Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

et Tristium lib. II, vers. 110, de domo sua :

Parva quidem periit, sed sine labe, domus.
Sic quoque parva tamen, patrio dicatur ut ævo
CLARA, nec ullius nobilitate minor, etc.

denique lib. IV ex Ponto, Eleg, VIII, vers. 17 et 18:

Seu genus excutias, equites, ab origine prima,

Usque per innumeros inveniemur avos.

2

quibus palam est, Nasonem nostrum non modo equestris fuisse ordinis, sed et ex illis, qui ob generis antiquitatem dicti videntur equites splendidi, speciosi, illustres ', uti jam in Horatii Vita notavimus, simul ex nostro monentes, hosce multum aliis fortunæ seu militiæ munere factis equitibus præcelluisse. Unde est, quod Ovidius in mulierem invehitur, quæ alium militia nuper ad equestrem ordinem promotum ipsi prætulerat, Amor. lib. III, Eleg. vIII, vers. 9 et sqq:

3

Ecce recens dives, parto per vulnera censu,
Præfertur nobis sanguine pastus eques, etc.

quæ vero ad hunc ordinem spectabant jura et instituta plures 3 jam docuerunt, nec hujus est loci rem accuratius discutere.

VI. Pater et mater adhuc in vivis erant, quum noster scriberet Amor. lib. I, Eleg. III. (vid. infra ann. U. C. DCCXXXIV, n. 3.) Nec mortem nisi ætate provecta obierunt, prior ille jam nonagenarius, post mater, atque uterque ante filii exsilium : Trist. lib. IV, Eleg. x, vers. 77 :

' De quibus nonnulla notat Lipsius ad Tacit. Annal. XI, cap. 4, quæ nobis non placent, sed confutare per nostrum non licet institutum. 2 Pag. 114 et seq.

3 Vid. Rosin. Antiquit. lib. I, cap. 17; Joan. Anton. Valtrinius, de Re milit. lib. II, cap. 4; Lips. de Milit. Rom. lib. Dial. V; Alexand. ab Alexandro, lib. II, cap. 29, cum Tiraq. Not. etc.

Et jam complerat genitor sua fata; novemque
Addiderat lustris altera lustra novem,

... Matri proxima justa tuli.

Felices ambo, tempestiveque sepulti,

Ante diem pœnæ quod periere mea! etc.

Anno ante C. XLII; U. C. DCCXII; Ovidii I et II.

'

M. ÆMILIO LEPIDO II, L. MUNATIO PLANCO COSS. BELLO, quod his consulibus adversus Julii Cæsaris interfectores susceptum et feliciter confectum, atque Philippense historicis a pugna ad Philippos commissa dictum est, Cæsar Octavianus templum Marti vovit, et quidem sub prælii tempus, ut Naso noster testatur, Fast. lib. V, vers. 569-578:

Voverat hoc juvenis tunc quum pia sustulit arma ;

A tantis princeps incipiendus erat.

Ille manus tendens, hinc stanti milite justo,
Hinc conjuratis, talia dicta dedit:

Si mihi bellandi pater est, Vestæque sacerdos
Auctor, et ulcisci numen utrumque paro;
Mars, ades, et satia scelerato sanguine ferrum,
Stetque favor causa pro meliore tuus:
Templa feres, et me victore vocaberis Ultor.
Voverat, et fuso lætus ab hoste redit.

Idem paucis narrat Suetonius: AEdem Marti bello Philippensi, pro ultione paterna suscepto, voverat. De cujus templi constructione et consecratione plura deinceps ex nostro dicemus.

Anno ante C. XXXIV; U. C. DCCXX; Ovidii 1x et x.

L. SCRIBONIO LIBONE, M. ANTONIO II COSS.

I. QUOMODO suam Ovidius exegerit pueritiam, annua

1 De

qua

fusius in Horatii Vita, pag. 50-55, diximus.

In Aug. cap. 29.

[ocr errors]

tim dicere nobis sine teste non licet. Ex ipso tantum in genere novimus, eum cum fratre patris cura Romæ teneris ab annis excultos et institutos fuisse; atque insignium magistrorum scholas frequentasse. Etenim Trist. lib. IV, Eleg. X, vers. 15 et 16, canit :

Protinus excolimur teneri, curaque parentis

Imus ad insignes urbis ab arte viros.

Quod subjungit nos docet, quæ utriusque fuerit indoles et quo jam a pueritia propenderet ingenium :

Frater ad eloquium viridi tendebat ab ævo,
Fortia verbosi natus ad arma fori.

At mihi jam puero cælestia sacra placebant ;
Inque suum furtim Musa trahebat opus, etc.

2

Incompertum vero est, quos frequentaverint grammaticos, qui solebant his temporibus primi puerorum esse magistri. Equidem Caius Julius Hyginus, Augusti libertus, illustribus grammaticis a Suetonio annumeratus, eidem dicitur fuisse familiarissimus Ovidio poetæ : at, eo teste, Hyginus nonnisi puer a Julio Cæsare Romam advectus fuit, Alexandria capta, hoc est, anno U. C. DCCVII: ut hinc non videatur ille jam hoc tempore grammaticæ professionem suscepisse.

