Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[ocr errors]

Haud secus exarsit, quam circo taurus aperto,
Cum sua terribili petit irritamina cornu,

Poeniceas vestes, elusaque vulnera sensit.
105 Num tamen exciderit ferrum, considerat, hastae:

Haerebat ligno. Manus est mea debilis ergo,
Quasque' ait ante habuit vires, effudit in uno?
Nam certe valui, vel cum Lyrnesia primus

Moenia deieci, vel cum Tenedonque suoque 110 Eetioneas implevi sanguine Thebas,

Vel cum purpureus populari caede Caicus
Fluxit opusque meae bis sensit Telephus hastae.
Hic quoque tot caesis, quorum per litus acervos

Et feci et video, valuit mea dextra valetque.'
115 Dixit et, ante actis veluti male crederet, hastam

Misit in adversum Lycia de plebe Menoeten
Loricamque simul subiectaque pectora rupit.
Quo plangente gravem moribundo vertice terram

Extrahit illud idem calido de vulnere telum 120 Atque ait: ,Haec manus est, haec, qua modo vicimus, hasta :

Utar in hoc isdem; sit in hoc, precor, exitus idem!
Sic fatur Cygnumque petit, nec fraxinus errat
Inque umero sonuit non evitata sinistro.

Inde velut muro solidaque a caute repulsa est; 125 Qua tamen ictus erat, signatum sanguine Cygnum

Viderat et frustra fuerat gavisus Achilles:
Vulnus erat nullum, sanguis erat ille Menoetae.

Tum vero praeceps curru fremebundus ab alto
Desilit et nitido securum comminus hostem
130 Ense petens parmam gladio galeamque cavari

Cernit, at in duro laedi quoque corpore ferrum.
Haud tulit ulterius, clipeoque adversa retecto
Ter quater ora viri capulo et cava tempora pulsat,

Cedentique sequens instat turbatque ruitque
135 Attonitoque negat requiem. Pavor occupat illum,

Ante oculosque natant tenebrae; retroque ferenti
Aversos passus medio lapis obstitit arvo.
Quem super impulsum resupino pectore Cygnum

Vi multa vertit terraeque afflixit Achilles.
140 Tum clipeo genibusque premens praecordia duris

Vincla trahit galeae; quae presso subdita mento

Elidunt fauces et respiramen iterque
Eripiunt animae. Victum spoliare parabat:

Arma relicta videt; corpus deus aequoris albam 145 Contulit in volucrem, cuius modo nomen habebat.

30. Tod des Achilles.

v. 580—628.

580 At deus, aequoreas qui cuspide temperat undas,

In volucrem corpus nati Phaëthontida versum
Mente dolet patria, saevumque perosus Achillem
Exercet memores plus quam civiliter iras.

Iamque fere tracto duo per quinquennia bello 585 Talibus intonsum compellat Sminthea dictis:

,0 mihi de fratris longe gratissime natis,
Irrita qui mecum posuisti moenia Troiae,
Ecquid, ubi has iam iam casuras aspicis arces,

Ingemis ? aut ecquid tot defendentia muros
590 Milia caesa doles ? ecquid, ne persequar omnes,

Hectoris umbra subit circum sua Pergama tracti?
Cum tamen ille ferox belloque cruentior ipso
Vivit adhuc, operis nostri populator, Achilles.

Det mihi se: faxo, triplici quid cuspide possim, 595 Sentiat. At quoniam concurrere comminus hosti Non datur, occulta necopinum perde sagitta !

Annuit atque animo pariter patruoque suoque Delius indulgens nebula velatus in agmen

Pervenit Iliacum mediaque in caede virorum 600 Rara per ignotos spargentem cernit Achivos

Tela Parin, fassusque deum ,Quid spicula perdis
Sanguine plebis ?' ait. Siqua est tibi cura tuorum,

,
Vertere in Aeaciden caesosque ulciscere fratres!

Dixit, et ostendens sternentem Troica ferro 605 Corpora Peliden arcus obvertit in illum

Certaque letifera direxit spicula dextra.
Quod Priamus gaudere senex post Hectora posset,
Hoc fuit. Ille igitur tantorum victor, Achille,

Vinceris a timido Graiae raptore maritae! 610 At si femineo fuerat tibi Marte cadendum,

Thermodontiaca malles cecidisse bipenni.

