Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

50

"At quam sunt similes! at quam formosus uterque !
Plus tamen ex illis iste vigoris habet.
Si genus arguitur vultu (ni fallit imago,)
Nescio quem vobis suspicor esse deum.
At si quis vestræ deus esset originis auctor,
In tam præcipiti tempore ferret opem.
Ferret opem certe, si non ope mater egeret;
Quæ facta est uno mater et orba die.

55 Nata simul, peritura simul, simul ite sub undas
Corpora." Desierat; deposuitque sinu.
Vagierunt clamore pari; sentire putares:
Hi redeunt udis in sua tecta genis.
Sustinet impositos summa cavus alveus unda :
60 Heu quantum fati pava tabella vehit!
Alveus in limo sylvis appulsus opacis,

Paulatim fluvio deficiente, sedet.

Venit ad expositos (mirum !) Jupa fœta gemellos.
Quis credat pueris non nocuisse feram?

65 Non nocuisse, parum est; prodest quoque: quos lupa nutrit,

70

Prodere cognatæ sustinnere manus ?
Constitit, et cauda teneris blanditur alumnis,
Et fingit lingua corpora bina sua.

Marte satos scires: timor abfuit: ubera ducunt;
Et sibi permissi lactis aluntur ope.—

Martia ter senos proles adoleverat annos;

Et suberat flavæ jam nova barba comæ.
Omnibus agricolis armentorumque magistris
Iliadæ fratres jura petita dabant.

75 Sæpe domum veniunt prædonum sanguine læti: Et redigunt actos in sua rura boves.

80

Ut genus audierunt, animos pater editus auget;
Et pudet in paucis nomen habere casis :
Romuleoque cadit trajectus Amulius ense;
Regnaque longævo restituuntur avo.-
Jam luerat pœnas frater Numitoris, et omne
Pastorum gemino sub duce vulgus erat.
Contrahere agrestes, et monia ponere, utrique

Convenit. Ambigitur nomina ponat uter.

85 "Nil opus est," dixit, "certamine," Romulus,

90

"ullo:

Magna fides avium est: experiamur aves."
Res placet: Alter init nemorosi saxa Palati;
Alter Aventinum mane cacumen adit.

Sex Remus; Hic volucres bis sex videt ordine:

pacto

Statur; et arbitrium Romulus urbis habet. Apta dies legitur, qua mœnia signet aratro ; Sacra Palis suberant; inde movetur opus. Inde premens stivam designat monia sulco: Alba jugum niveo cum bove vacca tulit. 95 Vox fuit hæc Regis: "Condenti, Jupiter, urbem, Et genitor Mavors, Vestaque mater, ades: Quosque pium est adhibere Deos, advertite cuncti ; Auspicibus vobis hoc mihi surgat opus.

100

Longa sit huic ætas, dominæque potentia terræ ;
Sitque sub hac oriens occiduusque dies."

Ille precabatur: tonitru dedit omina lævo
Jupiter; et lævo fulmina missa polo.
Augurio læti jaciunt fundamina cives;

Et novus exiguo tempore murus erat.

100 Hoc Celer urget opus, quem Romulus ipse vocarat ; "Sintque, Celer, curæ," dixerat, "ista tuæ:Neve quis aut muros, aut versam vomere terram Transeat; audentem talia dede neci."

110

Quod Remus ignorans, humiles contemnere muros
Cœpit, et, "His populus," dicere, "tutus erit ?”
Nec mora; transiluit. Rutro Celer occupat ausum;
Ille premit duram sanguinolentus humum.
Hæc ubi Rex didicit, lacrymas introrsus obortas

Devorat, et clausum pectore vulnus habet. 115 Flere palam non vult, exemplaque fortia servat: 'Sicque meos muros transeat hostis !" ait.

120

[ocr errors]

Dat tamen exsequias: nec jam suspendere fletum
Sustinet, et pietas dissimulata patet.
Osculaque applicuit posito suprema feretro ;
Atque ait, "Invito frater adempte, vale!"

5

ΙΟ

VI.

How Rome was peopled by Sabine women.

FAST. LIB. III. 179.-Ars Amat. LIB. I. 103.

MARS LOQUITUR.

PARVA fuit, si prima velis elementa referre,
Roma; sed in parva spes tamen hujus erat.
Mœnia jam stabant, populis angusta futuris;
Credita sed turbæ tunc nimis ampla suæ.
Quæ fuerit nostri, si quæris, regia nati,

Aspice de canna straminibusque domum.
In stipula placidi carpebat munera somni;
Et tamen ex illo venit in astra toro.
Jamque loco majus Romanus nomen habebat :
Nec conjux illi, nec socer ullus erat.
Spernebant generos inopes vicinia dives;
Et male credebar sanguinis auctor ego.
In stabulis habitasse, boves pavisse, nocebat;
Jugeraque inculti pauca tenere soli.

15 Extremis dantur connubia gentibus; at, quæ
Romano vellet nubere, nulla fuit.

20

Indolui; patriamque dedi tibi, Romule, mentem: "Tolle preces," dixi; "quod petis, arma dabunt. Festa para Conso: Consus tibi cætera dicet;

Ipso festa die dum sua sacra canes.”

Tunc neque marmoreo pendebant vela theatro; Nec fuerant liquido pulpita rubra croco : Illic, quas tulerant nemorosa Palatia, frondes Simpliciter posita; scena sine arte fuit: 25 In gradibus sedit populus de cespite factis, Qualibet hirsutas fronde tegente comas. Respiciunt, oculisque notant sibi quisque puellam, Quam velit et tacito pectore multa movent. Dumque, rudem præbente modum tibicine Thusco, Ludius æquatam ter pede pulsat humum; In medio plausu (plausus tunc arte carebat)

30

Rex populo prædæ signa petenda dedit.
Protinus exsiliunt, animum clamore fatentes,
Virginibus cupidas injiciuntque manus.

35 Ut fugiunt aquilas, timidissima turba, columbæ,
Utque fugit visos agna novella lupos;
Sic illæ timuere viros sine lege ruentes :

40

Constitit in nulla, qui fuit ante, color;

Nam timor unus erat; facies non una timoris :
Pars laniat crines; pars sine mente sedet:
Altera mosta silet: frustra vocat altera matrem :
Hæc queritur; stupet hæc: hæc manet; illa

fugit.

Ducuntur raptæ, genialis præda, puellæ ;

Et potuit multas ipse decere pudor.

45 Si qua repugnarat nimium, comitemque negarat :
Sublatam cupido vir tulit ipse sinu.
Intumuere Cures, et quos dolor attigit idem :
Tum primum generis intulit arma socer.

« ZurückWeiter »