Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

huius inclytae scholae, quam studij iuris, ad quodcunque honoris fastigium euecti fueritis, augere, damna uero auertere.

Quartum caput est, Velle Licentiae aut Doctorea insignia in nulla alia Academia iterare aut repetere.

Quintum caput est, Velle, si oriatur de fide Christiana Disputatio, et submittatur aut tradatur etiam nostris decisionibus, partes fidei et veritatis pro virili tueri, rationes contrarias et cauillationes penitus destruere.

Sextum caput est, Velle in honorum ac insignium praesentium gradus Doctorei adeptione sumptus facere non inhonestos aut illicitos, sed conuenientes et tales, quales sunt a Juribus ipsis praefiniti et statuti, et non ultra. Et postremum, contra ea omnia, quae nunc dicta et praelecta uobis sunt, nihil neque dolo neque fraude unquam admittere.

Juramenta Candidatorum ad primam lauream, quae Baccalaureis confertur.

Primum est, quod iurabitis, uelle obedientiam et studium. obtemperandi Decano uestro, postea Collegio Studij Juris praestare, nullum legitimum decretare imperium. Porro eidem quoque Decano et Doctoribus in iure praelegentibus, reuerenter assurgere, honorem et venerationem deferre. Simili ratione iurabitis, uelle bonum et utilitatem Vniuersitatis huius scholae, praecipue autem studij Juris, pro virili augere, ad quamcunque honoris aut fortunae eminentiam perueniatis, et in his nihil neque dolo neque fraude admittere.

De offitio ministrorum publicorum.

Ministri publici, qui et pedelli uocantur, promittant per fidem iuramenti et sub poena periurij, Decano praesentibus omnibus quotquot in Collegio studij iuris sunt, se iussibus et mandatis Decani et Doctorum et delegato muneri diligenter auscultaturos esse. Tempore quo legitur et designatur nouus Decanus, iterum, nisi uelint abdicari, in officio retineri petant.

Officium Ministri seruientis Decano.

Aedes Decani, si saepius non uacet, omni die semel intrato. Vbi iussus est, Doctores diligenter conuocato, Scholas emundato,

Intimationis schedas scribito et publicato, Vacationum feriarumque tempora publice suo tempore affigito. Disputationibus publicis interesto, et alia per Decanum sibi delegata facito. Vltra unam diem et noctem ab hoc oppido citra manifestum Decani consensum ne abesto. Suffragia et secreta consilia forte audita aut in scriptis hinc inde deferendis uisa, quae celanda duxerit, absque singulari iussu, ne reuelato.

Item ministris publicis a Candidatis plus emungere, quam in ordinatione Vniuersitatis praefinitum est, nephas esto, munus tamen honorarium, quod ex liberalitate eis oblatum est, recipere permittimus.

In publicis conuentionibus, quando Licentiae uel Doctorea insignia conferuntur, duo sceptra habentor.

Statuta haec confirmata a Senatu Scholae

sunt 13. Septembr. Anno 1539.

Univ. Archiv XIII, 3. Pap. Eisenlohr 300.

FACULTAS MEDICA.

I.

STATUTA FACULTATIS MEDICINALIS VNIUERSITATIS TUWINGEN 1497.

In nomine sancte et indiuidue Trinitatis. Amen. Vt huius alme vniuersitatis Tuwingen percelebris facultas medicinalis (que pro sanitate vitaque hominum tuenda et conseruanda admodum vtilis et necessaria existit) iugiter vigere eiusque membra proficere valeant, Nos Decanus ipsaque facultas medicinalis dicte vniuersitatis quedam Statuta, a membris eiusdem seruanda, edenda meminimus condenda et ordinanda, presenti quoque scripto matura deliberatione preuia diuinoque fauente auxilio instituimus condimus et ordinamus, hunc, qui subscriptus est, tenorem comprehendencia, Potestate tamen libera et auctoritate, Statuta huiusmodi immutandi augendi minuendi corrigendi interpretandi et declarandi, prout visum fuerit expedire Nobis et nostris de vniuersitate et facultate successoribus, plene reseruata.

De electione et officio decani.