[ocr errors]

lam timor ille Phrygum, decus et tutela Pelasgi Nominis, Aeacides, caput insuperabile bello, Arserat – armarat deus idem, idemque cremarat -;

615 Iam cinis est, et de tam magno restat Achille

Nescio quid, parvam quod non bene compleat urnam.
At vivit totum quae gloria compleat orbem.
Haec illi mensura viro respondet et hac est

Par sibi Pelides nec inania Tartara sentit.
620 Ipse etiam, ut, cuius fuerit, cognoscere possis,

Bella movet clipeus, deque armis arma feruntur.
Non ea Tydides, non audet Oileos Aiax,
Non minor Atrides, non bello maior et aevo

Poscere, non alii: solis Telamone creato 625 Laërteque fuit tantae fiducia laudis.

A se Tantalides onus invidiamque removit
Argolicosque duces mediis considere castris
Iussit, et arbitrium litis traiecit in omnes.

METAMORPHOSEON

LIBER XIII. 31. Streit des Ajax und Ulixes um die Waffen

des Achilles.

v. 1-398.
Consedere duces, et vulgi stante corona
Surgit ad hos clipei dominus septemplicis Aiax.
Utque erat impatiens irae, Sigeïa torvo
Litora respexit classemque in litore vultu
Intendensque manus , Agimus, pro Iuppiter!' inquit
,Ante rates causam, et mecum confertur Ulixes!
At non Hectoreis dubitavit cedere flammis,
Quas ego sustinui, quas hac a classe fugavi.

Tutius est igitur fictis contendere verbis, 10 Quam pugnare manu! Sed nec mihi dicere promptum,

Nec facere est isti; quantumque ego Marte feroci
Inque acie valeo, tantum valet iste loquendo.
Nec memoranda tamen vobis mea facta, Pelasgi,

Esse reor: vidistis enim. Sua narret Ulixes,
15 Quae sine teste gerit, quorum nox conscia sola est.

Praemia magna peti fateor; sed demit honorem
Aemulus: Aiaci non est tenuisse superbum,
Sit licet hoc ingens, quicquid speravit Ulixes.

Iste tulit pretium iam nunc temptaminis huius: 20 Quo cum victus erit, mecum certasse feretur.

Atque ego, si virtus in me dubitabilis esset, Nobilitate potens essem, Telamone creatus, Moenia qui forti Troiana sub Hercule cepit

Litoraque intravit Pagasaea Colcha carina.
25 deacus huic pater est, qui iura silentibus illic

Reddit, ubi Aeoliden saxum grave Sisyphon urguet.
Aeacon agnoscit summus prolemque fatetur

Iuppiter esse suam: sic ab love tertius Aiax.

Nec tamen haec series in causam prosit, Achivi, -30 Si mihi cum magno non est communis Achille.

Frater erat, fraterna peto. Quid sanguine cretus
Sisyphio furtisque et fraude simillimus illi
Inserit Aeacidis alienae nomina gentis ?

An quod in arma prior nulloque sub indice veni, 35 Arma neganda mihi? potiorque videbitur ille,

Ultima qui cepit detrectavitque furore
Militiam ficto, donec sollertior isto,
Sed sibi inutilior timidi commenta retexit

Naupliades animi vitataque traxit in arma? -40 Optima num sumat, quia sumere noluit ulla?

Nos inhonorati et donis patruelibus orbi,
Obtulimus quia nos ad prima pericula, simus?

Atque utinam aut verus furor ille, aut creditus esset, Nec comes hic Phrygias umquam venisset ad arces 45 Hortator scelerum! non te, Poeantia proles,

Expositum Lemnos nostro cum crimine haberet;
Qui nunc, ut memorant, silvestribus abditus antris
Saxa moves gemitu Laërtiadaeque precaris,

Quae meruit, quae, si di sunt, non vana precaris. 50 Et nunc ille eadem nobis iuratus in arma,

Heu! pars una ducum, quo successore sagittae
Herculis utuntur, fractus morboque fameque
Velaturque aliturque avibus volucresque petendo

Debita Troianis exercet spicula fatis.
55 Ille tamen vivit, quia non comitavit Ulixen:
56 Mallet et infelix Palamedes esse relictus,
58 Quem male convicti nimium memor iste furoris

Prodere rem Danaam finxit fictumque probavit
60 Crimen et ostendit, quod iam praefoderat, aurum.

Ergo aut exsilio vires subduxit Achivis
Aut nece.

Sic pugnat, sic est metuendus Ulixes.
Qui licet eloquio fidum quoque Nestora vincat,
Haud tamen efficiet, desertum ut Nestora crimen
65 Esse rear nullum; qui cum imploraret Ulixen

Vulnere tardus equi fessusque senilibus annis,
Proditus a socio est. Non haec mihi crimina fingi
Scit bene Tydides, qui nomine saepe vocatum

« ZurückWeiter »