Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Olenos esse nocens, tuque, o confisa figurae, 70 Infelix Lethaea, tuae, iunctissima quondam

Pectora, nunc lapides, quos umida sustinet Ide.
Orantem frustraque iterum transire volentem
Portitor arcuerat. Septem tamen ille diebus

Squalidus in ripa Cereris sine munere sedit:
75 Cura dolorque animi lacrimaeque alimenta fuere.

Esse deos Erebi crudeles questus in altam
Se recipit Rhodopen pulsumque aquilonibus Haemum.

21. Die Macht des Gesanges.

v. 86—105.

Collis erat collemque super planissima campi Area, quam viridem faciebant graminis herbae. Umbra loco deerat. Qua postquam parte resedit

Dis genitus vates et fila sonantia movit,
90 Umbra loco venit. Non Chaonis afuit arbor,

Non nemus Heliadum, non frondibus aesculus altis,
Nec tiliae molles, nec fagus et innuba laurus
Et coryli fragiles et fraxinus utilis hastis

Enodisque abies curvataque glandibus ilex
95 Et platanus genialis acerque coloribus impar

Amnicolaeque simul salices et aquatica lotos
Perpetuoque virens buxum tenuesque myricae
Et bicolor myrtus bacis et caerula tinus.

Vos quoque, flexipedes hederae, venistis et una 100 Pampineae vites et amictae vitibus ulmi,

Ornique et piceae pomoque onerata rubenti
Arbutus et lentae, victoris praemia, palmae
Et succincta comas hirsutaque vertice pinus,

Grata deum matri; siquidem Cybeleľus Attis 105 Exuit hac hominem truncoque induruit illo.

[ocr errors]

METAMORPHOSEON

LIBER XI.

22. Tod des Orpheus.

v. 1-66.
Carmine dum tali silvas animosque ferarum
Threïcius vates et saxa sequentia ducit,
Ecce nurus Ciconum, tectae lymphata ferinis
Pectora velleribus, tumuli de vertice cernunt
5 Orphea percussis sociantem carmina nervis.

E quibus una, leves iactato crine per auras,
, En', ait ,en hic est nostri contemptor! et hastamı
Vatis Apollinei vocalia misit in ora;

Quae foliis praesuta notam sine vulnere fecit. 10 Alterius telum lapis est; qui missus in ipso

Aëre concentu victus vocisque lyraeque est
Ac veluti supplex pro tam furialibus ausis
Ante pedes iacuit. Sed enim temeraria crescunt

Bella, modusque abiit, insanaque regnat Erinys. 15 Cunctaque tela forent cantu mollita, sed ingens

Clamor et infracto Berecyntia tibia cornu
Tympanaque et plausus et Bacchei ululatus
Obstrepuere sono citharae. Tum denique saxa

Non exauditi rubuerunt sanguine vatis.
20 Ac primum attonitas etiamnum voce canentis

Innumeras volucres anguesque agmenque ferarum
Maenades, Orphei titulum, rapuere, triumphi.
Inde cruentatis vertuntur in Orphea dextris

Et coëunt ut aves, si quando luce vagantem
25 Noctis avem cernunt. Structoque utrimque theatro

Ceu matutina cervus periturus harena
Praeda canum est, vatemque petunt et fronde virentes

Ovid. Metam. 4. Aufi,

6

Coniciunt thyrsos non haec in munera factos.

Hae glaebas, illae direptos arbore ramos,
30 Pars torquent silices. Neu desint tela furori,

Forte boves presso subigebant vomere terram,
Nec procul hinc multo fructum sudore parantes
Dura lacertosi fodiebant arva coloni.

Agmine qui viso fugiunt operisque relinquunt 35 Arma sui, vacuosque iacent dispersa per agros

Sarculaque rastrique graves longique ligones.
Quae postquam rapuere ferae cornuque minaces
Divulsere boves, ad vatis fata recurrunt;

Tendentemque manus atque illo tempore primum 40 Irrita dicentem nec quicquam voce moventem

Sacrilegae perimunt. Perque os, pro Juppiter! illud
Auditum saxis intellectumque ferarum
Sensibus in ventos anima exhalata recessit.

Te maestae volucres, Orpheu, te turba ferarum, 45 Te rigidi silices, te carmina saepe secutae

Fleverunt silvae; positis te frondibus arbos
Tonsa comam luxit; lacrimis quoque flumina dicunt
Increvisse suis; obstrusaque carbasa pullo

Naides et Dryades passosque habuere capillos. 50 Membra iacent diversa locis. Caput, Hebre, lyramque

Excipis, et - mirum! – medio dum labitur amne, Flebile nescio quid queritur lyra, flebile lingua Murmurat exanimis, respondent flebile ripae.

lamque mare invectae flumen populare relinquunt 55 Et Methymnaeae potiuntur litore Lesbi.

