Olenos esse nocens, tuque, o confisa figurae, 70 Infelix Lethaea, tuae, iunctissima quondam Pectora, nunc lapides, quos umida sustinet Ide. Orantem frustraque iterum transire volentem Portitor arcuerat. Septem tamen ille diebus Squalidus in ripa Cereris sine munere sedit: 75 Cura dolorque animi lacrimaeque alimenta fuere. Esse deos Erebi crudeles questus in altam Se recipit Rhodopen pulsumque aquilonibus Haemum. 21. Die Macht des Gesanges. v. 86-105. Collis erat collemque super planissima campi 90 Umbra loco venit. Non Chaonis afuit arbor, Non nemus Heliadum, non frondibus aesculus altis, Nec tiliae molles, nec fagus et innuba laurus Et coryli fragiles et fraxinus utilis hastis Enodisque abies curvataque glandibus ilex 95 Et platanus genialis acerque coloribus impar Amnicolaeque simul salices et aquatica lotos Perpetuoque virens buxum tenuesque myricae Et bicolor myrtus bacis et caerula tinus. Vos quoque, flexipedes hederae, venistis et una 100 Pampineae vites et amictae vitibus ulmi, Ornique et piceae pomoque onerata rubenti Arbutus et lentae, victoris praemia, palmae Et succincta comas hirsutaque vertice pinus, Grata deum matri; siquidem Cybeleïus Attis 105 Exuit hac hominem truncoque induruit illo. METAMORPHOSEON LIBER XI. 22. Tod des Orpheus. v. 1-66. Carmine dum tali silvas animosque ferarum Quae foliis praesuta notam sine vulnere fecit. Praeda canum est, vatemque petunt et fronde virentes Ovid. Metam. 4. Aufl. 6 Coniciunt thyrsos non haec in munera factos. Agmine qui viso fugiunt operisque relinquunt Tendentemque manus atque illo tempore primum Sensibus in ventos anima exhalata recessit. Te maestae volucres, Orpheu, te turba ferarum, 45 Te rigidi silices, te carmina saepe secutae Fleverunt silvae; positis te frondibus arbos Tonsa comam luxit; lacrimis quoque flumina dicunt Increvisse suis; obstrusaque carbasa pullo Naides et Dryades passosque habuere capillos. 50 Membra iacent diversa locis. Caput, Hebre, lyramque Excipis, et - mirum! medio dum labitur amne, Flebile nescio quid queritur lyra, flebile lingua Murmurat exanimis, respondent flebile ripae. lamque mare invectae flumen populare relinquunt 55 Et Methymnaeae potiuntur litore Lesbi. Hic ferus expositum peregrinis anguis harenis Umbra subit terras et, quae loca viderat ante, 23. Strafe der Bacchantinnen. v. 67-84. Non impune tamen scelus hoc sinit esse Lyaeus, 70 Quae videre nefas, torta radice ligavit. 73 Utque suum laqueis, quos callidus abdidit auceps, Crus ubi commisit volucris sensitque teneri, 75 Plangitur ac trepidans astringit vincula motu: Sic, ut quaeque solo defixa cohaeserat harum, Exsternata fugam frustra temptabat; at illam Lenta tenet radix exsultantemque coërcet. Dumque ubi sint digiti, dum pes ubi, quaerit, et ungues, 80 Aspicit in teretes lignum succedere suras; Et conata femur maerenti plangere dextra, Robora percussit. Pectus quoque robora fiunt, Robora sunt umeri, frondosaque bracchia veros Esse putes ramos, et non fallare putando. 24. Midas, der Goldmann. v. 85-145. 85 Nec satis hoc Baccho est: ipsos quoque deserit agros Per bis quinque dies et iunctas ordine noctes. Ille male usurus donis ait: ,Effice, quicquid Laetus abit gaudetque malo Berecyntius heros Attonitus novitate mali, divesque miserque, Effugere optat opes et, quae modo voverat, odit. Copia nulla famem relevat; sitis arida guttur 130 Urit, et inviso meritus torquetur ab auro. Ad caelumque manus et splendida bracchia tollens ,Da veniam, Lenaee pater! peccavimus,' inquit, Sed miserere, precor, speciosoque eripe damno.' Mite deum numen: Bacchus peccasse fatentem 135 Restituit pactique fide data munera solvit. Neve male optato maneas circumlitus auro, Vade', ait,ad magnis vicinum Sardibus amnem Perque iugum montis labentibus obvius undis Carpe viam, donec venias ad fluminis ortus. 140 Spumigeroque tuum fonti, qua plurimus exit, Subde caput corpusque simul, simul elue crimen." |