Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Fors et haec somnum tibi cantilena
Sapphico suadet modulata versu?
Lesbiae depelle modum quietis,
Acer iambe.

523. THE POET TO HIS READER.

Carminis incompti tenuem lecture libellum,
Pone supercilium.

Seria contractis expende poemata rugis;

Nos Thymelen sequemur.

Bissula in hoc scedio cantabitur, haut Erasinus,

Admoneo, ante bibas.

Ieiunis nil scribo; meum post pocula si quis

Legerit, hic sapiet.

Sed magis hic sapiet, si dormiet et putet ista
Somnia missa sibi.

AMMIANUS MARCELLINUS 330-400 A. D.

524. DESCRIPTION OF THE CROCODILE.

Inter aquatiles autem bestias crocodilus ubique per eos tractus abundat, exitiale quadrupes malum, adsuetum elementis ambobus, lingua carens, maxillam superiorem commovens solum, ordine dentium pectinato, perniciosis morsibus quicquid contigerit pertinaciter petens, per ova edens fetus anserinis similia. Utque armatus est unguibus, si haberet etiam pollices, ad evertendas quoque naves sufficeret viribus magnis; ad cubitorum enim longitudinem octodecim interdum extentus, noctibus quiescens per undas, diebus humi versatur confidentia cutis, quam ita validam gerit, ut eius terga cataphracta vix tormentorum ictibus perforentur. Et saevientes semper eaedem ferae quasi pacto foedere quodam castrensi per septem caerimonios dies

mitescunt ab omni saevitia desciscentes, quibus sacerdotes Memphi natales celebrant Nili. Praeter eos autem, qui fortuita pereunt morte, alii dirumpuntur suffossis alvis mollibus serratis ferarum dorsalibus cristis, quas delphinis similes nutrit fluvius ante dictus, alii exitio intereunt tali. Trochilus avicula brevis dum escarum minutias captat, circa cubantem feram volitans blande, genasque eius inritatatius titillando pervenit ad usque ipsam viciniam gutturis. Quod factum contuens enhydrus ichneumonis genus oris aditum penetrat alite praevia patefactum et populato ventre, vitalibus dilancinatis erumpit. Audax tamen crocodilus monstrum fugacibus; ubi audacem senserit, timidissimum, et in terra acutius cernens, per quattuor menses hibernos nullo vesci dicitur cibo.

XXII, xv, 15-20.

HIERONYMUS, 331-420 A. D.

525. A HEBREW PROPHECY.

Et ibunt populi multi, et dicent:

Venite, ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei

Iacob,

et docebit nos vias suas,

et ambulavimus in semitis eius ;

Quia de Sion exibit lex,

et verbum Domini de Ierusalem,

Et iudicabit gentes,

et arguet populos multos;

et conflabunt gladios suos in vomeres,
et lanceas suas in falces;

Non levabit gens contra gentem gladium,
nec exercebuntur ultra ad proelium.

Domus Iacob, venite,

ambulemus in lumine Domini.

Proiecisti enim populum tuum, domum Iacob;
quia repleti sunt ut olim

et augures habuerunt ut Philisthim,
et pueris alienis adhaeserunt.

Repleta est terra argento et auro,
et non est finis thesaurorum eius;
Et repleta est terra eius equis,

et innumerabiles quadrigae eius. Et repleta est terra eius idolis;

opus manuum suarum adoraverunt, quod fecerunt digiti

eorum.

Et incurvatus est homo, et humiliatus est vir;

ne ergo dimittas eis.

Ingredere in petram ;

abscondere fossa humo a facie timoris Domini,
et a gloria maiestatis eius.

Oculi sublimis hominis humiliati sunt,

et incurvabitur altitudo virorum,

exaltabitur autem Dominus solus in die illa

Quia dies Domini exercituum super omnem superbum, et excelsum,

et super omnem arrogantem, et humiliabitur ; Et super omnes cedros Libani sublimes et erectas, et super omnes quercus Basan ;

Et super omnes montes excelsos,

[blocks in formation]

et super omnem murum munitum ;

Et super omnes naves Tharsis,

et super omne quod visu pulchrum est.

Et incurvabitur sublimitas hominum,

et humiliabitur altitudo virorum,

et elevabitur Dominus solus in die illa;

et idola penitus conterentur.

Et introibunt in speluncas petrarum et in voragines terrae, a facie formidinis Domini, et a gloria maiestatis eius, cum surrexerit percutere terram.

Lib. Isaiae, II, A-C.

AMBROSIUS, CIRC. 340-397 A. D.

