Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Corripuit trepidoque fugam exprobravit amico. 70 A spiciunt oculis superi mortalia iustis:

En eget auxilio, qui non tulit, utque reliquit,
Sic linquendus erat: legem sibi dixerat ipse.
Conclamat socios: adsum videoque trementem

Pallentemque metu et trepidantem morte futura. 75 Opposui molem clipei texique iacentem.

Servavique animam - minimum est hoc laudis - inertem.
Si perstas certare, locum redeamus in illum:
Redde hostem vulnusque tuum solitumque timorem

Post clipeumque late et mecum contende sub illo. 80 At postquam eripui, cui standi vulnera vires

Non dederant, nullo tardatus vulnere fugit.
Hector adest secumque deos in proelia ducit,
Quaque ruit, non tu tantum terreris, Ulixe,

Sed fortes etiam : tantum trahit ille timoris.
85 Hunc ego sanguineae successu caedis ovantem

Eminus ingenti resupinum pondere fudi,
Hunc ego poscentem, cum quo concurreret, unus
Sustinui, sortemque meam vovistis, Achivi,

Et vestrae valuere preces. Si quaeritis huius 90 Fortunam pugnae: non sum superatus ab illo.

Ecce ferunt Troës ferrumque ignemque Iovemque
In Danaas classes: ubi nunc facundus Ulixes?
Nempe ego mille meo protexi pectore puppes,

Spem vestri reditus. Date tot pro navibus arma. 95 Quod si vera licet mihi dicere, quaeritur istis,

Quam mihi, maior honos, coniunctaque gloria nostra est, Atque Aiax armis, non Aiaci arma petuntur.

Conferat his Ithacus Rhesum imbellemque Dolona Priamidenque Helenum rapta cum Pallade captum: 100 Luce nihil gestum, nihil est Diomede remoto.

Si semel ista datis meritis tam vilibus arma,
Dividite, et pars sit maior Diomedis in illis.
Quo tamen haec Ithaco, qui clam, qui semper inermis

Rem gerit et furtis incautum decipit hostem? 105 Ipse nitor galeae claro radiantis ab auro

Insidias prodet manifestabitque latentem.
Sed neque Dulichius sub Achillis casside vertex
Pondera tanta feret, nec non onerosa gravisque

6

Pelias hasta potest imbellibus esse lacertis, 110 Nec clipeus, vasti caelatus imagine mundi,

Conveniet timidae nataeque ad furta sinistrae.
Debilitaturum quid te petis, improbe, munus?
Quod tibi si populi donaverit error Achivi,

Cur spolieris, erit, non cur metuaris ab hoste, 115 Et fuga, qua sola cunctos, timidissime, vincis,

Tarda futura tibi est gestamina tanta trahenti.
Adde quod iste tuus, tam raro proelia passus,
Integer est clipeus; nostro, qui tela ferendo

Mille patet plagis, novus est successor habendus. 120 Denique, quid verbis opus est? spectemur agendo!

Arma viri fortis medios mittantur in hostes:
Inde iubete peti et referentem ornate relatis.'

Finierat Telamone satus, vulgique secutum
Ultima murmur erat, donec Laërtius heros
125 Astitit atque oculos paulum tellure moratos

Sustulit ad proceres exspectatoque resolvit Ora sono; neque abest facundis gratia dictis. ,Si mea cum vestris valuissent vota, Pelasgi,

Non foret ambiguus tanti certaminis heres, 130 Tuque tuis armis, nos te poteremur, Achille.

Quem quoniam non aequa mihi vobisque negarunt
Fata, manuque simul veluti lacrimantia tersit
Lumina ,quis magno melius succedat Achilli,

Quam per quem magnus Danais successit Achilles ? 135 Huic modo ne prosit, quod, uti est, hebes esse videtur,

Neve mihi noceat, quod vobis semper, Achivi,
Profuit ingenium, meaque haec facundia, siqua est,
Quae nunc pro domino, pro vobis saepe locuta est,

Invidia careat, bona nec sua quisque recuset. 140 Nam genus et proavos et quae non fecimus ipsi,

Vix ea nostra voco. Sed enim quia rettalit Aiax
Esse Iovis pronepos, nostri quoque sanguinis auctor
Iuppiter est, totidemque gradus distamus ab illo.

Nam mihi Laërtes pater est, Arcesius illi, 145 Iuppiter huic, neque in his quisquam damnatus et exsul.

Est quoque per matrem Cyllenius addita nobis
Altera nobilitas: deus est in utroque parente.
Sed neque materno quod sum generosior ortu,

Nec mihi quod pater est fraterni sanguinis insons, 150 Proposita arma peto: meritis expendite causam,

Dummodo, quod fratres Telamon Peleusque fuerunt,
Aiacis meritum non sit nec sanguinis ordo,
Sed virtutis honor spoliis quaeratur in istis.

Aut si proximitas primusque requiritur heres, 155 Est genitor Peleus, est Pyrrhus filius illi.

Quis locus Aiaci? Phthiam haec Scyrumve ferantur!
Nec minus est isto Teucer patruelis Achilli.
Num petit ille tamen? num, si petat, auferat illa ?

Ergo operum quoniam nudum certamen habetur: 160 Plura quidem feci, quam quae comprendere dictis

In promptu mihi sit; rerum tamen ordine ducar.
Praescia venturi genetrix Nereïa leti
Dissimulat cultu natum. Deceperat omues,

In quibus Aiacem, sumptae fallacia vestis. 165 Arma ego femineis animum motura virilem

Mercibus inserui. Neque adhuc proiecerat heros
Virgineos habitus, cum parmam hastamque tenenti
Nate dea,' dixi ,tibi se peritura reservant

Pergama! Quid dubitas ingentem evertere Troiam ?' 170 Iniecique manum fortemque ad fortia misi.

