Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Rex iussae succedit aquae. Vis aurea tinxit Flumen et humano de corpore cessit in amnem.

Nunc quoque iam veteris percepto semine venae 145 Arva rigent auro madidis pallentia glaebis.

25. Midas' Strafe.

v. 146-193.
Ille, perosus opes, silvas et rura colebat
Panaque montanis habitantem semper in antris.
Pingue sed ingenium mansit, nocituraque, ut ante,

Rursus erant domino stolidae praecordia mentis. 150 Nam freta prospiciens late riget arduus alto

Tmolus in ascensu, clivoque extensus utroque
Sardibus hinc, illinc parvis finitur Hypaepis.
Pan ibi dum teneris iactat sua carmina nymphis

Et leve cerata modulatur harundine carmen, 155 Ausus Apollineos prae se contemnnere cantus,

Iudice sub Tmolo certamen venit ad impar.
Monte suo senior iudex consedit et aures
Liberat arboribus; quercu coma caerula tantum

Cingitur, et pendent circum cava tempora glandes. 160 Isque deum pecoris spectans ,In iudice dixit

,Nulla mora est. Calamis agrestibus insonat ille Barbaricoque Midan – aderat nam forte canenti Carmine delenit. Post hunc sacer ora retorsit

Tmolus ad os Phoebi; vultum sua silva secuta est. 165 Ille caput flavum lauro Parnaside vinctus

Verrit humum Tyrio saturata murice palla
Instructamque fidem gemmis et dentibus Indis
Sustinet a laeva; tenuit manus altera plectrum.

Artificis status ipse fuit. Tum stamina docto 170 Pollice sollicitat; quorum dulcedine captus

Pana iubet Tmolus citharae summittere cannas.
Iudicium 'sanctique placet sententia montis
Omnibus; arguitur tamen atque iniusta vocatur

Unius sermone Midae. Nec Delius aures 175 Humanam stolidas patitur retinere figuram,

Sed trahit in spatium villisque albentibus implet
Instabilesque imas facit et dat posse moveri.

Cetera sunt hominis: partem damnatur in unam

Induiturque aures lente gradientis aselli.
180 Ille quidem celare cupit turpique pudore

Tempora purpureis temptat velare tiaris.
Sed solitus longos ferro resecare capillos
Viderat hoc famulus. Qui cum nec prodere visum

Dedecus auderet, cupiens efferre sub auras, 185 Nec posset reticere tamen, secedit humumque

Effodit et, domini quales aspexerit aures,
Voce refert parva terraeque immurmurat haustae;
Indiciumque suae vocis tellure regesta

Obruit et scrobibus tacitus discedit opertis.
190 Creber harundinibus tremulis ibi surgere lucus

Coepit et, ut primum pleno maturuit anno,
Prodidit agricolam: leni nam motus ab austro
Obruta verba refert dominique coarguit aures.

METAMORPHOSEON

LIBER XII.

26. Die Griechen in Aulis.

v. 1-145. Nescius assumptis Priamus pater Aesacon alis Vivere lugebat; tumulo quoque nomen habenti Inferias dederat cum fratribus Hector inanes.

Defuit officio Paridis praesentia tristi, 5 Postmodo qui rapta longum cum coniuge bellum

Attulit in patriam; coniurataeque sequuntur
Mille rates gentisque simul commune Pelasgae.
Nec dilata foret vindicta, nisi aequora saevi

Invia fecissent venti Boeotaque tellus 10 Aulide piscosa puppes tenuisset ituras.

Hic patrio de more lovi cum sacra parassent,
Ut vetus accensis incanduit ignibus ara,
Serpere caeruleum Danai videre draconem

In platanum, coeptis quae stabat proxima sacris. 15 Nidus erat volucrum bis quattuor arbore summa;

Quas simul et matrem circum sua damna volantem Corripuit serpens avidoque abscondidit ore. Obstipuere omnes. At veri providus augur

Thestorides , Vincemus' ait; gaudete, Pelasgi! 20 Troia cadet, sed erit nostri mora longa laboris

Atque novem volucres in belli digerit annos.
Ille, ut erat virides amplexus in arbore ramos,
Fit lapis, et superat serpentis imagine saxum.

[ocr errors]

27. Iphigenia. Permanet Aoniis Nereus violentus in undis 25 Bellaque non transfert; et sunt, qui parcere Troiae

Neptunum credant, quia moenia fecerat urbi.

