Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

10

Montibus his olim totus promittitur orbis. Quis tantum fati credat habere locum? Et jam Dardaniæ tangent hæc littora pinus : Hic quoque causa novi fœmina Martis erit. Care nepos, Palla, funesta quid induis arma? Indue: non humili vindice cæsus eris. 15 Victa tamen vinces, eversaque Troja resurges. Obruet hostiles ista ruina domos.

20

Urite victrices Neptunia Pergama flammæ:
Num minus hic toto est altior orbe cinis?
Jam pius Æneas sacra, et, sacra altera, patrem
Afferet: Iliacos excipe, Vesta, deos.

Tempus erit, cum vos orbemque tuebitur idem:
Et fient ipso sacra colente deo:

Et penes Augustos patriæ tutela manebit.
Hanc fas imperii fræna tenere domum.
25 Inde nepos, natusque dei (licet ipse recuset)
Pondera cœlesti mente paterna feret.

Utque ego perpetuis olim sacrabor in aris;
Sic Augusta novum Julia numen erit.

IV.

Hercules arrives in Latium, bringing with him the oxen of Geryon. Cacus, a monster who dwelt on Mount Aventine, steals them. Hercules fights and kills him, and recovers the cattle.

5

10

FAST. LIB. I. 539.

PUPPIBUS egressus Latia stetit exul in herba.
Felix, exilium cui locus ille fuit!

Nec mora longa fuit: stabant nova tecta: nec alter
Montibus Ausoniis Arcade major erat.

Ecce boves illuc Erytheïdas applicat heros,
Emensus longi claviger orbis iter.

[gantur

Dumque huic hospitium domus est Tegeæa, va-
Incustoditæ læta per arva boves.

Mane erat excussus somno Tirynthius hospes,
De numero tauros sentit abesse duos.
Nulla videt taciti quærens vestigia furti:
Traxerat aversos Cacus in antra feros:
Cacus, Aventinæ timor atque infamia sylvæ,

Non leve finitimis hospitibusque malum.
15 Dira viro facies: vires pro corpore; corpus
Grande: pater monstri Mulciber hujus erat.
Proque domo, longis spelunca recessibus ingens
Abdita, vix ipsis invenienda feris.

20

Ora super postes, adfixaque brachia pendent;
Squallidaque humanis ossibus albet humus.

G

Servata male parte boum Jove natus abibat;
Mugitum rauco furta dedere sono.

Accipio revocamen, ait; vocemque secutus,
Impia per sylvas ultor ad antra venit.

25 Ille aditum fracti præstruxerat obice montis:
Vix juga movisseut quinque bis illud onus:
Nititur hic humeris, (cœlum quoque sederat illis,)
Et vastum motu collabefactat onus :

30

[ipsum :

Quod simul evulsum est, fragor æthera terruit
Ictaque subsedit pondere molis humus.
Prima movet Cacus collata prælia dextra;

Remque ferox saxis stipitibusque gerit.
Quis ubi nil agitur, patrias male fortis ad artes
Confugit, et flammas ore sonante vomit.
35 Quas quoties proflat, spirare Typhoëa credas,
Et rapidum Ætnæo fulgur ab igne jaci.
Occupat Alcides: adductaque clava trinodis
Ter quater adversi sedit in ore viri.

40

Ille cadit, mixtosque vomit cum sanguine fumos;
Et lato moriens pectore plangit humum.

V.

The story of the birth of Romulus and Remus, and how their uncle Amulius ordered them to be drowned in the river Tiber: how they were saved from death, and suckled by a wolf: how they grew up, and became valiant and famous men: how Romulus killed Amulius: how Rome was founded, and Remus unfortunately killed by his brother's order.

FAST. LIB. III. 1.—II. 385.—IV. 809.

BELLICE, depositis clypeo paulisper et hasta,
Mars, ades; et nitidas casside solve comas.
Ipse vides manibus peragi fera bella Minervæ:
Num minus ingenuis artibus illa vacat?
5 Palladis exemplo ponendæ tempora sume

10

Cuspidis invenies et quod inermis agas.

:

Tum quoque inermis eras, cum te Romana sacerdos
Cepit; ut huic Urbi semina digna dares.
Ilia Vestalis (quid enim vetat inde moveri ?)
Sacra lavaturas mane petebat aquas.

Ventum erat ad molli declivem tramite ripam :

Ponitur e summa fictilis urna coma.

Fessa resedit humi; ventosque accepit aperto
Pectore; turbatas restituitque comas.

15 Dum sedet, umbrose salices, volucresque canoræ Fecerunt somnos, et leve murmur aquæ.

Blanda quies victis furtim subrepit ocellis;

Et cadit a mento languida facta manus.

20

Languida consurgit; nec scit cur languida surgat;
Et peragit tales, arbore nixa, sonos:

"Utile sit, faustumque, precor, quod imagine
somni

Vidimus; an somno clarius illud erat?

Ignibus Iliacis aderam; cum lapsa capillis
Decidit ante sacros lanea vitta focos.
25 Inde duæ pariter (visu mirabile!) palmæ
Surgunt; ex illis altera major erat;
Et gravibus ramis totum protexerat orbem ;
Contigeratque nova sidera summa coma.
Ecce meus ferrum patruus molitur in illas:

30

Terreor admonitu; corque timore micat.
Martia Picus avis gemino pro stipite pugnant,

Et Lupa; tuta per hos utraque palma fuit."
Dixerat; et plenam non firmis viribus urnam
Sustulit; implerat, dum sua visa refert.
35 Interea, crescente Remo, crescente Quirino,
Pondere cœlesti [Sylvia mater] erat.

40

Hæc ubi cognovit contemptor Amulius æqui,
(Nam raptas fratri victor habebat opes ;)—
Auferri jussit pueros, et in amne necari.

Quid facis ex istis Romulus alter erit.
Jussa recusantes peragunt lacrymosa ministri:
Flent tamen, et geminos in loca jussa ferunt.
Albula, quem Tiberin mersus Tiberinus in unda
Reddidit, hybernis forte tumebat aquis.

45 Huc ubi venerunt, nec jam procedere possunt
Longius, ex illis unus, an alter, ait:

« ZurückWeiter »