Ergo opera illius mea sunt: ego Telephon hasta
Pugnantem domui, victum orantemque refeci;
Quod Thebae cecidere, meum est; me credite Lesbon,

Me Tenedon Chrysenque et Cillan, Apollinis urbes, 175 Et Scyrum cepisse; mea concussa putate

Procubuisse solo Lyrnesia moenia dextra.
Utque alios taceam, qui saevum perdere posset
Hectora, nempe dedi: per me iacet inclitus Hector.

Illis haec armis, quibus est inventus Achilles, 180 Arma peto: vivo dederam, post fata reposco.

Ut dolor unius Danaos pervenit ad omnes
Aulidaque Euboicam complerunt mille carinae,
Exspectata diu, nulla aut contraria classi

Flamina erant, duraeque iubent Agamemnona sortes 185 Immeritam saevae natam mactare Dianae.

Denegat hoc genitor divisque irascitur ipsis,
Atque in rege tamen pater est. Ego mite parentis
Ingenium verbis ad publica commoda verti.

Ovid. Metam. 4. Aufl.

7

Nunc equidem fateor, fassoque ignoscat Atrides: 190 Difficilem tenui sub iniquo iudice causam.

Hunc tamen utilitas populi fraterque datique
Summa movet sceptri, laudem ut cum sanguine penset.
Mittor et ad matrem, quae non hortanda, sed astu

Decipienda fuit. Quo si Telamonius isset, 195 Orba suis essent etiam nunc lintea ventis.

Mittor et Iliacas audax orator ad arces,
Visaque et intrata est altae mihi curia Troiae;
Plenaque adhuc erat illa viris. Interritus egi,

Quam mibi mandarat communem Graecia causam, 200 Accusoque Parin praedamque Helenamque reposco

Et moveo Priamum Priamoque Antenora iunctum.
At Paris et fratres et qui rapuere sub illo,
Vix tenuere manus scis hoc, Menelaë! nefandas,

Primaque lux nostri tecum fuit illa pericli. 205 Longa referre mora est, quae consilioque manuque

Utiliter feci spatiosi tempore belli.
Post acies primas urbis se moenibus hostes
Continuere diu, nec aperti copia Martis

Ulla fuit: decimo demum pugnavimus anno. 210 Quid facis interea, qui nil, nisi proelia, nosti?

Quis tuus usus erat? Nam si mea facta requiris:
Hostibus insidior, fossas munimine cingo,
Consolor socios, ut longi taedia belli

Mente ferant placida; doceo, quo simus alendi 215 Armandique modo; mittor, quo postulat usus.

Ecce lovis monitu, deceptus imagine somni,
Rex iubet incepti curam dimittere belli.
Ille potest auctore suam defendere vocem.

Non sinat hoc Aiax delendaque Pergama poscat, 220 Quodque potest, pugnet! Cur non remoratur ituros?

Cur non arma capit, dat, quod vaga turba sequatur? Non erat hoc nimium numquam nisi magna loquenti. Quid quod et ipse fugit? Vidi, puduitque videre,

Cum tu terga dares inhonestaque vela parares. 225 Nec mora, Quid facitis? quae vos dementia' dixi

,Concitat, o socii, captam dimittere Troiam? Quidve domum fertis decimo, nisi dedecus, anno?' Talibus atque aliis, in quae dolor ipse disertum

[ocr errors]
[ocr errors]

229 Fecerat, aversos profuga de classe reduxi.
231 Nec Telamoniades etiam nunc hiscere quicquam

Audet. At ausus erat reges incessere dictis
Thersites, etiam per me haud impune, protervis.

Erigor et trepidos cives exhortor in hostem 235 Amissamque mea virtutem voce repono.

Tempore ab hoc, quodcumque potest fecisse videri
Fortiter iste, meum est, qui dantem terga retraxi.

Denique de Danais quis te laudatve petitve?
At sua Tydides mecum communicat acta,
240 Me probat et socio semper confidit Ulixe.

Est aliquid, de tot Graiorum milibus unum
A Diomede legi! Nec me sors ire jubebat:
Sic tamen et spreto noctisque hostisque periclo

Ausum eadem, quae nos, Phrygia de gente Dolona 245 Interimo; non ante tamen, quam cuncta coëgi

Prodere, et edidici, quid perfida Troia pararet.
Omnia cognoram, nec, quod specularer, habebam,
Et iam promissa poteram cum laude reverti:

Haud contentus eo petii tentoria Rhesi
250 Inque suis ipsum castris comitesque peremi;

Atque ita captivo victor votisque potitus
Ingredior curru laetos imitante triumphos.
Cuius equos pretium pro nocte poposcerat hostis,

Arma negate mihi, fueritque benignior Aiax! 555 Quid Lycii referam Sarpedonis agmina ferro

Devastata meo? cum multo sanguine fudi
Coeranon lphitiden et Alastoraque Chromiumque
Alcandrumque Haliumque Noëmonaque Prytaninque,

Exitioque dedi cum Chersidamante Thoona 260 Et Charopem fatisque immitibus Ennomon actum,

Quique minus celebres nostra sub moenibus urbis
Procubuere manu. Sunt et mihi vulnera, cives,
Ipso pulchra loco, nec vanis credite verbis:

Aspicite en vestemque manu diduxit et ,Haec sunt 265 Pectora semper' ait , vestris exercita rebus.

At nil impendit per tot Telamonius annos
Sanguinis in socios et habet sine vulnere corpus.

Quid tamen hoc refert, si se pro classe Pelasga
Arma tulisse refert contra Troasque lovemque?

« ZurückWeiter »