Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Nec te prætereo, populi Fortuna potentis

Publica, cui templum luce sequente datum. Hanc ubi dives aquis acceperit Amphitrite,

Grata Jovi fulvæ rostra videbis avis.

Auferet ex oculis veniens Aurora Boöten:
Continuaque die sidus Hyantis erit.

730

LIBER SEXTUS.

Hic quoque mensis habet dubias in nomine causas:
Quæ placeant, positis omnibus, ipse leges.

Facta canam; sed erunt, qui me finxisse loquantur,
Nullaque mortali numina visa putent.
Est deus in nobis: agitante calescimus illo.
Impetus hic sacræ semina mentis habet.
Fas mihi præcipue vultus vidisse deorum;
Vel quia sum vates; vel quia sacra cano.
Est nemus arboribus densum, secretus ab omni
Voce locus, si non obstreperetur aquis.
Hic ego quærebam, cœpti quæ mensis origo
Esset, et in cura nominis hujus eram.
Ecce deas vidi; non quas præceptor arandi
Viderat, Ascræas cum sequeretur oves;
Nec quas Priamides in aquosæ vallibus Idæ
Contulit: ex illis sed tamen una fuit.
Ex illis fuit una, sui germana mariti.

Hæc erat, agnovi, quæ stat in arce Jovis.
Horrueram, tacitoque animum pallore fatebar;
Cum dea, quos fecit, sustulit ipsa metus.
Namque ait: O vates, Romani conditor anni,
Ause per exiguos magna referre modos;
Jus tibi fecisti numen cœleste videndi,
Cum placuit numeris condere festa tuis.
Ne tamen ignores, vulgique errore traharis;
Junius a nostro nomine nomen habet.

Est aliquid nupsisse Jovi, Jovis esse sororem.
Fratre magis, dubito, glorier, anne viro.

OVID. FAST.

9

5

10

15

20

20

25

25

Si genus adspicitur, Saturnuin prima parentem
Feci. Saturni sors ego prima fui.

A patre dicta meo quondam Saturnia Roma est:
Hæc illi a cœlo proxima terra fuit.

Si torus in pretio est, dicor matrona Tonantis ;
Junctaque Tarpeio sunt mea templa Jovi.
An potuit Maio pellex dare nomina mensi?
Hic honor in nobis invidiosus erit?
Cur igitur regina vocor, princepsque dearum?
Aurea cur dextræ sceptra dedere meæ ?
An faciant mensem luces, Lucinaque ab illis
Dicar, et a nullo nomina mense traham?
Tum me pœniteat posuisse fideliter iras
In genus Electræ, Dardaniamque domum.
Causa duplex iræ. Rapto Ganymede dolebam

;

Forma quoque Idæo judice victa mea est. Pœniteat, quod non foveo Carthaginis arces; Cum mea sint illo currus et arma loco. Poeniteat Sparten, Argosque, measque Mycenas, Et veterem Latio supposuisse Samon.

30

35

40

45

Adde senem Tatium, Junonicolasque Faliscos,
Quos ego Romanis succubuisse tuli.

50

Sed neque pœniteat; nec gens mihi carior ulla est.
Hic colar, hic teneam cum Jove templa meo.
Ipse mihi Mavors, Commendo mœnia, dixit,
Hæc tibi: tu pollens urbe nepotis eris.

Dicta fides sequitur. Centum celebramur in aris: 55
Nec levior quovis est mihi mensis honor.
Nec tamen hunc nobis tantummodo præstat honorem
Roma: suburbani dant mihi munus idem.
Inspice, quos habeat nemoralis Aricia fastos,
Et populus Laurens, Lanuviumque meum:
Est illic mensis Junonius. Inspice Tibur,
Et Prænestinæ monia sacra deæ:
Junonale leges tempus. Nec Romulus illas
Condidit; at nostri Roma nepotis erat.

60

Finierat Juno. Respeximus. Herculis uxor
Stabat; et in vultu signa dolentis erant.
Non ego, si toto mater me cedere cœlo

Jusserit, invita matre morabor, ait.

65

Nunc quoque non luctor de nomine temporis hujus. Blandior, et partes pæne rogantis ago;

Remque mei juris malim tenuisse precando:

Et faveas caussæ forsitan ipse meæ.

70

Aurea possedit socio Capitolia templo

Mater, et ut debet, cum Jove summa tenet.

At decus omne mihi contingit origine mensis.
Unicus est, de quo sollicitamur, honor.

75

Quid grave, si titulum mensis, Romane, dedisti
Herculis uxori, posteritasque memor?

Hæc quoque terra aliquid debet mihi nomine magni
Conjugis. Huc captas appulit ille boves.

Hic male defensus flammis et dote paterna
Cacus Aventinam sanguine tinxit humum.

Ad propiora vocor. Populum digessit ab annis
Romulus, in partes distribuitque duas.
Hæc dare consilium, pugnare paratior illa est:
Hæc ætas bellum suadet, at illa gerit.
Sic statuit, mensesque nota secrevit eadem.
Junius est juvenum; qui fuit ante, senum.
Dixit; et in litem studio certaminis issent;
Atque ira pietas dissimulata foret.
Venit Apollinea longas Concordia lauro

Nexa comas, placidi numen opusque Ducis.
Hæc ubi narravit Tatium, fortemque Quirinum,
Binaque cum populis regna coisse suis;
Et lare communi soceros generosque receptos ;
His nomen junctis Junius, inquit, habet.
Dicta triplex causa est. At vos ignoscite, divæ :
Res est arbitrio non dirimenda meo.

Ite pares a me. Perierunt judice formæ

80

85

96

90

95

Pergama plus lædunt, quam juvet una, duæ. 100

Prima dies tibi, Carna, datur. Dea cardinis hæc est.
Numine clausa aperit, claudit aperta suo.
Unde datas habeat vires, obscurior ævo

Fama; sed e nostro carmine certus eris. Adjacet antiqui Tiberino lucus Helerni:

105

Pontifices illuc nunc quoque sacra ferunt.
Inde sata est Nymphe, Cranen dixere priores,
Nequicquam multis sæpe petita procis.
Rura sequi, jaculisque feras agitare solebat,
Nodosasque cava tendere valle plagas.

Non habuit pharetram; Phœbi tamen esse sororem
Credebant. Nec erat, Phoebe, pudenda tibi.

Huic aliquis juvenum dixisset amantia verba;
Reddebat tales protinus illa sonos:

110

120

15

125

Hæc loca lucis habent nimis, et cum luce pudoris. 115
Si secreta magis ducis in antra, sequor.
Credulus antra subit. Frutices hæc nacta resistit,
Et latet, et nullo est invenienda loco.
Viderat hanc Janus; visæque cupidine captus
Ad duram verbis mollibus usus erat.
Nympha jubet quæri de more remotius antrum ;
Utque comes sequitur, destituitque ducem.
Stulta, videt Janus, quæ post sua terga gerantur.
Nil agis en! latebras respicit ille tuas.
Nil agis en! dixi. Nam te sub rupe latentem
Occupat amplexu; speque potitus ait:
Jus pro concubitu nostro tibi cardinis esto.
Hoc pretium positæ virginitatis habe.
Sic fatus, virgam, qua tristes pellere posset
A foribus noxas (hæc erat alba) dedit.
Sunt avidæ volucres; non quæ Phineia mensis
Guttura fraudabant; sed genus inde trahunt.
Grande caput, stantes oculi, rostra apta rapinæ :
Canities pennis, unguibus hamus inest.
Nocte volant, puerosque petunt nutricis egentes,
Et vitiant cunis corpora rapta suis.

130

135

« ZurückWeiter »