Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

LV.

The Golden Age.

TIBULLI LIB. I. Eleg. iii. 35.

QUAM bene Saturno vivebant rege, prius quam
Tellus in longas est patefacta vias!
Nondum cæruleas pinus contempserat undas,
Effusum ventis præbueratque sinum:

5 Nec vagus, ignotis repetens compendia terris,
Presserat externa navita merce ratem.

10

Illo non validus subiit juga tempore taurus;
Non domito frenos ore momordit equus :

Non domus ulla fores habuit; non fixus in agris,
Qui regeret certis finibus arva, lapis.

Ipsæ mella dabant quercus, ultroque ferebant
Obvia securis ubera lactis oves.

Non acies, non ira fuit, non bella; nec ensem
Immiti sævus duxerat arte faber.

15 Nunc, Jove sub domino, cædes et vulnera semper : Nunc mare, nunc leti multa reperta via.

LVI.

The horrors of War.

Lib. I. Eleg. x.

QUIS fuit, horrendos primus qui protulit enses?
Quam ferus, et vere ferreus ille fuit !
Tum credes hominum generi, tum prælia nata;
Tum brevior dire mortis aperta via est.

5 At nihil ille miser meruit; nos ad mala nostra
Vertimus, in sævas quod dedit ille feras.
Divitis hoc vitium est auri; nec bella fuerunt,
Faginus adstabat quum scyphus ante dapes :
Non arces, non vallus erat: somnumque petebat
Securus varias dux gregis inter oves.

ΙΟ

Tunc mihi vita foret dulcis; nec tristia nossem
Arma, nec audissem corde micante tubam.
Nunc ad bella trahor, et jam quis forsitan hostis
Hæsura in nostro tela gerit latere.

15 Quis furor est atram bellis arcessere mortem ?
Imminet, et tacito clam venit illa pede.
Non seges est infra, non vinea culta; sed audax
Cerberus, et Stygiæ navita pullus aquæ.

20

Illic, perscissisque genis, ustoque capillo,

Errat ad obscuros pallida turba lacus.

Quam potius laudandus hic est, quem prole parata
Occupat in parva pigra Senecta casa!

Ipse suas sectatur oves, ut filius agnos;

Et calidam fesso comparat uxor aquam.
25 Sic ego sim; liceatque caput candescere canis,
Temporis et prisci facta referre senem.
Interea Pax arva colat: Pax candida primum
Duxit aratores sub juga panda boves.
Pax aluit vites, et succos condidit uvæ,
Funderet ut nato testa paterna merum.
Pace bidens vomerque nitent; at tristia duri
Militis in tenebris occupat arma situs.

30

LVII.

The antiquity of the Arcadians.

OVIDII Fast. LIB. II. 289.

ANTE Jovem genitum terras habuisse feruntur
Arcades; et Luna gens prior illa fuit.
Vita feræ similis, nullos agitata per usus :

Artis adhuc expers, et rude vulgus erant.
5 Pro domibus frondes norant, pro frugibus herbas :
Nectar erat palmis hausta duabus aqua.
Nullus anhelabat sub adunco vomere taurus:
Nulla sub imperio terra colentis erat :

10

Nullus adhuc erat usus equi; se quisque ferebat:
Ibat ovis lana corpus amicta sua.

Sub Jove durabant, et corpora nuda gerebant,
Docta graves imbres et tolerare Notos.

P

LVIII.

The parrot.

Amorum LIB. II. Eleg. vi:

PSITTACUS, Eois imitatrix ales ab Indis, Occidit: exequias ite frequenter, aves. Ite, piæ volucres, et plangite pectora pennis; Et rigido teneras ungue notate genas. 5 Horrida pro moestis lanietur pluma capillis : Pro longa resonent carmina vestra tuba. Quid scelus Ismarii quereris, Philomela, tyranni? Expleta est annis ista querela suis.

10

Alitis in raræ miserum devertite funus.

Magna, sed antiqui, causa doloris Itys.
Omnes, quæ liquido libratis in aere cursus;
Tu tamen ante alias, turtur amice, dole.
Plena fuit vobis omni concordia vita,

Et stetit ad finem longa tenaxque fides.
15 Quod fuit Argolico juvenis Phocæus Orestæ ;
Hoc tibi, dum licuit, Psittace, turtur erat.
Quid tamen ista fides? Quid rari forma coloris?
Quid vox mutandis ingeniosa sonis?

20

Quid juvat, ut datus es, nostræ placuisse puellæ?
Infelix avium gloria, nempe jaces.

Tu poteras fragiles pennis hebetare smaragdos,

Tincta gerens rubro Punica rostra croco.

30

Non fuit in terris vocum simulantior ales:
Reddebas blæso tam bene verba sono.

25 Raptus es invidia: non tu fera bella movebas;
Garrulus, et placidæ pacis amator eras.
Ecce, coturnices inter sua prælia vivunt;
Forsitan et fiant inde frequenter anus.
Plenus eras minimo; nec præ sermonis amore
In multos poteras ora vacare cibos.
Nux erat esca tibi, causæque papavera somni;
Pellebatque sitim simplicis humor aquæ.
Vivit edax vultur, ducensque per aera gyros
Miluus, et pluviæ graculus auctor aquæ.
35 Vivit et armiferæ cornix invisa Minervæ ;
Illa quidem sæclis vix moritura novem.
Occidit ille loquax, humanæ vocis imago,
Psittacus, extremo munus ab orbe datum.
Optima prima fere manibus rapiuntur avaris ;
Implentur numeris deteriora suis.

40

45

50

Tristia Phylacid Thersites funera vidit;
Jamque cinis, vivis fratribus, Hector erat.
Quid referam timidæ pro te pia vota puellæ ;
Vota, procelloso per mare rapta Noto?
Septima lux aderat, non exhibitura sequentem;
Et stabat vacua jam tibi Parca colo.
Nec tamen ignavo stupuerunt verba palato;

Clamavit moriens lingua, Corinna, vale.
Colle sub Elysio nigra nemus ilice frondens,

Udaque perpetuo gramine terra, viret.

« ZurückWeiter »