526. DEATH A BLESSING.

Nunc illud specta: si vita oneri, mors absolutioni; si vita supplicio, mors remedio; aut si iudicium post mortem, etiam vita post mortem. Vita igitur hic non est bona; aut si hic vita bona, quomodo mors illic non est bona, cum ibi nullus supersit terribilis iudicii metus? Sed ipsa hic vita bona si est, quibus rebus bona est? Virtute utique, et bonis moribus. Non ergo secundum animae et corporis copulam bona est; sed quia per virtutem quod malum est suum repellit; quod autem bonum est mortis, adipiscitur; ut quod animae est, magis quam id quod contubernii et coniunctionis operetur.

Quod si vita bona, quae animae se a corpore separantis est speculum, etsi anima bona quae se elevat atque abducit a corporis contubernio; et mors utique est bonum, quae animam a societate carnis huius absolvit et liberat.

Omnifariam igitur mors est bonum; et quia compugnantia dividit, ne se invicem impugnent; et quia portus quidam est eorum qui magno vitae istius iactati salo, fidae quietis stationem requirunt ; et quia deteriorem statum non efficit; sed qualem in singulis invenerit, talem iudicio futuro reservat, et quiete ipsa fovet, et praesentium invidiae subducit, et futurorum exspectatione componit. Accedit eo, quod frustra homines mortem timent, quasi finem naturae. Nam si recolamus quod Deus mortem non fecerit; sed postquam homo lapsus in flagitium est praevaricationis et fraudis, sententia eum comprehenderit, ut in terram suam terra remearet, inveniemus mortem finem esse peccati; ne quo esset vita diuturnior, eo fieret culpa numerosior. Passus est igitur Dominus subintrare mortem, ut culpa cessaret. Sed ne iterum naturae finis esset in morte, data est resurrectio mortuorum; ut per mortem culpa deficeret, per resurrectionem autem perpetuaretur natura. Ideoque mors haec transitus universorum est. Opus est, ut constanter transeas. Transitus autem a corruptione ad incorruptionem, a mortalitate ad immortalitatem, a perturbatione ad tranquillitatem. Non igitur nomen te mortis

offendat, sed boni transitus beneficia delectent. Quid est enim mors, nisi sepultura vitiorum, virtutum suscitatio? Unde et ille ait: Moriatur anima mea in animis iustorum, id est, consepeliatur, ut sua vitia deponat, iustorum assumat gratiam qui mortificationem Christi in corpore suo atque anima circumferunt. Mortificatio autem Christi, remissio peccatorum, abolitio criminum, erroris oblivio, assumptio gratiarum est. Quid autem de bono mortis plenius possumus dicere, quam quod mors est quae mundum redemit? De Bono Mortis, iv, 14, 15.

527. TITUS AT THE SIEGE OF JERUSALEM.

Fatigatus itaque clamoribus Caesar, gradum retulit, cum flamma adhuc conclavia templi depascebatur. Quibus deustis, in ipsam aedem se furens intulit. Qua specie plerique exanimati; alii se in ipsos misere ignes, quorum oculi ferre non poterant, ut superstites templo reservarentur. Rursus concurrit Titus cupiens cuiusmodi aedis esset circumspectare. Cuius gratia motus, praecellentiorem omnium templorum fuisse operibus fatebatur. Mirabatur saxorum magnitudinem, metalli nitorem, venustatem operis, gratiam pulchritudinis. Nec immerito tantam fuisse loci celebritatem pronuntiabat, ut eo ex locis omnibus conveniretur, quia tantum non nisi summi Dei crederetur esse domicilium. Adiungebat honos fidem religionis, quo etiam barbarorum gentes templum illud venerabantur; et inferebant munera praedones religionis, quae tamen tunc diripiebant sui, et disperdebant latrones, irruentes in omnia quae deposita viduarum fuerant vel pupillorum, tamquam de victoribus vindicaretur, si quid ex praeda Romanis minueretur.

Templum quoque ardere conspicientes, ipsi incendebant cetera, ne quod excidio templi superstes esset aedificium; religioni deputantes, si omnia cum templo perirent. Nec adhuc tamen Iudaei perfidiam deponebant; quae causa maioris excidii fuit. Nam cum animi multorum inflecterentur, ut se facto agmine Romanis traderent, pseudopropheta quidam iactare coepit in excessu mentis suae, templo divina praesidia non defutura, vocare populum ad se velut quodam oraculo, adhuc se in templo suo manere illico repulsurum hostium cuneos, flammarum incendia.

« ZurückWeiter »