Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Omne solum forti patria est; ut piscibus æquor:
Ut volucri, vacuo quicquid in orbe patet.
Nec fera tempestas toto tamen horret in anno:
Et tibi, crede mihi, tempora veris erunt.
Vocibus Evander firmata mente parentis
Nave secat fluctus, Hesperiamque tenet.
Jamque ratem doctæ monitu Carmentis in amnem
Egerat, et Tuscis obvius ibat aquis.

Fluminis illa latus, cui sunt vada juncta Terenti,
Adspicit, et sparsas per loca șola casas.
Utque erat, immissis puppim stetit ante capillis,
Continuitque manum torva regentis iter.
Et procul in dextram tendens sua brachia ripam,
Pinea non sano ter pede texta ferit.
Neve daret saltum properans insistere terræ,
Vix est Evandri vixque retenta manu.
Dique petitorum, dixit, salvete locorum ;
Tuque novos cœlo terra datura deos;

Fluminaque, et fontes, quibus utitur hospita tellus,
Et nemorum Nymphæ, Naiadumque chori;
Este bonis avibus visi natoque mihique:
Ripaque felici tacta sit ista pede.

[ocr errors]

Fallor? an hi fient ingentia monia colles?
Juraque ab hac terra cætera terra petet?
Montibus his olim totus promittitur orbis.
Quis tantum fati credat habere locum?
Et jam Dardaniæ tangent hæc littora pinus.
Hic quoque causa novi fœmina Martis erit.
Care nepos, Palla, funesta quid induis arma?

Indue: non humili vindice cæsus eris.
Victa tamen vinces, eversaque Troja resurges ;
Obruet hostiles ista ruina domos.
Urite victrices Neptunia Pergama flammæ ;
Num minus hic toto est altior orbe cinis?
Jam pius Æneas sacra, et sacra altera patrem,
Afferet: Iliacos excipe, Vesta, deos.

495

500

505

510

515

520

525

Tempus erit, cum vos, orbemque tuebitur idem:

Et fient ipso sacra colente deo:
Et penes Augustos patriæ tutela manebit.

Hanc fas imperii frena tenere domum.
Inde nepos natusque dei, licet ipse recuset,
Pondera cœlesti mente paterna feret.
Utque ego perpetuis olim sacrabor in aris,
Sic Augusta novum Julia numen erit.
Talibus ut dictis nostros descendit ad annos,
Substitit in medios præscia lingua sonos.
Puppibus egressus Latia stetit exsul in herba.

Felix, exsilium cui locus ille fuit!

530

535

540

Nec mora longa fuit. Stabant nova tecta: nec alter Montibus Ausoniis Arcade major erat.

Ecce boves illuc Erytheidas applicat heros,

Emensus longi claviger orbis iter.

Dumque huic hospitium domus est Tegeæa; vagantur

Incustoditæ læta per arva boves.

Mane erat: excussus somno Tirynthius hospes
De numero tauros sentit abesse duos.
Nulla videt taciti quærens vestigia furti.
Traxerat aversos Cacus in antra feros;
Cacus, Aventinæ timor atque infamia sylvæ,
Non leve finitimis hospitibusque malum.
Dira viro facies; vires pro corpore; corpus
Grande pater monstri Mulciber hujus erat.
Proque domo longis spelunca recessibus ingens
Abdita, vix ipsis invenienda feris.
Ora super postes affixaque brachia pendent,
Squalidaque humanis ossibus albet humus.
Servata male parte boum Jove natus abibas:
Mugitum rauco furta dedere sono.
Accipio revocamen, ait; vocemque secutus
Impia per sylvas ultor ad antra venit.
Ille aditum fracti præstruxerat objice montis:
Vix juga movissent quinque bis illud opus.

546

550

555

560

Nititur hic humeris, (cœlum quoque sederat illis,) 565

Et vastum motu collabefactat onus.

570

575

Quod simul evulsum est, fragor æthera terruit ipsum,
Ictaque subsedit pondere molis humus.
Prima movet Cacus collata prælia dextra,
Remque ferox saxis stipitibusque gerit.
Quîs ubi nil agitur; patrias male fortis ad artes
Confugit, et flammas ore sonante vomit.
Quas quoties proflat, spirare Typhoea credas,
Et rapidum Ætnæo fulgur ab igne jaci.
Occupat Alcides: adductaque clava trinodis
Ter quater adversi sedit in ore viri.
Ille cadit, mixtosque vomit cum sanguine fumos,
Et lato moriens pectore plangit humum.
Immolat ex illis taurum tibi, Jupiter, unum
Victor, et Evandrum ruricolasque vocat.
Constituitque sibi, quæ Maxima dicitur, aram,
Hic ubi pars Urbis de bove nomen habet.
Nec tacet Evandri mater, prope tempus adesse,
Hercule quo tellus sit satis usa suo.
At felix vates, ut dîs gratissima vixit,

Possidet hunc Jani sic dea mense diem.