At non Thestorides. Nec enim nescitve tacetve
Sanguine virgineo placandam virginis iram

Esse deae. Postquam pietatem publica causa
30 Rexque patrem vicit castumque datura cruorem

Flentibus ante aram stetit Iphigenia ministris,
Victa dea est nubemque oculis obiecit et inter
Officium turbamque sacri vocesque precantum

Supposita fertur mutasse Mycenida cerva.
35 Ergo ubi, qua decuit, lenita est caede Diana,

Et pariter Phoebes, pariter maris ira recessit,
Accipiunt ventos a tergo mille carinae
Multaque perpessae Phrygia potiuntur harena.

28. Fama. Orbe locus medio est inter terrasque fretumque 40 Caelestesque plagas, triplicis confinia mundi,

Unde quod est usquam, quamvis regionibus absit, Inspicitur, penetratque cavas vox omnis ad aures. Fama tenet summaque domum sibi legit in arce,

Innumerosque aditus ac mille foramina tectis 45 Addidit et nullis inclusit limina portis:

Nocte dieque patet. Tota est ex aere sonanti, Tota fremit vocesque refert iteratque, quod audit. Nulla quies intus nullaque silentia parte.

Nec tamen est clamor, sed parvae murmura vocis, 50 Qualia de pelagi, siquis procul audiat, undis

Esse solent, qualemve sonum, cum Iuppiter atras'
Increpuit nubes, extrema tonitrua reddunt.
Atria turba tenet: veniunt, leve vulgus, euntque

Mixtaque cum veris passim commenta vagantur 55 Milia rumorum confusaque verba volutant.

E quibus hi vacuas implent sermonibus aures,
Hi narrata ferunt alio, mensuraque ficti
Crescit, et auditis aliquid novus adicit auctor.

Illic Credulitas, illic temerarius Error
60 Vanaque Laetitia est consternatique Timores,

Seditioque repens dubioque auctore Susurri.
Ipsa, quid in caelo rerum pelagoque geratur
Et tellure, videt totumque inquirit in orbem.

6

29. Achilles und Cygnus. Fecerat haec notum Graias cum milite forti 65 Adventare rates; neque inexspectatus in armis

Hostis adest. Prohibent aditus litusque tuentur
Troës, et Hectorea primus fataliter hasta,
Protesilaë, cadis, commissaque proelia magno

Stant Danais, fortisque animae nece cognitus Hector. 70 Nec Phryges exiguo, quid Achaica dextera posset,

Sanguine senserunt. Et iam Sigea rubebant
Litora, iam leto proles Neptunia, Cygnus
Mille viros dederat, iam curru instabat Achilles

Totaque Peliacae sternebat cuspidis ictu 75 Agmina, perque acies aut Cygnum aut Hectora quaerens

Congreditur Cygno: decimum dilatus in annum
Hector erat. Tum colla iugo canentia pressos
Exhortatus equos currum direxit in hostem,

Concutiensque suis vibrantia tela lacertis
80,Quisquis es, o iuvenis', dixit ,solamen habeto

Mortis, ab Haemonio quod sis iugulatus Achille.'
Hactenus Aeacides. Vocem gravis hasta secuta est.
Sed quamquam certa nullus fuit error in hasta,

Nil tamen emissi profecit acumine ferri
85 Utque hebeti pectus tantummodo contudit ictu.

Nate dea, nam te fama praenovimus, inquit
llle ,quid a nobis vulnus miraris abesse ?'
Mirabatur enim -- ,non haec, quam cernis, equinis

Fulva iubis cassis neque onus, cava parma, sinistrae 90 Auxilio mihi sunt: decor est quaesitus ab istis.

Mars quoque ob hoc capere arma solet. Removebitur huius
Tegminis officium, tamen indestrictus abibo.
Est aliquid non esse satum Nereïde, sed qui

Nereaque et natas et totum temperet aequor.“ 95 Dixit, et haesurum clipei curvamine telum

Misit in Aeaciden, quod et aes et proxima rupit Terga novena boum, decimo tamen orbe moratum est. Excutit hoc heros rursusque trementia forti

Tela manu torsit: rursus sine vulnere corpus 100 Sincerumque fuit. Nec tertia cuspis apertum

Et se praebentem valuit destringere Cygnum.

« ZurückWeiter »