Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

At contra nusquam apparent Acherusia teinpla
Nec tellus obstat quin omnia dispiciantur,
Sub pedibus quaecumque infra per inane geruntur.
His ibi me rebus quaedam divina voluptas
Percipit adque horror, quod sic natura tua vi
Tam manifesta patens ex omni parte retecta est.

v. 9-30.

XXX.

The Folly of fearing Death.

ROINDE ubi se videas hominem indig. narier ipsum,

Post mortem fore ut aut putescat corpore posto

Aut flammis interfiat malisve ferarum,

Scire licet non sincerum sonere atque subesse
Caecum aliquem cordi stimulum, quamvis neget ipse
Credere se quemquam sibi sensum in morte futurum.
Non, ut opinor, enim dat quod promittit et unde,
Nec radicitus e vita se tollit et eicit,

Sed facit esse sui quiddam super inscius ipse.
Vivus enim sibi cum proponit quisque futurum,
Corpus uti volucres lacerent in morte feraeque,
Ipse sui miseret ; neque enim se dividit illim
Nec removet satis a proiecto corpore et illum
Se fingit sensuque suo contaminat astans.
Hinc indignatur se mortalem esse creatum,
Nec videt in vera nullum fore morte alium se
Qui possit vivus sibi se lugere peremptum

Stansque iacentem se lacerari urive dolore.
Nam si in morte malumst malis morsuque ferarum
Tractari, non invenio qui non sit acerbum
Ignibus inpositum calidis torrescere flammis
Aut in melle situm suffocari atque rigere
Frigore, cum summo gelidi cubat aequore saxi,
Urgerive superne obtritum pondere terrae.

'Iam iam non domus accipiet te laeta, neque uxoj
Optima nec dulces occurrent oscula nati
Praeripere et tacita pectus dulcedine tangent.
Non poteris factis florentibus esse, tuisque
Praesidium. Misero misere' aiunt omnia ademit
Una dies infesta tibi tot praemia vitae.'
Illud in his rebus non addunt nec tibi earum
Iam desiderium rerum super insidet una.'
Quod bene si videant animo dictisque sequantur,
Dissoluant animi magno se angore metuque.

[ocr errors]

Tu quidem ut es leto sopitus, sic eris aevi
Quod superest cunctis privatu' doloribus aegris;
At nos horrifico cinefactum te prope busto
Insatiabiliter deflevimus, aeternumque

Nulla dies nobis maerorem e pectore demet.'
Illud ab hoc igitur quaerendum est, quid sit amari
Tanto opere, ad somnum si res redit atque quietem,
Cur quisquam aeterno possit tabescere luctu.

Hoc etiam faciunt ubi discubuere tenentque
Pocula saepe homines et inumbrant ora coronis,
Ex animo ut dicant 'brevis hic est fructus homullis;
Iam fuerit neque post umquam revocare licebit.'
Tamquam in morte mali cum primis hoc sit eorum,

Quod sitis exurat miseros atque arida torres,
Aut aliae cuius desiderium insideat rei.

Nec sibi enim quisquam tum se vitamque requirit,
Cum pariter mens et corpus sopita quiescunt.
Nam licet aeternum per nos sic esse soporem,
Nec desiderium nostri nos adficit ullum.

Et tamen haudquaquam nostros tunc illa per artus
Longe ab sensiferis primordia motibus errant,
Cum correptus homo ex somno se colligit ipse.
Multo igitur mortem minus ad nos esse putandumst,
Si minus esse potest quam quod nil esse videmus;
Maior enim turbae disiectus materiai
Consequitur leto nec quisquam expergitus exstat,
Frigida quem semel est vitai pausa secuta.

Denique si vocem rerum natura repente

Mittat et hoc alicui nestrum sic increpet ipsa
❝ Quid tibi tanto operest, mortalis, quod nimis aegris
Luctibus indulges? quid mortem congemis ac fles?
Nam gratis anteacta fuit tibi vita priorque,
Et non omnia pertusum congesta quasi in vas
Commoda perfluxere atque ingrata interiere:
Cur non ut plenus vitae conviva recedis
Aequo animoque capis securam, stulte, quietem ?
Sin ea quae fructus cumque es periere profusa
Vitaque in offensust, cur amplius addere quaeris,
Rursum quod pereat male et ingratum occidat omne
Non potius vitae finem facis atque laboris ?
Nam tibi praeterea quod machiner inveniamque,
Quod placeat, nil est : eadem sunt omnia semper.
Si tibi non annis corpus iam marcet et artus

Confecti languent, eadem tamen omnia restant,
Omnia si pergas vivendo vincere saecla,

Atque etiam potius, si numquam sis moriturus,'
Quid respondemus, nisi iustam intendere litem
Naturam et veram verbis exponere causam?
Grandior hic vero si iam, seniorque queratur
Atque obitum lamentetur miser amplius aequo,
Non merito inclamet magis et voce increpet acri?
'Aufer abhinc lacrimas, balatro, et compesce que
rellas.

Omnia perfunctus vitai praemia marces.

Sed quia semper aves quod abest, praesentia temnis,
Inperfecta tibi elapsast ingrataque vita,

Et nec opinanti mors ad caput adstitit ante
Quam satur ac plenus possis discedere rerum.
Nunc aliena tua tamen aetate omnia mitte
Aequo animoque agedum mage sis concede :

necessest.'

Iure, ut opinor, agat, iure increpet inciletque ;
Cedit enim rerum novitate extrusa vetustas
Semper, et ex aliis aliud reparare necessest.
Nec quisquam in barathrum nec Tartara deditur

atra:

Materies opus est ut crescant postera saecla;
Quae tamen omnia te vita perfuncta sequentur ;
Nec minus ergo ante haec quam tu cecidere, ca-
dentque.

Sic alid ex alio numquam desistet oriri
Vitaque mancipio nulli datur, omnibus usu.

v. 870-971.

XXXI.

Strenua inertia.

I possent homines, proinde ac sentire

*videntur

Pondus inesse animo quod se gravitate fatiget,

E quibus id fiat causis quoque noscere et unde
Tanta mali tamquam moles in pectore constet,
Haut ita vitam agerent, ut nunc plerumque videmus
Quid sibi quisque velit nescire et quaerere semper
Commutare locum quasi onus deponere possit.
Exit saepe foras magnis ex aedibus ille,

Esse domi quem pertaesumst, subitoque revertit,
Quippe foris nilo melius qui sentiat esse.
Currit agens mannos ad villam praecipitanter,
Auxilium tectis quasi ferre ardentibus instans;
Oscitat extemplo, tetigit cum limina villae,

Aut abit in somnum gravis atque oblivia quaerit,
Aut etiam properans urbem petit atque revisit.
v. 1053-1067.

XXXII.

LIB. IV.--Fresh Woods and Pastures new.

VIA Pieridum peragro loca nullius ante Trita solo. Iuvat integros accedere fontis Atque haurire, iuvatque novos decerpere flores,

Insignemque meo capiti petere inde coronam

« ZurückWeiter »