II. Sub illis autem puerorum magistris, grammaticesve professoribus linguam quoque græcam pro more noster procul dubio didicit; quum græce doctum fuisse ipsemet indicet, Trist. lib. III, Eleg. XII, vers. 37:

Rarus ab Italia tantum mare navita transit:
Litora rarus in hæc portubus orba venit.
Sive tamen Graia scierit, sive ille Latina

Voce loqui, certe gratior hujus erit, etc.

De utriusque parentis sui cura, Trist. lib. II, vers. 343 et seq: « Hei mihi, quod didici! quod me docuere parentes, Literaque est oculos ulla morata meos! >>

2 Sueton. de illustr. Grammat. cap. 21.

Inde est quod Trist. lib. III, Eleg. VII, dicit, se judicem carminum fuisse, quæ docta mulier Romana, sub Perillæ nomine latens', scripserat non patrio more, hoc est, non latina lingua, sed græca, quippe cujus opus sola vates Lesbia Sappho vincebat, vers. II et 12:

Tu quoque, dic, studiis communibus ecquid inhæres,
Doctaque non patrio carmina more canis ?

deinde vers. 20:

Sola tuum vates Lesbia vincet opus.

et vers. 23 et 24 :

Dum licuit, tua sæpe mihi, tibi nostra legebam :

Sæpe tui judex, sæpe magister eram.

Sunt et plura loca, quibus patet, Nasoni lectos Homerum aliosque græcos scriptores. Vide Trist. lib. I, Eleg. v; lib. II, vers. 363. Adde quod et Athenas studiorum causa petierit; vide inf. ad ann. U. C. DCCXXVII, n. 3.

III. Cæterum nullam apud me fidem habet, quod in Ovidii Vita ex vetusto codice Pomponii Læti legimus, nostrum nempe sub Plotio Grippo literis eruditum, seu, prout alius codex Farnesianus fert, eum Roma sub Plotio Grippo literis operam dedisse. Plotius certe Grippus inter grammaticos hujus ævi apud Suetonium, Senecam, aliumve non occurrit. Plotius quidem Griphus Tacito semel atque iterum memoratur, ut qui ab Vespasiano in senatorium ordinem additus, ac legioni præpositus fuerat 2, deinde prætura donatus 3, anno Ch. LXX. Statius quoque Plotium Grippum, ut vulgares quidem codices habent 4, laudat 5 , tanquam

3

'De qua inferius.

2 Tacit. Hist. lib. III, cap. 52.

3 Idem lib. IV, cap. 39.

Griphum tamen ex Tacito, legendum existimabant Scriverius ac Gevartius, nisi quis arbitretur, Tacitum ex Statio emendandum.

5 Præf. Sylv. lib. III, carm. 9.

majoris gradus juvenem, hoc est procul dubio, senatorii ordinis; eumque prodit a Domitiano arbitrum annonæ datum, ac omnium viarum stationibus præfectum, quum prius in foro et apud centumviros causas juvenis dixisset. Quæ quum Statius adulto jam Domitiani imperio scriberet, hinc patet, huncce Plotium Grippum haud eumdem esse cum illo sub Vespasiani principatus initium prætura functo; uti male Gevartius' opinabatur. Ex his vero fontibus forte processit fictus ille Nasonis nostri magister.

Anno ante C. XXVIII; U. C. DCCXXVI; Ovidii xv et XVI.

C. CÆSARE OCTAVIANO VI, M. AGRIPPA II COSS.

4

3

I. Cum nostro ad togam ejus virilem 2, quæ et libera 3 ac pura dicebatur, magno satis saltu transimus: de qua sic Trist. lib. IV, Eleg. x, vers. 27 et 28:

Interea, tacito passu labentibus annis,

Liberior fratri sumta mihique toga est.

Qui vero vulgaris fuerit dies toge huic dandæ dicatus, docet ipse Naso, Fastor. lib. III, dum ad tertium post idus Marti, seu 17 ejus mensis diem Baccho sacrum, ac liberalia inde dictum, hæc prodit, a vers. 770:

Restat ut inveniam, quare toga libera detur
Lucifero pueris, candide Bacche, tuo.
Sive quod ipse puer semper juvenisque videris,
Et media est ætas inter utrumque tibi :
Seu quia tu pater es, patres sua pignora natos
Commendant curæ numinibusque tuis:

Sive, quod es Liber, vestis quoque libera per te
Sumitur et vitæ liberioris iter, etc.

1 Not. ad illud Stat. Carm. cap. 12.

* Quod nempe qui eam induebant ex ephebis in viros transcriberentur.

3 Quia tum e magisterio excedebant.

4 Ut quæ tota esset alba, nihil purpuræ admixtum habens.

« ZurückWeiter »