Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Ausus es ante oculos adducta pellice nostros

Tam bene compositum sollicitare torum?

25 Heu! ubi pacta fides? ubi, quæ jurare solebas? Me miseram! quoties hæc ego verba loquor! Thesea culpabas, fallacemque ipse vocabas: Judicio peccas túrpius ipse tuo.

30

Ne sciat hoc quisquam, tacitisque doloribus urar;
Ne toties falli digna fuisse puter.
Præcipue cupiam celari Thesea; ne te
Consortem culpæ gaudeat esse suæ.

At, puto, præposita est fuscæ mihi candida pellex:
Eveniat nostris hostibus ille color.

35 Quid tamen hoc refert, vitio si gratior ipso est ? Quid facis? Amplexus inquinat illa tuos.

40

Bacche, fidem præsta; nec præfer amoribus ullam
Conjugis, assuetæ semper amare virum.

Ne noceat quod amo: neque enim tibi, Bacche,
nocebat,

Quod flammas nobis fassus es ipse tuas.

Nec, quod nos uris, mirum facis; ortus in igne
Diceris, et patria raptus ab igne manu.
Illa ego sum, cui tu solitus promittere cœlum.
Hei mihi, pro cœlo qualia dona fero!

45 Dixerat: audibat jamdudum verba querentis
Liber, ut a tergo forte secutus erat.

50

Occupat amplexu, lacrymasque per oscula siccat;
Et, Pariter cœli summa petamus, ait.

Tu mihi juncta toro, mihi juncta vocabula sume:
Jam tibi mutatæ Libera nomen erit.

Q

L.

The value of Poetry.

De Arte Amat. LIB. III. 399.

Tu licet et Thamyran superes, et Amoebea cantu,
Non erit ignotæ gratia magna lyræ.
Si Venerem Cous nusquam posuisset Apelles,
Mersa sub æquoreis illa lateret aquis.

5 Quid petitur sacris, nisi tantum fama, poetis ?
Hoc votum nostri summa laboris habet.
Cura deum fuerant olim regumque poetæ ;
Præmiaque antiqui magna tulere chori.
Sanctaque majestas, et erat venerabile nomen
Vatibus; et largæ sæpe dabantur opes.
Ennius emeruit, Calabris in montibus ortus,

ΙΟ

Contiguus poni, Scipio magne, tibi.

Nunc hederæ sine honore jacent: operataque doctis
Cura vigil Musis nomen inertis habet.

15 Sed famæ vigilare juvet. Quis nosset Homerum, Ilias æternum si latuisset opus?

Quis Danaen nosset, si semper clausa fuisset;
Inque sua turri perlatuisset anus ?

LI.

Achilles, disguised as a woman, lies concealed at the court of Lycomedes.

5

10

De Arte Amat. LIB. I. 683.

JAM dea laudatæ dederat sua præmia formæ,
Colle sub Idæo vincere digna duas.
Jam nurus ad Priamum diverso venerat orbe;
Graiaque in Iliacis mœnibus uxor erat.

Jurabant omnes in læsi verba mariti :

Nam dolor unius publica causa fuit.

Turpe, nisi hoc matris precibus tribuisset, Achilles
Veste virum longa dissimulatus erat.

Quid facis, acide? Non sunt tua munera lanæ ;
Tu titulos alia Palladis arte petas.

Quid tibi cum calathis? Clypeo manus apta te-
rendo.

Pensa quid in dextra, qua cadet Hector, habes? Rejice succinctos operoso stamine fusos:

Quassanda est ista Pelias hasta manu.

LII.

The story of Dædalus and Icarus.

De Arte Amat. LIB. II. 23.

DEDALUS ut clausit conceptum crimine matris Semibovemque virum, semivirumque bovem ; Sit modus exilio, dixit, justissime Minos: Accipiat cineres terra paterna meos. 5 Et quoniam in patria, fatis agitatus iniquis, Vivere non potui, sit mihi posse mori. Da reditum puero, senis est si gratia vilis: Si non vis puero parcere, parce seni.

ΤΟ

Dixerat hæc sed et hæc, et multo plura licebat
Dicere:
: regressus non dabat ille viro.

Quod simul ac sensit; "Nunc, o nunc, Dædale,
dixit,

Materiam, qua sis ingeniosus, habes.

Possidet en terras, et possidet æquora Minos:
Nec tellus nostræ, nec patet unda, fugæ.
15 Restat iter cœlo: cœlo tentabimus ire:
Da veniam cœpto, Jupiter alte, meo.

20

Non ego sidereas affecto tangere sedes.

Qua fugiam dominum, nulla, nisi ista, via est. Per Styga detur iter; Stygias tranabimus undas. Sint mihi naturæ jura novanda meæ."

Ingenium mala sæpe movent. Quid crederet un

quam,

Aerias hominem carpere posse vias?

Remigium volucres disponit in ordine pennas;

Et leve per lini vincula nectit opus ;

25 Imaque pars ceris adstringitur igne solutis : Finitusque novæ jam labor artis erat.

30

Tractabat ceramque puer pennasque renidens;
Nescius hæc humeris arma parata suis.

Cui pater, "His, inquit, patria est adeunda carinis :
Hac nobis Minos effugiendus ope.

Aera non potuit Minos, alia omnia clausit;
Quem licet, inventis aera rumpe meis.
Sed tibi nec virgo Tegeæa, comesque Bootæ
Ensiger Orion aspiciendus erit.

35 Me pennis sectare datis: ego prævius ibo :
Sit tua cura sequi: me duce, tutus eris.
Nam sive æthereas vicino sole per auras
Ibimus; impatiens cera caloris erit:
Sive humiles propiore freto jactabimus alas;
Mobilis æquoreis penna madescet aquis.

40

Inter utrumque vola: ventos quoque, nate, timeto:
Quaque ferent auræ, vela secunda dato."

Dum monet, aptat opus puero, monstratque moveri;
Erudit infirmas ut sua mater aves.

45 Inde sibi factas humeris accommodat alas;

Perque novum timide corpora librat iter.

« ZurückWeiter »