Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Hunc exitum habuit Ser. Galba, tribus et septuaginta annis quinque principes prospera fortuna emensus, et alieno imperio felicior, quam suo. Vetus in familia nobilitas, magnae opes; ipsi medium ingenium, magis extra vitia, quam cum virtutibus. Famae nec incuriosus, nec venditator. Pecuniae alienae non adpetens, suae parcus, publicae avarus. Amicorum libertorumque, ubi in bonos incidisset, sine reprehensione patiens; si mali forent, usque ad culpam ignarus. Sed claritas natalium et metus temporum obtentui, ut, quod segnitia erat, sapientia vocaretur. Dum vigebat aetas, militari laude apud Germanias floruit. Pro consule Africam moderate; iam senior, citeriorem Hispaniam pari iustitia continuit; maior privato visus, dum privatus fuit, et omnium consensu capax imperii, nisi imperasset.

Hist., I, xli, xlix.

460. VITELLUS GAZES ON THE BATTLEField of

BEDRIACUM.

Inde Vitellius Cremonam flexit, et, spectato munere Caecinae, insistere Bedriacensibus campis, ac vestigia recentis victoriae lustrare oculis concupivit. Foedum atque atrox spectaculum. Intra quadragesimum pugnae diem lacera corpora, trunci artus, putres virorum equorumque formae, infecta tabo humus, protritis arboribus ac frugibus, dira vastitas. Nec minus inhumana pars viae, quam Cremonenses lauru rosisque constraverant, extructis altaribus caesisque victimis, regium in morem; quae, laeta in praesens, mox perniciem ipsis fecere. Aderant Valens et Caecina, monstrabantque pugnae locos: Hinc inrupisse legionum agmen, hinc equites coortos; inde circumfusas auxiliorum manus.' Iam tribuni praefectique, sua quisque facta extollentes, falsa, vera, aut maiora vero miscebant. Vulgus quoque militum clamore et gaudio deflectere via, spatia certaminum recognoscere, aggerem armorum, strues corporum intueri, mirari. Et erant, quos varia fors rerum, lacrimaeque et misericordia subiret. At non Vitellius flexit oculos, nec tot milia insepultorum civium exhorruit. Laetus ultro, et tam propinquae sortis ignarus, instaurabat sacrum dis loci.

Hist., II, lxx.

461. PORTENTS DURING THE SIEGE OF JERUSALEM.

[ocr errors]

Evenerant prodigia, quae neque hostiis neque votis piare fas habet gens superstitioni obnoxia, religionibus adversa. Visae per caelum concurrere acies, rutilantia arma, et subito nubium igne conlucere templum. Expassae repente delubri fores, et audita maior humana vox, Excedere deos;' simul ingens motus excedentium. Quae pauci in metum trahebant; pluribus persuasio inerat, antiquis sacerdotum litteris contineri, eo ipso tempore fore, ut valesceret Oriens profectique Iudaea rerum poterentur. Quae ambages Vespasianum ac Titum praedixerat. Sed vulgus, more humanae cupidinis, sibi tantam fatorum magnitudinem interpretati, ne adversis quidem ad vera mutabantur. Multitudinem obsessorum, omnis aetatis, virile ac muliebre secus, sescenta milia fuisse accepimus. Arma cunctis, qui ferre possent; et plures, quam pro numero, audebant. Obstinatio viris feminisque par; ac, si transferre sedes cogerentur, maior vitae metus, quam mortis.

Hist., V, xiii.

