Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

secundum earundem vim formam et tenorem facte fuerint, ac per nos accepte et admisse, vnionem annexionem et incorporacionem huiusmodi effectum sortitas esse, in robore debito existere simili auctoritate apostolica nobis commissa ex nunc prout ex tunc declaramus, Atque cuilibet resignancium earundem pensionem annuam, de qua concordatum fuerit, super fructibus redditibus et prouentibus parrochialium ecclesiarum resignatarum huiusmodi, quoad uixerit uel illius legitimo procuratori, sub penis et censuris ecclesiasticis ac in terminis et locis statuendis integre persoluendam pari auctoritate reseruamus constituimus et assignamus, Volentes pensionem et pensiones huiusmodi iuxta reseruacionis et assignacionis earundem, si eas fieri contigerit, tenorem efficaciter persolui.

Reseruatis desuper mandatis et processibus in Contradictores dicta auctoritate apostolica fulminandis', super quibus disponendi ordinandi faciendi et exequendi si et prout temporis tractu videbitur oportunum et expedire nobis potestatem omnimodam plenamque facultatem ex nunc saluamus et retinemus. Reseruantes etiam nobis et reseruata esse volentes omnia et singula alias in preinsertis literis apostolicis nobis quomodolibet concessa, Et presertim facultatem nobis statuendi et statuta faciendi datam et concessam, de quibus cum et ubi oportunum visum fuerit prestante domino sepe dicta auctoritate execucionem debitam faciemus. Non obstante in premissis omnibus et singulis que supradictus dominus noster Papa hac in parte suis literis voluit non obstare, Adhibitis et seruatis in hiis et circa ea solennitatibus et cautelis de iure in talibus obseruari consuetis et adhibendis, decernentes prout dictus dominus noster papa decreuit irritum et inane si secus super hiis a quoquam quauis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attemptari.

IN QVORVM OMNIVM ET SINGVLORVM fidem et testimonium premissorum presentes literas siue presens publicum Instrumentum huiusmodi nostram sentenciam et decretum aliaque premissa in se continens, exinde fieri et per Notarios publicos Scribasque nostros infra notatos subscribi et publicari ac Sigilli nostri Abbacialis iussimus et fecimus appensione communiri.

1 sva. promulgandis.

Lecta lata et in scriptis promulgata fuit hec nostra sentencia siue hoc nostrum decretum in Opido Vrach Anno Domini millesimo quadringentesimo septuagesimo septimo, Pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini nostri domini Sixti diuina prouidencia pape quarti predicti, Indicione decima, die vero Martis Mensis Marcii vndecima hora fere meridiei, presentibus tunc ibidem venerabilibus et religiosis honorabilibusque viris ac patribus Domino BERNHARDO Abbate in Bebenhusen Cisterciensis domino ALBERCHTO priore domus Bonilapidis Cartusiensis ordinum, Nec non dominis JOHANNE TEGEN preposito, Magistro CONRADO MENCKLER de Möuchingen, sacre theologie, Magistro JOHANNE HECKBACH, in Sindelfingen Canonicis, JOHANNE et LUDWICO VERGENHANNS fratribus ecclesiarum parrochalium in Brackenheyn et Kircheyn sub Tegk, wormaciensis et constanciensis dioc. Rectoribus, LUCA SPETZHART Arcium et medicine, ac superillustris principis et domine domine Mechtildis Archiducisse Austrie etc. phisico, Doctoribus, Magistro JOHANNE TEFEN ER professo Monasterii nostri Bläburren Sacre Theologie Bacallario formato, magistro GEORIO SCHRIBER Rectore ecclesie in Asch, JODOCO MEDER de Wyla Ciuitati Imperiali et CONRADO WOLDAN de Teffingen Capellanis in Sindelfingen, Nec non strenuo et valido domino JOHANNE SPAET de Estetten milite, layco Constanciensis dioc. predicte, Testibus ad premissa vocatis rogatis et debita precum instancia requisitis '.

