Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Nunc inter undas garruli senis siccus,
Delasset omnes fabulas poetarum ;
Et, cum fateri Furia iusserit verum,
Prodente clamet conscientia, 'Scripsi.'

428. ОH, FOR A QUIET LIFE!

Sidera iam Tyrius Phrixei respicit agni

Taurus, et alternum Castora fugit hiems.
Ridet ager, vestitur humus, vestitur et arbos;
Ismarium paelex Attica plorat Ityn.

Quos, Faustine, dies, quales tibi Roma recessus
Abstulit? O soles, o tunicata quies!

O nemus, o fontes, solidumque madentis harenae
Litus, et aequoreis splendidus Anxur aquis,
Et non unius spectator lectulus undae,

Qui videt hinc puppes fluminis, inde maris!
Sed nec Marcelli, Pompeianumque, nec illic
Sunt triplices thermae, nec fora iuncta quater.
Nec Capitolini summum penetrale Tonantis,
Quaeque nitent caelo proxima templa suo.
Dicere te lassum quotiens ego credo Quirino :

6

X, v.

Quae tua sunt, tibi habe; quae mea, redde mihi.'

X, li.

429. SOME FARMS ARE NOT WORTH THE PRICE OF A

DINNER.

Donasti, Lupe, rus sub urbe nobis :
Sed rus est mihi maius in fenestra.
Rus hoc dicere, rus potes vocare,
In quo ruta facit nemus Dianae,~
Argutae tegit ala quod cicadae,
Quod formica die comedit uno,
Clusae cui folium rosae corona est;
In quo non magis invenitur herba,
Quam Cosmi folium, piperve crudum;
In quo nec cucumis iacere rectus,

Nec serpens habitare tota possit?
Urucam male pascit hortus unam;
Consumpto moritur culix salicto;
Et talpa est mihi fossor atque arator.
Non boletus hiare, non mariscae
Ridere, aut violae patere possunt.
Fines mus populatur, et colono
Tanquam sus Calydonius timetur,
Et sublata volantis ungue Prognes
In nido seges est hirundinino;
Et cum stet sine falce mentulaque,
Non est dimidio locus Priapo.
Vix implet cochleam peracta messis,
Et mustum nuce condimus picata.
Errasti, Lupe, littera sed una :
Nam quo tempore praedium dedisti,
Mallem tu mihi prandium dedisses.

430. MOVING DAY.

XI, xviii.

O Iuliarum dedecus Kalendarum,
Vidi, Vacerra, sarcinas tuas; vidi:
Quas non retentas pensione pro bima
Portabat uxor rufa crinibus septem,
Et cum sorore cana mater ingenti.
Furias putavi nocte Ditis emersas.
Has tu priores frigore et fame siccus,
Et non recenti pallidus magis buxo
Irus tuorum temporum sequebaris.
Migrare clivum crederes Aricinum.
Ibat tripes grabatus, et bipes mensa,
Et cum lucerna corneoque cratere
Matella curto rupta latere meiebat.
Foco virenti suberat amphorae cervix;
Fuisse gerres, aut inutiles maenas
Odor impudicus urcei fatebatur,
Qualis marinae vix sit aura piscinae.
Nec quadra deerat casei Tolosatis.

Quadrima nigri nec corona pulei,
Calvaeque restes allioque cepisque,
Nec plena turpi matris olla resina,
Summoenianae qua pilantur uxores.
Quid quaeris aedes, vilicosque derides,
Habitare gratis, o Vacerra, cum possis ?
Haec sarcinarum pompa convenit ponti.

XII, xxxii.

SULPICIA, TIME OF DOMITIAN.

431. THE POETESS ADDRESSES THE MUSE ON THE EXPULSION OF THE PHILOSOPHERS BY DOMITIAN.

Dic mihi, Calliope, quidnam pater ille deorum
Cogitat? an terras et patria saecula mutat,
Quasque dedit quondam, morientibus eripit artes,
Nosque iubet tacitos et iam rationis egentes
Non aliter, primo quam cum surreximus arvo,
Glandibus et purae rursus procurrere lymphae ?
An reliquas terras conservat amicus et urbes,
Sed genus Ausonium Romulique exturbat alumnos ?
Quid? reputemus enim; duo sunt, quibus extulit ingens
Roma caput virtus belli et sapientia pacis.
Sed virtus, agitata domi et socialibus armis,
In freta Sicaniae et Carthaginis exilit arces

Ceteraque imperia et totum simul abstulit orbem ;
Deinde, velut stadio victor qui solus Achaeo
Languet et immota secum virtute facessit,
Sic itidem Romana manus, contendere postquam
Destitit et pacem longis frenavit habenis,
Ipsa domi leges et Graia inventa retractans
Omnia bellorum terra quaesita marique
Praemia consilio et molli ratione regebat.

