Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Lucidus hic aer, et, quæ tria corpora restant, 105

Ignis, aquæ, tellus, unus acervus erant.

Ut semel hæc rerum secessit lite suarum,

110

Inque novas abiit massa soluta domos; Flamma petît altum; propior locus aera cepit: Sederunt medio terra fretumque solo. Tunc ego, qui fueram globus, et sine imagine moles, In faciem redii, dignaque membra deo. Nunc quoque, confusæ quondam nota parva figuræ, Ante quod est in me, postque videtur idem. Accipe, quæsitæ quæ causa sit altera formæ; 115 Hanc simul ut noris, officiumque meum. Quidquid ubique vides, cœlum, mare, nubila, terras; Omnia sunt nostra clausa patentque manu. penes est unum vasti custodia mundi: Et jus vertendi cardinis omne meum est. Quum libuit Pacem placidis emittere tectis; Libera perpetuas ambulat illa vias. Sanguine letifero totus miscebitur orbis, Ni teneant rigidæ condita bella seræ.

Me

115. Ab officio initium facit, et inde a ver. 34. alteram causam subjicit. Janus omnium januarum, tam per orbem terrarum, quam in cœlo, præses claviger et custos. Januæ opera janitoris vel patent, vel clausæ tenentur. Hinc omnis locus sequens pendet. A quibusdam Janus Sol habebatur, et ideo geminus, quasi utriusque januæ cœlestis potens, qui exoriens aperiat diem, occidens claudat. Nubila, aera. Vertere cardinem, aperire et claudere januam. A Jano, antiquissimo Italiæ rege, domorum valvæ, seræ et claves excogitatæ, januæque dictæ esse credebantur. Exempli causa e terrestribus Poeta memorat, quæ Romæ in primis memorabiles, januas Pacis, videlicet templi Jano dicati, quod

120

Numa indicem belli et pacis esse voluerat. Id poetæ varie exornarunt. Hoc loco Janus templo suo Pacem et Bellum, tamquam personas, tenet clausa, et pro arbitrio nunc hoc emittit, nunc illam. Apud Horatium, II. Ep. i. 255. ipse clausis januis, ut pacis auctor et custos, cohibetur. Apud Virgilium, Æn. vii. 607 seq. Bellum et Mors vincta tenentur, custode in foribus Jano. Perpetuas. Vetustiores plerique per tutas, quod mihi placet. Sed Heinsius tuetur perpetuas, quia ambulare cum accusativo construitur. Letiferum sanguinem Noster dixit etiam Rem. Am. 26. quia profusio sanguinis mortem adfert. Miscebitur, ut apud historicos ferro flammaque misceri omnia dicuntur.

Præsideo foribus cœli cum mitibus Horis: 125
It, redit officio Jupiter ipse meo:

Inde vocor Janus: cui quum Cereale sacerdos
Imponit libum, mixtaque farra sali;
Nomina ridebis: modo namque Patulcius idem,
Et modo sacrifico Clusius ore vocor.
Scilicet alterno valuit rudis illa vetustas

Nomine diversas significare vices.

130

Vis mea narrata est: causam nunc disce figuræ. Jam tamen hanc aliqua tu quoque parte vides.

125. De his Horis Homerus, II. E. 749. ubi de portis cœli: aç xov "Qραι, τῆς ἐπιτέτραπται μέγας οὐρανὸς οὔλυμπόστε, Ημὲν ἀνακλῖναι πυκινὸν νέφος, ἡ δ ̓ ἐπιθεῖναι, “ quibus commissum est magnum cœlum, ut et aperiant densam nubem et claudant." Nempe, probante Heynio, efficta sunt ex anni conversionibus, iisque suaviter ministerium ad fores cœli datum. Pro foribus ibi nubes obditur. Genus

et nomina earum habent Hesiodus Theog. 901; Orpheus h. 42. It, redit Heinsius e MS. Vossiano et septem aliis assumsit, pro Et redit, quod scripti plerique præferunt. Olim vulgo Et redit officio Jupiter, itque meo, quod ὕστερον πρότερον non infrequens. Heinsius putat, Ovidium hic respexisse ad etymon nominis, quum Cicero Janum ab eundo Eanum dictum existimet. Vid. Sagittarius de Januis. Et sic putandum est, si inde refers ad verba it, redit. Sed potest etiam ad præsideo foribus referri et multo rectius, quia non Janus iens inducitur, sed Jupiter. Noster eos potius secutus est, quibus Janus a janua dictus videbatur, quia januis præesset. Cui, cujus altari. Libum; Festus: Janual, libi genus, quod Jano tantummodo libatur." Patulcius, etc. Etiam Macrob. "In sacris quoque invocamus

[ocr errors]

Janum Patulcium et Clausium; quia bello valvæ ejus patent, pace clauduntur." Alterno, altero munus aperiendi, altero claudendi. Heins. malebat, alternas diverso, quod placebat Taubnero. Alterum est exquisitius. Vices, munera, quæ per vices aguntur.