Statuimus itaque inprimis, vt infra octauam electionis noui Rectoris, doctoribus medicine phisice chirogieque sufficienter congregatis in de canum facultatis eligatur doctor ydoneus, actu regens, ita vt is, in quem maior pars facultatis consenserit, sit decanus per tempus illius Rectorie duntaxat permansurus Electusque talis decanatus officium assumere teneatur sub pena duorum florenorum Renensium fisco facultatis soluendorum Si non legittime coram facultate se possit excusare. Idemque mox, vt elec

tioni de se facte consensit, juret et promittat coram facultate in manus prioris decani, Eius officium fideliter exercere, ac eius pretextu nil scienter et studiose, quod in preiudicium vel damnum vniuersitatis aut facultatis nostre vergere possit, attemptare Cumque de suo officio cedit, fidelem faciat facultati computum infra quindenam Peccunias quoque, priuilegia et instrumenta nouo decano presentet et assignet Et ea in cistam seu archam facultatis duabus seris seratam et munitam reponat, Pro qua archa due claues fieri et cuilibet ordinariorum vna tradi debet.

Statuimus etiam, vt in decanum electus, si aliquo euentu eius officium gerere non possit, aut saltem eundem a loco abesse contingat, senior doctor eius vices fideliter gerere debeat, vsque ad alterius reditum, vel noui decani electionem, si opus fuerit.

Item ordinamus, vt quicunque decanus pro tempore existens, promotos sub eo inscribat in matricula facultatis Annum dominice incarnationis cum die Mensis quidque facultati dederit annotando.

Item quod omnibus sub eo vel aliis decanis in nostra facultate promotis in hac nostra vniuersitate priuilegia seu instrumenta sue promotionis petentibus dare teneatur In forma ab hac nostra vniuersitate emanare solita.

Iniungimus etiam eidem, quatenus nullum forensem doctorem in nostre facultatis matricula non intitulatum In congregatione facultatis admittat, votandi practicandi aut tractandi gratia, priusquam coram facultate iuramentum prestiterit secundum modum infra scriptum, hijs solis demptis, quos ob penuriam doctorum tempore promotionis graduandorum facultas duxerit aduocandos 1.

Iuramentum Intrantium et Recipiendorum.

Iurabitis parere domino Decano facultatis medicine in licitis. et honestis, suum officium concernentibus Statuta quoque et statuenda pro regimine facultatis edita vel edenda seruare sine dolo Atque ad vtilitatem et honorem facultatis deliberare consulere et votare vel balotare velitis fideliter. Dicat: Ita iuro Sic me Deus adiuvet et Sanctorum Euangeliorum conditores.

1 Späterer Zusatz: Item nullus doctor medicine censeatur de consilio facultatis medicinalis, nisi actu legens.

De doctoribus regentibus.

Ordinamus vt quilibet doctor facultatis actu legens Singulis annis saltem semel disputationem faciat Semper duas disputando questiones, vnam theoricam alteram vero practicam Sub pena in ordinatione contenta Item quod scolaribus disputare uolentibus rogatus presideat. In disputatione quoque doctoris omnes alii facultatis doctores compareant et intersint.

Insuper statuimus quod quilibet legens doctor singulis priuatis diebus vnam lectionem in scolis publicis legat diligenter, Exceptis vacationibus, que sunt A Vigilia S. Thome Apostoli vsque ad Epiphaniam domini inclusiue Ab Estomichi vsque ad Inuocauit A vigilia palmarum vsque ad octauas pasce Item a vigilia penthecostes vsque ad diem octauum Et autumnali tempore per duos integros menses Quibus Scolares practicam videre et simplicia campestria puta herbas radices etc. querere et earum virtutes studio agnosere debent. Excepta quoque volumus esse festa collegii, que sunt festum kathedre S. Petri, Gregorii, Ambrosii, Nundinarum per duos dies, Visitationis Beate virginis, Jheronymi, Dijonisii, Cosme et Damiani, Luce, Conceptionis Beate virginis Et si quod aliud vniuersitas duxerit feriandum adjectis feriis quintis, dum integra fuerit ebdomada. Excusatumque habere phisicum volumus, si interdum ad venerabiles viros aut matronas honestas causa medendi ierit Si tamen hoc rarius fiat lectionesque medio tempore neglectas vacantiarum tempore pro libito Scolarium recuperauerit.

De libris legendis.

Statuimus preterea, quod mane legens ordinariam primo anno legat libros artis siue tegni Galieni Secundo anno primum librum canonum Auicenne quo ad primas fen eius, tertio anno Amphorismos Ypocritis cum pronosticis aut regimento acutorum eiusdem Semper cum commento Galieni. Legens vero post meridiem practice vno anno legat primam fen quarti canonis de febribus, cum secunda eiusdem de crisi et criticis diebus. Secundo anno legat Rasim in nono libro ad Almansorem regem cum fen quarta primi Aut legat duas vel tres fen tertii canonis Auicenne principaliores prout Scola

« ZurückWeiter »