1 Der Stifter ist bei diesem Geschäft nur durch einen weltlichen Zeuger, den letztgenannten Hans Spaet von Ehestetten einen seiner vertrautesten Räthe vertreten. Er gehörte zu einer damals am gräflichen Hof in den höchsten Stellen stehenden Familie, auf der Alb und im Lauterthal begütert, hatte seinen Herrn nach Palæstina begleitet und von ihm manche Gnaden empfangen, steht auch, Anfangs 1488, unter den Executoren seines letzten Willens als Ritter und Vogt zu Zwiefalten, Steinhofer 3, 628. Sattler erzählt nach archivalischen Quellen, dass Eberhard am 16. Juli 1488 den Hans Spæt, nachdem er wegen eines unbekannten wider den Grafen Heinrich begangenen Verbrechens lang in Haft gewesen, begnadigt habe gegen Urfehde und eidliche Verpflichtung: sogleich in die Insul Rhodus sich zu erheben und nimmer daraus zu kommen, ausser wann er wider die Unglaubigen zu streiten befelcht würde. Gr. 3 am Ende. Es ist kaum glaublich, dass es derselbe Mann gewesen sei. In der That gab es damals mindestens zwei Adlige des Namens, wie aus Steinhofer 3, 231 vgl. mit 233 zu entnehmen ist. Die übrigen zwölf

Et Ego Mathias Horn de Eltingen Clericus Spirensis dioc. Sacra Imperiali auctoritate Notarius publicus prothonotarius opidi Vrach ac Commissarius Curie Constanciensis causarum matrimonialium in et circa opidum prefatum, generalis iuratus, Quia dictarum literarum apostolicarum presentationi accepcioni, Citacionis emittende decreto et reproductioni eiusdem, Contumacie absencium accusacioni, Conclusioni, pronunciacioni, omnibusque aliis et singulis, dum sicuti premittitur fierent et agerentur vna cum domino Notario et testibus sub et prescriptis presens fui, illa sic fieri videndo et audiendo, iccirco hoc presens publicum decreti Instrumentum ad ipsius Executoris ei domini Commissarii prescripti mandatum adiutorio domini Gregorij Maij Notarij subscripta de premissis contextum et in hanc publicam formam redactum manu mea propria exaravi Signoque et nomine meis solitis et consuetis signaui et roboraui in fidem et testimonium omnium et singulorum premissorum ad hoc vocatus rogatus pariter et requisitus.

Ego quoque Gregorius Maij de Tüwingen Clericus Constan. dioc. Sacra Imperiali auctoritate Notarius publicus et Curie Constan. causarum Matrimonialium Commissarius generalis. Quia

sind sämmtlich Clerici im damaligen Sinne: 1. Der Abt Bernhard Rockenbauch von Magstatt, auch sonst ein Vertrauensmann des Grafen, erscheint zugleich als betheiligt, da die Georgenkirche bis dahin dem Kloster Bebenhausen zugehört hatte. 2. Alberchtus Rot von Neiffen ist der dritte Prior. Das Necrologium Boni Lapidis (MS. K. öff. Bibliothek) sagt von ihm: Laudabiliter rexit domum tam in spiritualibus quam in temporalibus. 3. Johannes Tegen, Propst. 4. M. Conrad Menckler und 5. M. Johann Heckbach, Decretorum Doctor an der neuen Universität vertreten die Collegiat-Kirche. 6. Johannes und 7. Ludwig Vergenhans, die beiden in Eberhards Geschichte vielfach verflochtenen Brüder haben wir als die nächsten Berather und Helfer des Grafen bei der Gründung der Universität zu betrachten. 8. Der Doctor der Medicin und Magister Lucas Spetz hart vertritt, wie auch der Beisatz andeutet, die Erzherzogin Mechthild, deren Arzt er war. Zugleich ist er, wie am 15. September sein Name in die Matrikel eingetragen wird, Domini Comitis physicus juratus. Möglich ist, dass er neben Johannes May an der jungen Universität eine Zeit lang gelehrt hat. 9. Der M. Johann Tefen er ein studierter Mönch von Blaubeuren wird als Secretär seines Abts zu betrachten sein. Die übrigen drei, durch welche die Zwölfzahl voll wird, vertreten die incorporierten Pfarren und Caplaneien.

