Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

15 Nulla Sophocleo veniet jactura cothurno. Cum Sole et Luna semper Aratus erit.

20

Dum fallax servus, durus pater, improba lena
Vivent, dum meretrix blanda, Menandros erit.
Ennius arte carens, animosique Accius oris,
Casurum nullo tempore nomen habent.
Varronem, primamque ratem, quæ nesciat ætas,
Aureaque Æsonio terga petita duci?

Carmina sublimis tunc sunt peritura Lucreti,
Exitio terras cum dabit una dies.

25 Tityrus, et fruges, Eneiaque arma legéntur,
Roma, triumphati dum caput orbis eris.
Donec erunt ignes arcusque Cupidinis arma,
Discentur numeri, culte Tibulle, tui.
Gallus et Hesperiis, et Gallus notus Eois,
Et sua cum Gallo nota Lycoris erit.
Ergo cum silices, cum dens patientis aratri,
Depereant ævo, carmina morte carent.
Cedant carminibus Reges, Regumque triumphi;
Cedat et auriferi ripa beata Tagi.

30

35 Vilia miretur vulgus; mihi flavus Apollo
Pocula Castalia plena ministret aque:
Sustineamque coma metuentem frigora myrtum;
Atque a sollicito multus amante legar.
Pascitur in vivis Livor: post fata quiescit,

40

Cum suus ex merito quemque tuetur honos. Ergo etiam, cum me supremus adederit ignis,

Vivam; parsque mei magna superstes erit.

LXIII.

Ovid defends himself against his envious detractors.
REMED. AMORIS, ver. 365.

INGENIUM magni detrectat livor Homeri:
Quisquis es, ex illo, Zoile, nomen habes.
Et tua sacrilega laniarunt carmina linguæ,
Pertulit huc victos quo duce Troja deos.
5 [Summa petit livor: perflant altissima venti:
Summa petunt dextra fulmina missa Jovis.]
At tu, quicunque es, quem nostra licentia lædit,
Si sapis, ad numeros exige quidque suos.
Fortia Mæonio gaudent pede bella referri.
Deliciis illic quis locus esse potest?

10

Grande sonant Tragici; Tragicos decet ira cothur

nos:

Usibus e mediis soccus habendus erit.

Liber in adversos hostes stringatur Iambus; Seu celer, extremum seu trahat ille pedem. 15 Blanda pharetratos Elegeia cantet Amores; Et levis arbitrio ludat amica suo..

20

Callimachi numeris non est dicendus Achilles :
Cydippe non est oris, Homere, tui.

Quis ferat Andromaches peragentem Thaida partes?
Peccat, in Andromache Thaida si quis agat..

Si mea materiæ respondet Musa jocosæ,

Vicimus, et falsi criminis acta rea est.

LXIV.

An elegy on the poet Tibullus.

Amorum LIB. III. Eleg. ix.

MEMNONA si mater, mater ploravit Achillem, Et tangunt magnas tristia fata deas; Flebilis indignos, Elegeia, solve capillos. Ah nimis ex vero nunc tibi nomen erit ! 5 Ille tui vates operis, tua fama, Tibullus Ardet in exstructo, corpus inane, rogo. Ecce, puer Veneris fert eversamque pharetram, Et fractos arcus, et sine luce facem. Aspice, demissis ut eat miserabilis alis; Pectoraque infesta tundat aperta manu. Excipiunt sparsi lacrymas per colla capilli, Oraque singultu concutiente sonant. Fratris in Æneæ sic illum funere dicunt Egressum tectis, pulcher Iule, tuis.

15 Nec minus est confusa Venus, moriente Tibullo, Quam juveni rupit cum ferus inguen aper.

20

At sacri vates, et divum cura, vocamur ;
Sunt etiam, qui nos numen habere putent.
Scilicet omne sacrum mors importuna profanat;
Omnibus obscuras injicit illa manus.

Quid pater Ismario, quid mater, profuit Orpheo?
Carmine quid victas obstupuisse feras?

Ælinon in sylvis idem pater, Ælinon, altis
Dicitur invita concinuisse lyra.

25 Adjice Mæoniden, a quo, ceu fonte perenni,
Vatum Pieriis ora rigantur aquis;

30

Hunc quoque summa dies nigro submersit Averno;
Diffugiunt avidos carmina sola roges.

Durat opus vatum, Trojani fama laboris,

Tardaque nocturno tela retexta dolo.

Cum rapiant mala fata bonos, (ignoscite fasso :)
Sollicitor nullos esse putare deos.

Vive pius; moriere pius: cole sacra; colentem
Mors gravis a templis in cava busta trahet.
35 Carminibus confide bonis: jacet ecce Tibullus!
Vix manet e tanto parva quod urna capit!
Tene, sacer Vates, flammæ rapuere rogales;
Pectoribus pasci nec timuere tuis?

40

Aurea sanctorum potuissent templa deorum
Urere, quæ tantum sustinuere nefas.
Avertit vultus, Erycis quæ possidet arces:

Sunt quoque, qui lacrymas continuisse negent.
Sed tamen hoc melius, quam si Phæacia tellus
Ignotum vili supposuisset humo.

45 Hinc certe madidos fugientis pressit ocellos Mater; et in cineres ultima dona tulit:

50

Hinc soror in partem misera cum matre doloris
Venit, inornatas dilaniata comas.

Si tamen e nobis aliquid, nisi nomen et umbra,
Restat, in Elysia valle Tibullus erit.

Obvius huic venias, hedera juvenilia cinctus
Tempora, cum Calvo, docte Catulle, tuo.

Tu quoque, (si falsum est temerati crimen amici)
Sanguinis atque animæ prodige Galle tuæ.

55 His comes umbra tua est; si quid modo corporis umbra est:

Auxisti numeros, culte Tibulle, pios.
Ossa quieta, precor, tuta requiescite in urna :
Et sit humus cineri non onerosa tuo !

LXV.

The danger of Ambition.

Trist. LIB. III. Eleg. iv. 3.

USIBUS edocto si quidquam credis amico;
Vive tibi, et longe nomina magna fuge.
Vive tibi, quantumque potes prælustria vita:
Sævum prælustri fulmen ab arce venit.

5 Effugit hibernas demissa antenna procellas;
Lataque plus parvis vela timoris habent.
Aspicis, ut summa cortex levis innatet unda,
Cum grave nexa simul retia mergat onus.
Qui cadit in plano (vix hoc tamen evenit ipsum,
Sic cadit, ut tacta surgere possit humo;

ΙΟ

At miser Elpenor, tecto delapsus ab alto,

Occurrit regi debilis umbra suo.

« ZurückWeiter »