C. PLINIUS CAECILIUS SECUNDUS,
62-113 A. D.

462. AN ILL-BRED HOST.

Longum est, altius repetere, nec refert, quemadmodum acciderit, ut homo minime familiaris cenarem apud quendam, ut sibi videbatur, lautum et diligentem, ut mihi, sordidum, simul et sumptuosum. Nam sibi et paucis opima quaedam; ceteris vilia et minuta ponebat. Vinum etiam parvolis lagunculis in tria genera descripserat, non ut potestas eligendi, sed ne ius esset recusandi; aliud sibi et nobis, aliud minoribus amicis (nam gradatim amicos habet), aliud suis nostrisque libertis. Animadvertit, qui mihi proximus recumbebat, et, an probarem, interrogavit. Negavi. Tu ergo,' inquit, quam consuetudinem sequeris?' Eadem omnibus pono. Ad cenam enim, non

6

6

ad notam, invito; cunctisque rebus exaequo quos mensa et toro aequavi.' Etiamne libertos?' 'Etiam. Convictores enim tunc, non libertos, puto.' Ille: 'Magno tibi constat?' 'Minime.' Qui fieri potest?' 'Quia scilicet liberti mei non idem quod ego bibunt, sed idem ego quod liberti.' Et hercule, si gulae temperes non est onerosum, quo utaris ipse, communicare cum pluribus. Illa ergo reprimenda, illa quasi in ordinem redigenda est, si sumptibus parcas, quibus aliquanto rectius tua continentia, quam aliena contumelia, consulas. Quorsus haec? Ne tibi optimae indolis iuveni quorundam in mensa luxuria specie frugalitatis inponat.

Ep., II, vi, 1-6.

463. ANECDOTES OF A CELEBRATED LEGACY-HUNter.

6

Verania Pisonis graviter iacebat; huius dico Pisonis, quem Galba adoptavit. Ad hanc Regulus venit. Primum inpudentiam hominis, qui venerit ad aegram, cuius marito inimicissimus, ipsi invisissimus fuerat. Esto, si venit tantum; at ille etiam proximus toro sedit; quo die, qua hora nata esset, interrogavit. Ubi audivit, componit vultum, intendit oculos, movet labra, agitat digitos, computat - nihil; ut diu miseram exspectatione suspendit. Habes,' inquit, climactericum tempus, sed evades. Quod ut tibi magis liqueat, aruspicem consulem, quem sum frequenter expertus.' Nec mora; sacrificium facit, adfirmat exta cum siderum significatione congruere. Illa, ut in periculo, credula, poscit codicillos, legatum Regulo scribit. Mox ingravescit; clamat moriens, 'O hominem nequam, perfidum, ac plus etiam quam periurum!' qui sibi per salutem filii peierasset. Facit hoc Regulus non minus scelerate quam frequenter, quod iram deorum, quos ipse cotidie fallit, in caput infelicis pueri detestaVelleius Blaesus ille locuples, consularis, novissima valetudine conflictabatur, cupiebat mutare testamentum. Regulus, qui speraret aliquid ex novis tabulis, quia nuper captare eum coeperat, medicos hortari, rogare, quoquo modo spiritum homini prorogarent. Postquam signatum est testamentum, mutat personam, vertit adlocutionem, isdemque medicis, Quousque miserum cruciatis? quid invidetis bona morte, cui dare vitam non potestis?' Moritur Blaesus, et tamquam omnia audisset, Regulo

tur.

[ocr errors]

ne tantulum quidem.

6

Re

Sufficiunt duae fabulae. An scholastica lege tertiam poscis? Est unde fiat. Aurelia, ornata femina, signatura testamentum, sumpserat pulcherrimas tunicas. gulus cum venisset ad signandum, 'Rogo,' inquit, has mihi leges.' Aurelia ludere hominem putabat; ille serio instabat. Ne multa; coegit mulierem aperire tabulas, ac sibi tunicas, quas erat induta, legare; observavit scribentem, inspexit, an scripsisset. Et Aurelia quidem vivit; ille tamen istud tamquam morituram coegit.

Ep., II, xx, 2-11.