133. Vis, officium: ex hoc tu jam quodammodo sponte causam figuræ meæ cognosces. Populum spectat, versa est ad plateas. Janitores in aditu ædium inter duas fores vel sedebant, vel stabant, vel cubabant; Sagittarius de Januis ep. 16. Burmannus putat, inferiorem domus partem, ubi janua, non recte primum tectum dici. Conjicit igitur hic quoque privi, ut domus privatæ custos comparetur Jano. Immo e sermone poetico prima pars rei recte prima res dicitur. Ita primum ver, primus sol et multa alia. Confer vi. 302. ubi primæ ædes occurrunt. Prospicio. Meliores, notante Heinsio, perspicio; sed prospicio, in longinquum specto, verum est. Partes, regio. Quum Dea triceps adeo, aut triformis haberetur Hecate in triviis culta, non male illa comparationis causa est adhibita. Præter has, et aliæ causæ commemorantur quare biceps Janus; in primis hæc, quod Janus rex et præterita sciverit, et futura providerit.

Omnis habet geminas, hinc atque hinc, janua

frontes ;

135

140

E quibus hæc populum spectat; at illa Larem. Utque sedens vester primi prope limina tecti Janitor, egressus introitusque videt; Sic ego prospicio, cœlestis janitor aulæ, Eoas partes, Hesperiasque simul. Ora vides Hecates in tres vergentia partes, Servet ut in ternas compita secta vias. Et mihi, ne flexu cervicis tempora perdam, Cernere non moto corpore bina licet.

Dixerat: et vultu, si plura requirere vellem, 145 Se mihi difficilem non fore fassus erat.

145-164. Cur annus media hieme incipiat.] Hic suavis verni temporis descriptio intexta, quacum conf. Anacreon, Od. 37; Lucretius, i. 5 sqq; Horatius, i. Od. 4; iv. Od. 7 et 12; Virgilius, Georg. ii. 324. et Noster infra iii. 236 sqq; iv. 87 sqq. Fassus erat, e vultu hilari apparebat, eum mihi non difficilem fore; Metam. vi. 35. "confessaque vultibus iram." Non territus quidem egit, verecundus tamen, spectans humum. Per ver, durante vere. Nova temporis atas. omnia tunc quasi renascuntur. Gemma ad articulos sarmentorum existit, et inde oriens uva se ostendit. Cicero de Senect. 15. Amicitur frondibus. Amicire, ut vestire, de frondibus floribusque æque bene ac de vitibus dicitur: et in descriptione veris solemne est etiam folia redeuntia meinorare. Etiam, ni fallor, modo formatis, recens natis, melius frondibus, quam vitibus convenit. Desaintange monet, vitibus positum esse pro frondibus; quod ferri non potest. Seminis herba præfero, id est, sata. Tepor de calore verno; mulcere de leni concussione aeris, quam efficit vel mitis Zephyrus, vel suavis

concentus avium. Luxuriare lætos et petulantes motus indicat, ut Æn. xi. 497. Pro eo Metam. vii. 321. agnus lascivit fuga. Verum ea notio quum jam insit verbo ludit (Horat. III. Od. xi. 10; xviii. 9.) possis nunc ad membra vegeta referre, ut Metam. vii. 292. membraque luxuriant; Virg. Georg. iii. 81. luxuriat toris pectus; Plin. II. Ep. xvii. 1. pecora tepore verno nitescunt. Ignota. advena. De hirundinis reditu vide ii. 853. Fingit recepit Heins. ex MS. Petav. et multis aliis, quia fingere in primis de luteis operibus: quidam nectit: vulgo figit, quod et ipsum de nido hirundinis bene dicitur; Virgilius, Georg. iv. 307. tignis nidum suspendit; Horat. IV. Od. xii. 5. Nidum ponit. Adeo illud variari potest. Tum patitur, etc. Non agnoscit hic Heinsius numeros Ovidianos, itaque conjicit Tunc cultum patietur ager, renovatus aratro. Futurum quidem patietur nunc vix locum habet commodum: patitur, admittit cultum, tunc enim "Zephyro putris se gleba resolvit," Georg. i. 44. A bruma, sive solstitio hiemali Romani novum annum incipiebant; Censorinus, cap.

