Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

180 Invisamque animam natamque laboribus aufer.

Mors mihi munus erit; decet haec dare dona novercam.
Ergo ego foedantem peregrino templa cruore
Busirin domui? saevoque alimenta parentis

Antaeo eripui? nec me pastoris Hiberi 185 Forma triplex, nec forma triplex tua, Cerbere, movit?

Vosne, manus, validi pressistis cornua tauri?
Vestrum opus Elis habet, vestrum Stymphalides undae
Partheniumque nemus? vestra virtute relatus

Thermodontiaco caelatus balteus auro
190 Pomaque ab insomni concustodita dracone?

Nec mihi Centauri potuere resistere, nec mi
Arcadiae vastator aper? nec profuit hydrae
Crescere per damnum geminasque resumere vires ?

Quid, cum Thracis equos humano sanguine pingues 195 Plenaque corporibus laceris praesepia vidi

Visaque deieci dominumque ipsosque peremi?
His elisa iacet moles Nemeaea lacertis,
Hac caelum cervice tuli. Defessa iubendo est

Saeva lovis coniunx: ego sum indefessus agendo. 200 Sed nova pestis adest, cui nec virtute resisti

Nec telis armisque potest. Pulmonibus errat
Ignis edax imis perque omnes pascitur artus.
At valet Eurystheus! Et sunt, qui credere possint

Esse deos?' Dixit, perque altam saucius Oeten 205 Haud aliter graditur, quam si venabula taurus

Corpore fixa gerat, factique refugerit auctor.
Saepe illum gemitus edentem, saepe frementem,
Saepe retemptantem totas refringere vestes

Sternentemque trabes irascentemque videres 210 Montibus aut patrio tendentem bracchia caelo.

Ecce Lichan trepidum latitantem rupe cavata Aspicit, utque dolor rabiem collegerat omnem, ,Tune, Licha,' dixit ,fcralia dona dedisti?

Tune meae necis auctor eris ?• Tremit ille pavetque 215 Pallidus et timide verba excusantia dicit.

Dicentem genibusque manus adhibere parantem
Corripit Alcides et terque quaterque rotatum
Mittit in Euboicas tormento fortius undas.
Ille per aërias pendens induruit auras.

[ocr errors]

220 Utque ferunt imbres gelidis concrescere ventis,

Inde nives fieri, nivibus quoque molle rotatis
Astringi et spissa glomerari grandine corpus:
Sic illum validis actum per inane lacertis

Exsanguemque metu nec quicquam umoris habentem 225 In rigidos versum silices prior edidit aetas.

Nunc quoque in Euboico scopulus brevis emicat alto
Gurgite et humanae servat vestigia formae;
Quem, quasi sensurum, nautae calcare verentur

Appellantque Lichan. At tu, Iovis inclita proles, 230 Arboribus caesis, quas ardua gesserat Oete,

Inque pyram structis arcum pharetramque capacem
Regnaque visuras iterum Troiana sagittas
Ferre iubes Poeante satum, quo flamma ministro

Subdita; dumque avidis comprenditur ignibus agger, 235 Congeriem silvae Nemeaeo vellere summam

Sternis et imposita clavae cervice recumbis,
Haud alio vultu, quam si conviva iaceres
Inter plena meri redimitus pocula sertis.

Iamque valens et in omne latus diffusa sonabat 240 Securosque artus contemptoremque petebat

Flamma suum. Timuere dei pro vindice terrae.
Quos ita sensit enim laeto Saturnius ore
Iuppiter alloquitur: ,Nostra est timor iste voluptas,

O superi, totoque libens mihi pectore grator, 245 Quod memoris populi dicor rectorque paterque,

Et mea progenies vestro quoque tuta favore est.
Nam quamquam ipsius datur hoc immanibus actis,
Obligor ipse tamen. Sed enim ne pectora vano

Fida metu paveant, istas, ne, spernite flammas! 250 Omnia qui vicit, vincet, quos cernitis, ignes,

Nec nisi materna Vulcanum parte potentem
Sentiet. Aeternum est, a me quod traxit, et expers
Atque immune necis nullique domabile flammae.

Idque ego defunctum terra caelestibus oris 255 Accipiam, cunctisque meum laetabile factum

Dis fore confido. Siquis tamen Hercule, siquis
Forte deo doliturus erit, data praemia nolet,
Sed meruisse dari sciet invitusque probabit.'