580

585

Idibus in magni castus Jovis æde sacerdos
Semimaris flammis viscera libat ovis:

Redditaque est omnis populo provincia nostro:
Et tuus Augusto nomine dictus avus.

590

Perlege dispositas generosa per atria ceras;
Contigerunt nulli nomina tanta viro.
Africa victorem de se vocat: alter Isauras,
Aut Cretum domitas testificatur opes.

Hunc Numidæ faciunt, illum Messana superbum :
Ille Numantina traxit ab urbe notam.

595

Et mortem et nomen Druso Germania fecit.
Me miserum, virtus quam brevis illa fuit!

Si petat a victis, tot sumat nomina Cæsar,

Quot numero gentes maximus orbis habet.
Ex uno quidam celebres, aut torquis ademptæ,
Aut corvi titulos auxiliaris habent.

Magne, tuum nomen rerum mensura tuarum est:
Sed qui te vicit, nomine major erat.
Nec gradus est ultra Fabios cognominis ullus;

600

605

Illa domus meritis Maxima dicta suis.

Sed tamen humanis celebrantur honoribus omnes;
Hic socium summo cum Jove nomen habet.

Sancta vocant augusta patres: augusta vocantur
Templa, sacerdotum rite dicata manu.

610

Hujus et augurium dependet origine verbi,
Et quodcunque sua Jupiter auget ope.
Augeat imperium nostri ducis, augeat annos:
Protegat et vestras querna corona fores.
Auspicibusque deis tanti cognominis hæres
Omine suscipiat, quo pater, orbis onus.

615

Respiciet Titan actas ubi tertius Idus,

Fient Parrhasiæ sacra relata deæ.

Nam prius Ausonias matres carpenta vehebant ;
Hæc quoque ab Evandri dicta parente reor.
Mox honor eripitur; matronaque destinat omnis
Ingratos nulla prole novare viros.

620

Neve daret partus, ictu temeraria cæco
Visceribus crescens excutiebat onus.

Corripuisse patres ausas immitia nuptas,

Jus tamen exemtum restituisse, ferunt. Binaque nunc pariter Tegeææ sacra parenti Pro pueris fieri virginibusque jubent. Scortea non illi fas est inferre sacello,

625

Ne violent puros exanimata focos.

630

Si quis amas ritus veteres, adsiste precanti:
Nomina percipies non tibi nota prius.

Porrima placantur Postvertaque, sive sorores,
Sive fugæ comites, Mænali Nympha, tuæ.
Altera, quod porro fuerat, cecinisse putatur,
Altera versurum postmodo quicquid erat.

Candida te niveo posuit lux proxima templo,

Qua fert sublimes alta Moneta gradus:

635

Nunc bene prospicies Latiam, Concordia, turbam ;
Nunc te sacratæ restituere manus.

640

Furius antiquum populi superator Etrusci

Voverat, et voti solverat ante fidem.

Causa, quod a patribus sumtis secesserat armis
Vulgus, et ipsa suas Roma timebat opes.

Cansa recens melior: passos Germania crines
Porrigit auspiciis, dux venerande, tuis.

645

Inde triumphatæ libasti munera gentis,
Templaque fecisti, quam colis ipse, deæ.
Hæc tua constituit genitrix et rebus et ara,
Sola toro magni digna reperta Jovis.

650

Hæc ubi transierint; Capricorno, Phoebe, relicto,
Per juvenis curres signa gerentis aquam.

Septimus hinc Oriens cum se demiserit undis,
Fulgebit toto jam Lyra nulla polo.

Sidere ab hoc, ignis venienti nocte, Leonis
Qui micat in medio pectore, mersus erit.

Ter quater evolvi signantes tempora fastos,
Nec Sementiva est ulla reperta dies:

Cum mihi, sensit enim, Lux hæc indicitur, inquit
Musa; quid a fastis non stata sacra petis?
Utque dies incerta sacro, sic tempora certa,

Seminibus jactis est ubi fetus ager.

655

660

« ZurückWeiter »