supra insertarum literarum apostolicarum porrectioni accepcioni, Citacionis emmittende decreto, ac reproductioni eiusdem Contumacie absentium accusationi, conclusioni, pronunciacioni aliisque omnibus et singulis, dum sicut prescriptum est fierent, vna cum predictis testibus et Notario ad hec correquisito presens fui, ea sic fieri videndo et audiendo. Quamobrem hoc presens publicum decreti Instrumentum post ipsius Domini Commissarii mandatum, coadiuuante Domino Mathia Horn Notario memorata manu eiusdem scriptum exinde confeci, et in hanc formam publicam redegi, Signoque et nomine meis solitis signaui et communiui in robur et fidem omnium et singulorum premissorum rogatus et debito requisitus.

Univ. Archiv Mh. 1,1. Perg. mit Siegel des Abts. Abgedruckt bei Besold Diss. de juribus majestatis 186. Moser Sammlung Würt. Urk. 1, 48. Zeller Merkw. d. Stadt Tüb. 289. Bök Gesch. d. Univ. Tüb. Beil. 3. Eisenlohr U. G. 1.

5.

. Instrumentum translationis praepositurae Sindelfingensis in Tubingam.

Ausgefertigt Montag 10. März 1477 hora vesperarum von Abt Heinrich unter Beisein des Frater Alberchtus Priors von Güterstein Carth. ord., des Johann Schilling und Magister Georius Schriber, Rectoren der Parochialkirchen in Ringingen und Asch. Ohne eigenthümlichen Inhalt.

K. Staatsarchiv. Pergament mit Sigel des Abts.

6.

Graf Eberhards Bekanntmachung über Eröffnung der Universität

3. Juli 1477.

Intimacio fundacionis Vniuersitatis Tuwingensis. Eberhardus Comes in Wirtemberg et Montepeligardo Senior. Vniuersis et singulis cuiuscunque dignitatis status ac preeminentie Doctoribus Magistris Studiosisque scolaribus vbicunque constitutis salutem et omne bonum.

Cum res etatesque hominum animo reuoluimus qualia quantaque Summus ille rerum parens et conditor atque huius immense molis Rector mortalibus beneficia contulerit dispensaueritque nil magis humane inuenimus conuenire nature quam aliquo se erga tantorum bonorum largitorem opere gratum exhibere Nam etsi illi haud vnquam condignas gracias agere valeamus Habet tamen mens bona atque diuine beneficencie obnoxia affatim quo se exerceat creatorique suo complacere ac vt ita dicamus debitum conetur exoluere Quod nobis considerantibus ac sepenumero memoria repetentibus quanam potissimum via aggrediamur quod creatori nostro gratum reipublice ac subditorum nostrorum saluti atque vtilitati conducibile videretur tandem succurrit nil melius atque ad beatam vitam consequendam aptius immortalique deo acceptius ne concipi quidem posse quam bonarum artium atque disciplinarum studia quibus ipsum Deum nosse solum colere soli obtemperare erudimur sedula diligentia atque concertatione prosequi Atque quo ea in terris nostro temporali dominio subiectis vigeant in hysque boni ac studiosi iuuenes imbuantur instituantur doceanturque pre omnibus enixeque curare Non his accurata templorum edificia atque structuras non denique beneficiorum ecclesiasticorum fundaciones preferimus Nam satis euo nostro decus creuit ecclesie Constatque solum acceptabile deo templum esse pectus humanum Summumque illum omnium rerum opificem plus innocentia atque sanctitate hominum quam templorum magnificentia letari Atque ea parum ad beatitudinem conferre sed

« ZurückWeiter »