Assensere dei; coniunx quoque regia visa est

[ocr errors]

260 Cetera non duro, duro tamen ultima vultu Dicta tulisse Iovis seque indoluisse notatam.

Interea, quodcumque fuit populabile flammae, Mulciber abstulerat, nec cognoscenda remansit

Herculis effigies, nec quicquam ab imagine ductum 265 Matris habet tantumque Iovis vestigia servat.

Utque novus serpens posita cum pelle senecta
Luxuriare solet squamaque nitere recenti:
Sic, ubi mortales Tirynthius exuit artus,

Parte sui meliore viget, maiorque videri 270 Coepit et augusta fieri gravitate verendus.

Quem pater omnipotens inter cava nubila raptum Quadriiugo curru radiantibus intulit astris.

METAMORPHOSEON

LIBER X.

20. Orpheus in der Unterwelt.

v. 1–78.
Inde per immensum croceo velatus amictu
Aethera digreditur Ciconumque Hymenaeus ad oras
Tendit et Orphea nequiquam voce vocatur.

Affuit ille quidem; sed nec sollemnia verba
5 Nec laetos vultus nec felix attulit omen.
Fax quoque, quam tenuit, lacrimoso stridula fumo
Usque fuit nullosque invenit motibus ignes.
Exitus auspicio gravior; nam nupta per herbas

Dum nova Naiadum turba comitata vagatur, 10 Occidit in talum serpentis dente recepto.

Quam satis ad superas postquam Rhodopeïus auras Deflevit vates, ne non temptaret et umbras, Ad Styga Taenaria est ausus descendere porta ;

Perque leves populos simulacraque functa sepulchro 15 Persephonen adiit inamoenaque regna tenentem

Umbrarum dominem; pulsisque ad carmina nervis
Sic ait: ,0 positi sub terra numina mundi,
In quem reccidimus, quicquid mortale creamur,

Si licet et falsi positis ambagibus oris
20 Vera loqui sinitis, non huc, ut opaca viderem

Tartara, descendi, nec uti villosa colubris
Terna Medusaei vincirem guttura monstri:
Causa viae coniunx, in quam calcata venenum

Vipera diffudit crescentesque abstulit annos. 25 Posse pati volui nec me temptasse negabo:

Vicit Amor. Supera deus hic bene notus in ora est; An sit et hic, dubito; sed et hic tamen auguror esse, Famaque si veteris non est mentita rapinae,

Vos quoque iunxit Amor. Per ego haec loca plena timoris, 30 Per Chaos hoc ingens vastique silentia regni,

Eurydices, oro, properata retexite fata.
Omnia debentur vobis, paulumque morati
Serius aut citius sedem properamus ad unam.

Tendimus huc omnes, haec est domus ultima, vosque 35 Humani generis longissima regna tenetis.

243 Haec quoque, cum iustos matura peregerit annos, Iuris erit vestri. Pro munere poscimus usum. Quodsi fata negant veniam pro coniuge, certum est

Nolle redire mihi: leto gaudete duorum."
40 Talia dicentem nervosque ad verba moventem

Exsangues flebant animae; nec Tantalus undam
Captavit refugam, stupuitque Ixionis orbis,
Nec carpsere iecur volucres, urnisque vacarunt

Belides, inque tuo sedisti, Sisyphe, saxo.
45 Tunc primum lacrimis victarum carmine fama est

Eumenidum maduisse genas. Nec regia coniunx
Sustinet oranti nec qui regit ima, negare,
Eurydicenque vocant. Umbras erat illa recentes

Inter et incessit passu de vulnere tardo.
50 Hanc simul et legem Rhodopežus accipit Orpheus,

Ne flectat retro sua lumina, donec Avernas
Exierit valles: aut irrita dona futura.

Carpitur acclivis per muta silentia trames,
Arduus, obscurus, caligine densus opaca;
55 Nec procul afuerunt telluris margine summae:

Hic, ne deficeret, metuens avidusque videndi
Flexit amans oculos: — et protinus illa relapsa est
Bracchiaque intendens prendique et prendere certans

Nil nisi cedentes infelix arripit auras.
60 lamque iterum moriens non est de coniuge quicquam

Questa suo; quid enim nisi se quereretur amatam?
Supremumque , vale', quod iam vix auribus ille
Acciperet, dixit revolutaque rursus eodem est.

Non aliter stupuit gemina nece coniugis Orpheus, 65 Quam tria qui timidus, medio portante catenas,

Colla canis vidit; quem non pavor ante reliquit,
Quam natura prior, saxo per corpus oborto;
Quique in se crimen traxit voluitque videri

« ZurückWeiter »