Hic ferus expositum peregrinis anguis harenis
Os petit et sparsos stillanti rore capillos.
Tandem Phoebus adest morsusque inferre parantem

Arcet et in lapidem rictus serpentis apertos 60 Congelat et patulos, ut erant, indurat hiatus.

Umbra subit terras et, quae loca viderat ante, Cuncta recognoscit; quaerensque per arva piorum Invenit Eurydicen cupidisque amplectitur ulnis.

Hic modo coniunctis spatiantur passibus ambo, 65 Nunc praecedentem sequitur, nunc praevius anteit,

Eurydicenque suam iam tuto respicit Orpheus.

23. Strafe der Bacchantinnen.

V. 67-84.
Non impune tamen scelus hoc sinit esse Lyaeus,
Amissoque dolens sacrorum vate suorum

Protinus in silvis matres Edonidas omnes,
70 Quae videre nefas, torta radice ligavit.
73 Utque suum laqueis, quos callidus abdidit auceps,

Crus ubi commisit volucris sensitque teneri,
75 Plangitur ac trepidans astringit vincula motu:

Sic, ut quaeque solo defixa cohaeserat harum,
Exsternata fugam frustra temptabat; at illam
Lenta tenet radix exsultantemque coërcet.

Dumque ubi sint digiti, dum pes ubi, quaerit, et ungues, 80 Aspicit in teretes lignum succedere suras;

Et conata femur maerenti plangere dextra,
Robora percussit. Pectus quoque robora fiunt,
Robora sunt umeri, frondosaque bracchia veros
Esse putes ramos, et non fallare putando.

24. Midas, der Goldmann.

v. 85-145. 85 Nec satis hoc Baccho est: ipsos quoque deserit agros

Cumque choro meliore sui vineta Timoli
Pactolonque petit, quamvis non aureus illo
Tempore nec caris erat invidiosus harenis.

Hunc assueta cohors Satyri Bacchaeque frequentant; 90 At Silenus abest. Titubantem annisque meroque

Ruricolae cepere Phryges vinctumque coronis
Ad regem duxere Midan, cui Thracius Orpheus
Orgia tradiderat cum Cecropio Eumolpo.

Qui simul agnovit socium comitemque sacrorum, , 95 Hospitis adventu festum genialiter egit

Per bis quinque dies et iunctas ordine noctes.
Et iam stellarum sublime coëgerat agmen
Lucifer undecimus, Lydos cum laetus in agros

Rex venit et iuveni Silenum reddit alumno. 100 Huic deus optandi gratum, sed inutile, fecit

Muneris arbitrium, gaudens altore recepto.

Ille male usurus donis ait: ,Effice, quicquid
Corpore contigero, fulvum vertatur in aurum.'

Annuit optatis nocituraque munera solvit
105 Liber, et indoluit, quod non meliora petisset.

Laetus abit gaudetque malo Berecyntius heros Pollicitique fidem tangendo singula temptat. Vixque sibi credens non alta fronde virentem

Ilice detraxit virgam: virga aurea facta est.
110 Tollit humo saxum: saxum quoque palluit auro.

Contigit et glaebam: contactu glaeba potenti
Massa fit. Arentis Cereris decerpsit aristas:
Aurea messis erat. Demptum tenet arbore pomum:

Hesperidas donasse putes. Si postibus altis 115 Admovit digitos, postes radiare videntur.

Ille etiam liquidis palmas ubi laverat undis,
Unda fluens palmis Danaën eludere posset.
Vix spes ipse suas animo capit, aurea fingens

Omnia. Gaudenti mensas posuere ministri 120 Exstructas dapibus nec tostae frugis egentes.

Tum vero, sive ille sua Cerealia dextra
Munera contigerat, Cerealia dona rigebant,
Sive dapes avido convellere dente parabat,

Lammina fulva dapes, admoto dente, premebat.
125 Miscuerat puris auctorem muneris undis:
Fusile per rictus aurum fuitare videres.

Attonitus novitate mali, divesque miserque, Effugere optat opes et, quae modo voverat, odit.

Copia nulla famem relevat; sitis arida guttur 130 Urit, et inviso meritus torquetur ab auro.

Ad caelumque manus et splendida bracchia tollens ,Da veniam, Lenaee pater! peccavimus,' inquit, Sed miserere, precor, speciosoque eripe damno.

Mite deum numen: Bacchus peccasse fatentem 135 Restituit pactique fide data munera solvit.

„Neve male optato maneas circumlitus auro, Vade', ait ad magnis vicinum Sardibus amnem Perque iugum montis labentibus obvius undis

Carpe viam, donec venias ad fluminis ortus. 140 Spumigeroque tuum fonti, qua plurimus exit,

Subde caput corpusque simul, simul elue crimen.

« ZurückWeiter »