156

Sumsi animum, gratesque Deo non territus egi:
Verbaque sum spectans pauca locutus humum.
Dic, age, frigoribus quare novus incipit annus,
Qui melius per ver incipiendus erat? 150
Omnia tunc florent: tunc est nova temporis ætas;
Et nova de gravido palmite gemma tumet;
Et modo formatis amicitur frondibus arbos;
Prodit et in summum seminis herba solum ;
Et tepidum volucres concentibus aera mulcent;
Ludit et in pratis luxuriatque pecus.
Tum blandi soles; ignotaque prodit hirundo;
Et luteum celsa sub trabe fingit opus.
Tum patitur cultus ager, et renovatur aratro :
Hæc anni novitas jure vocanda fuit.
Quæsieram multis: non multis ille moratus,
Contulit in versus sic sua verba duos:
Bruma novi prima est, veterisque novissima solis:
Principium capiunt Phoebus et annus idem.
Post ea mirabar, cur non sine litibus esset
Prima dies: Causam percipe, Janus ait.

21. Hinc bruma ponitur etiam pro ipso novo anno. Vid. omnino Scaliger de Emendat. Temp. v. 412; et Ideler, p. 354.

165-170. Primus anni dies cur fastus.] Veteres habebant dies auspicales, id est, quibus boni ominis causa negotia quædam leviter agerent. Sic Vulcanalibus multi auspicandi causa lucubrare solebant; scil. ante diluculum, lychnis adhibitis, aliquid tractare. In iis diebus in primis erant Kalendæ Januar. Columella, xi. 2: "Per hos dies abstinent terrenis operibus religiosiores agricolæ ; ita tamen, ut ipsis Kal. Januariis auspicandi causa omne genus operis instaurarent." Conf. Lipsius ad Tacitum,

160

165

Ann. iv. 36. Idem ergo fiebat in foro Romano. Non erat, cur Heinsius mirabar in scitabar mutari vellet ; etenim mirari est mirabundum interrogare, ut dubitare, dubitanter quærere. Iners, qui ab inertibus transigitur. Ab auspicio, propter auspicium. Delibare artes eleganter dicitur, qui non serio iis instat, sed leviter eas, boni ominis causa, attingit. Pro ob idem Heinsius conjicit obiter ; quod quum in Bullialdi codice exstaret, nec Burmanno displicebat: est enim leviter, non id agens, quamquam vis ejus jam inest in verbo delibat. Heinsius præterea e corruptis MSS. vocibus obid, obide etiam restituere volebat, obit et delibat. Burmannus vehementer dubitat, an obire

Tempora commisi nascentia rebus agendis,
Totus ab auspicio ne foret annus iners.
Quisque suas artes ob idem delibat agendo:

170

Nec plus quam solitum testificatur opus. Mox ego: Cur, quamvis aliorum numina placem, Jane, tibi primo tura merumque fero? Ut per me possis aditum, qui limina servo,

Ad quoscumque velim prorsus

habere Deos.

175

At cur læta tuis dicuntur verba Kalendis;
Et damus alternas, accipimusque preces?
Tum Deus incumbens baculo, quem dextra gerebat:
Omina principiis, inquit, inesse solent.

180

Ad primam vocem timidas advertitis aures:
Et visam primum consulit auger avem.
Templa patent, auresque Deûm: nec lingua caducas
Concipit illa preces; dictaque pondus habent.
Desierat paucis: nec longa silentia feci;
Sed tetigi verbis ultima verba meis:

artes recte dicatur. Ipse suadet, Quisque suas partes obiter delibat agendo; etenim agere partes esse obvium et vulgare; et illos, quos Auctor intelligat, perfunctorie tantum opus suum, ut in scena histriones, delibare.

171–174. Primus in sacris invocatur Janus.] Inde et in Senec. Apocol. primus sententiam rogatur in cœlo. Causa ejus honoris non una redditur. Q. Fabius Pictor habet hanc, quia Janus primus far et vinum ad sacrificia docuerit; Cicero Nat. D. ii. 27. quia prima et extrema omnibus in rebus maximam vim habeant; Macrobius d. 1. quia Janus in Italia primus Diis templa fecerit; Festus, quia Chaos omnium primum. Far ei oblatum esse, Fabius auctor fuit; Noster et Martialis tura memorant; nempe tura ferre aut dare formula solemnis

pro, sacra facere. Itaque Metam. i. 369. jam de Deucalionis sacris legitur, aditum ad Deos. Etiam Arnob. adv. Gent. iii. p. 117. eum dicit viam pandere Deorum ad audientiam.

175-182. De latis precationibus. Quem; Heinsius malit quod, quia baculum neutro genere Metam. ii. 789. legitur. Sed non est, cur invitis libris eam formam adoptemus. Omina, etc. Itaque et operam dabant Romani, ut orationes verbis bene ominatis auspicarentur. Consulit, auspicia capit. Caduca, quæ cadunt ad irritum, non exaudiuntur. Concipere preces non modo de mente dicitur, quæ eas excogitat, sed et de lingua quæ eas profert ; Metam. viii. 682. Pondus habent, quibus eventus constat; Metam. ix. 495. somnia pondus habent.

183-226. Strenæ, de quibus vid.

« ZurückWeiter »