Stabat in his; neque enim poterat constare sine ipsis,
Aut frustra uxori mendaxque Diespiter olim,

'Imperium sine fine dedi,' dixisse probatur.
Nunc igitur qui res Romanas imperat inter,
Non trabe sed tergo prolapsus et ingluvie albus,
Et studia et sapiens hominum nomenque genusque
Omnia abire foras atque urbe excedere iussit.
Quid facimus? Graios hominumque relinquimus urbes,
Ut Romana foret magis his instructa magistris ;
Nunc, Capitolino veluti turbante Camillo
Ensibus et trutina Galli fugere relicta,
Sic nostri palare senes dicuntur et ipsi
Ut ferale suos onus extirpare libellos.
Ergo Numantinus Libycusque erravit in isto
Scipio, qui Rhodio crevit formante magistro,
Cetera et illa manus bello facunda secundo,
Quos inter prisci sententia dia Catonis
Scire deos magni fecisset, utrumne secundis
An magis adversis staret Romana propago.
Scilicet adversis; nam cum defendier armis
Suadet amor patriae et captiva penatibus uxor,
Convenit, ut vespis, quarum domus arce movente,
Turba tegens strictis per lutea corpora telis;
Ast ubi apes secura redit, oblita suorum
Plebs fraterque una somno moriuntur obeso.
Romulidarum igitur longa et gravis exitium pax.

Sat., 12-57.

D. JUNIUS JUVENALIS, CIRC. 60-140 A. D.

432. REASONS FOR WRITING SATIRE.

Cur tamen hoc potius libeat decurrere campo,
Per quem magnus equos Auruncae flexit alumnus,
Si vacat et placidi rationem admittitis, edam.
Cum tener uxorem ducat spado, Mevia Tuscum
Figat aprum et nuda teneat venabula mamma;
Patricios omnis opibus cum provocet unus,

Quo tondente gravis iuveni mihi barba sonabat;
Cum pars Niliacae plebis, cum verna Canopi
Crispinus, Tyrias umero revocante lacernas,
Ventilet aestivum digitis sudantibus aurum,
Nec sufferre queat maioris pondera gemmae,
Difficile est saturam non scribere. Nam quis iniquae
Tam patiens urbis, tam ferreus, ut teneat se,
Causidici nova cum veniat lectica Mathonis
Plena ipso? post hunc magni delator amici

Et cito rapturus de nobilitate comesa

Quod superest, quem Massa timet, quem munere palpat
Carus et a trepido Thymele summissa Latino?
Haec ego non credam Venusina digna lucerna?
Cum fas esse putet curam sperare cohortis,
Qui bona donavit praesepibus et caret omni
Maiorum censu, dum pervolat axe citato
Flaminiam puer Automedon; nam lora tenebat
Ipse, lacernatae cum se iactaret amicae?
Nonne libet medio ceras implere capaces
Quadruvio cum iam sexta cervice feratur
Hinc atque inde patens ac nuda paene cathedra
Et multum referens de Maecenate supino
Signator, falso qui se lautum atque beatum
Exiguis tabulis et gemma fecerat uda?
Occurrit matrona potens, quae, molle Calenum
Porrectura viro miscet sitiente rubetam,
Instituitque rudes melior Lucusta propinquas
Per famam et populum nigros efferre maritos.
Si natura negat, facit indignatio versum.

i, 19-36, 51, 58-72, 79.

433. THE GREEKS AT ROME.

Ingenium velox, audacia perdita, sermo

Promptus, et Isaeo torrentior. Ede, quid illum
Esse putes; quem vis hominem, secum attulit ad nos:
Grammaticus, rhetor, geometres, pictor, aliptes,

Augur, schoenobates, medicus, magus; omnia novit
Graeculus esuriens; in caelum iusseris, ibit.

« ZurückWeiter »