464. ON LEARNING OF THE DEATH OF MARTIAL.

Audio Valerium Martialem decessisse, et moleste fero. Erat homo ingeniosus, acutus, acer, et qui plurimum in scribendo et salis haberet et fellis, nec candoris minus. Prosecutus eram viatico secedentem. Dederam hoc amicitiae, dederam etiam versiculis, quos de me composuit. Fuit moris antiqui, eos, qui vel singulorum laudes, vel urbium scripserant, aut honoribus aut pecunia ornare; nostris vero temporibus, ut alia speciosa et egregia, ita hoc in primis exolevit. Nam postquam desimus facere laudanda, laudari quoque ineptum putamus. Quaeris, qui sint versiculi, quibus gratiam rettuli? Remitterem te ad ipsum volumen, nisi quosdam tenerem; tu, si placuerint hi, ceteros in libro requires. Adloquitur Musam, mandat, ut domum meam Esquilis quaerat, adeat reverenter:

Sed, ne tempore non tuo disertam
Pulses ebria ianuam, videto.
Totos dat tetricae dies Minervae,
Dum centum studet auribus virorum
Hoc, quod saecula posterique possint
Arpinis quoque comparare chartis.
Seras tutior ibis ad lucernas.

Haec hora est tua, cum furit Lyaeus,

Cum regnat rosa, cum madent capilli.

Tunc me vel rigidi legant Catones.

Meritone eum, qui haec de me scripsit, et tunc dimisi amicissime, et nunc, ut amicissimum, defunctum esse doleo? Dedit

enim mihi, quantum maximum potuit, daturus amplius, si potuisset. Tametsi quid homini potest dari maius quam gloria et laus et aeternitas? At non erunt aeterna quae scripsit. Non erunt fortasse; ille tamen scripsit tamquam essent futura. Vale. Ep., III, xxi.

465. ERUPTION OF VESUVIUS.

Nec multo post illa nubes descendere in terras, operire maria. Cinxerat Capreas et absconderat; Miseni quod procurrit, abstulerat. Tum mater orare, hortari, iubere, quoquo modo fugerem : posse enim iuvenem; se et annis et corpore gravem bene morituram, si mihi causa mortis non fuisset. Ego contra, salvum me, nisi una, non futurum, deinde manum eius amplexus, addere gradum cogo. Paret aegre, incusatque se, quod me moretur. Iam cinis; adhuc tamen rarus. Respicio; densa caligo tergis imminebat, quae nos, torrentis modo infusa terrae, sequebatur. 'Deflectamus,' inquam, 'dum videmus, ne in via strati, comitantium turba in tenebris obteramur.' Vix consideramus, et nox, non qualis inlunis aut nubila, sed qualis in locis clausis lumine extincto. Audires ululatus feminarum, infantum, quiritatus, clamores virorum. Alii parentes, alii liberos, alii coniuges vocibus requirebant, vocibus noscitabant. Hi suum casum, illi suo

rum miserabantur. Erant qui metu mortis mortem precarentur. Multi ad deos manus tollere; plures, nusquam iam deos ullos, aeternamque illam et novissimam noctem mundo interpretaban

tur.

Nec defuerunt, qui fictis mentitisque terroribus vera pericula augerent. Aderant, qui Miseni illud ruisse, illud ardere, falso, sed credentibus, nuntiabant. Paulum reluxit; quod non dies nobis, sed adventantis ignis indicium videbatur. Et ignis quidem longius substitit; tenebrae rursus, cinis rursus multus et gravis. Hunc identidem adsurgentes excutiebamus; operti alioqui atque etiam oblisi pondere essemus. Possem gloriari, non gemitum mihi, non vocem parum fortem in tantis periculis excidisse, nisi me cum omnibus, omnia mecum perire, misero, magno tamen mortalitatis solacio credidissem. Tandem illa caligo tenuata quasi in fumum nebulamve decessit; mox dies verus, sol etiam effulsit, luridus tamen, qualis esse, cum deficit, solet. Occursabant trepidantibus adhuc oculis mutata omnia,

« ZurückWeiter »