Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

485 Semina iacta legunt; lolium tribulique fatigant
Triticeas messes et inexpugnabile gramen.

Tum caput Eleis Alpheïas extulit undis
Rorantesque comas a fronte removit ad aures
Atque ait: „O toto quaesitae virginis orbe
490 Et frugum genetrix, immensos siste labores,
Neve tibi fidae violenta irascere terrae.
Terra nihil meruit patuitque invita rapinae.
Nec sum pro patria supplex; huc hospita veni:
Pisa mihi patria est, et ab Elide ducimus ortus;
495 Sicaniam peregrina colo, sed gratior omni

Haec mihi terra solo est. Hos nunc Arethusa penates,
Hanc habeo sedem; quam tu, mitissima, serva.
Mota loco cur sim tantique per aequoris undas
Advehar Ortygiam, veniet narratibus hora
500 Tempestiva meis, cum tu curaque levata

Et vultus melioris eris. Mihi pervia tellus
Praebet iter, subterque imas ablata cavernas
Hic caput attollo desuetaque sidera cerno.
Ergo dum Stygio sub terris gurgite labor,
505 Visa tua est oculis illic Proserpina nostris:
Illa quidem tristis neque adhuc interrita vultu,
Sed regina tamen, sed opaci maxima mundi,
Sed tamen inferni pollens matrona tyranni.“

Mater ad auditas stupuit ceu saxea voces
510 Attonitaeque diu similis fuit. Utque dolore
Pulsa gravi gravis est amentia, curribus oras
Exit in aetherias. Ibi toto nubila vultu
Ante Iovem passis stetit invidiosa capillis

„Pro" que „meo veni supplex tibi, Iuppiter," inquit 515 Sanguine proque tuo. Si nulla est gratia matris, Nata patrem moveat; neu sit tibi cura, precamur, Vilior illius, quod nostro est edita partu.

En quaesita diu tandem mihi nata reperta est,
Si reperire vocas amittere certius, aut si

520 Scire, ubi sit, reperire vocas. Quod rapta, feremus,
Dummodo reddat eam; neque enim praedone marito
Filia digna tua est si iam mea filia non est."
Iuppiter excepit: „Commune est pignus onusque
Nata mihi tecum; sed si modo nomina rebus

525 Addere vera placet, non hoc iniuria factum,

Verum amor est. Neque erit nobis gener ille pudori, Tu modo, diva, velis. Ut desint cetera, quantum est Esse Iovis fratrem! Quid quod non cetera desunt Nec cedit nisi sorte mihi? Sed tanta cupido 530 Si tibi discidii est, repetet Proserpina caelum, Lege tamen certa, si nullos contigit illic

Ore cibos; nam sic Parcarum foedere cautum est." Dixerat. At Cereri certum est educere natam. Non ita fata sinunt, quoniam ieiunia virgo 535 Solverat et, cultis dum simplex errat in hortis, Poeniceum curva decerpserat arbore pomum Sumptaque pallenti septem de cortice grana Presserat ore suo. Solusque ex omnibus illud Ascalaphus vidit, quem quondam dicitur Orphne, 540 Inter Avernales haud ignotissima nymphas, Ex Acheronte suo silvis peperisse sub atris: Vidit et indicio reditum crudelis ademit. Ingemuit regina Erebi testemque profanam

Fecit avem, sparsumque caput Phlegethontide lympha 545 In rostrum et plumas et grandia lumina vertit. Ille sibi ablatus fulvis amicitur in alis,

Inque caput crescit, longosque reflectitur ungues,
Vixque movet natas per inertia bracchia pennas:
Foedaque fit volucris, venturi nuntia luctus,
550 Ignavus bubo, dirum mortalibus omen.

Hic tamen indicio poenam linguaque videri
Commeruisse potest. Vobis, Acheloïdes, unde
Pluma pedesque avium, cum virginis ora geratis?
An quia, cum legeret vernos Proserpina flores,
555 In comitum numero, doctae Sirenes, eratis?
Quam postquam toto frustra quaesistis in orbe,
Protinus ut vestram sentirent aequora curam,
Posse super fluctus alarum insistere remis
Optastis; facilesque deos habuistis et artus
560 Vidistis vestros subitis flavescere pennis.
Ne tamen ille canor mulcendas natus ad aures
Tantaque dos oris linguae deperderet usum,
Virginei vultus et vox humana remansit.

4*

At medius fratrisque sui maestaeque sororis 565 Iuppiter ex aequo volventem dividit annum.

Nunc dea, regnorum numen commune duorum,
Cum matre est totidem, totidem cum coniuge menses.
Vertitur extemplo facies et mentis et oris;

Nam modo quae poterat Diti quoque maesta videri, 570 Laeta deae frons est, ut sol, qui tectus aquosis Nubibus ante fuit, victis e nubibus exit.

METAMORPHOSEON

LIBER VI.

14. Niobe.

v. 146-312.

Lydia tota fremit, Phrygiaeque per oppida facti

Rumor it et magnum sermonibus occupat orbem.
Ante suos Niobe thalamos cognoverat illam,
Tum cum Maeoniam virgo Sipylumque colebat;
150 Nec tamen admonita est poena popularis Arachnes
Cedere caelitibus verbisque minoribus uti.

Multa dabant animos. Sed enim nec coniugis artes
Nec genus amborum magnique potentia regni
Sic placuere illi, quamvis ea cuncta placerent,
155 Ut sua progenies; et felicissima matrum
Dicta foret Niobe, si non sibi visa fuisset.
Nam sata Tiresia venturi praescia Manto
Per medias fuerat, divino concita motu,
Vaticinata vias: ,Ismenides, ite frequentes
160 Et date Latonae Latonigenisque duobus
Cum prece tura pia lauroque innectite crinem!
Ore meo Latona iubet.' Paretur, et omnes
Thebaïdes iussis sua tempora frondibus ornant
Turaque dant sanctis et verba precantia flammis.

165

Ecce venit comitum Niobe celeberrima turba,
Vestibus intexto Phrygiis spectabilis auro

Et, quantum ira sinit, formosa; movensque decoro
Cum capite immissos umerum per utrumque capillos
Constitit; utque oculos circumtulit alta superbos,
170,Quis furor, auditos' inquit ,praeponere visis
Caelestes? aut cur colitur Latona per aras,

Numen adhuc sine ture meum est? Mihi Tantalus auctor,

Cui licuit soli superorum tangere mensas;

Pleïadum soror est genetrix mea, maximus Atlas 175 Est avus, aetherium qui fert cervicibus axem; Iuppiter alter avus; socero quoque glorior illo. Me gentes metuunt Phrygiae, me regia Cadmi Sub domina est, fidibusque mei commissa mariti Moenia cum populis a meque viroque reguntur. 180 In quamcumque domus adverti lumina partem, Immensae spectantur opes. Accedit eodem Digna dea facies. Huc natas adice septem

Et totidem iuvenes et mox generosque nurusque. Quaerite nunc, habeat quam nostra superbia causam, 185 Nescio quoque audete satam Titanida Coeo

Latonam praeferre mihi, cui maxima quondam

Exiguam sedem pariturae terra negavit.

Nec caelo nec humo nec aquis dea vestra recepta est: Exsul erat mundi, donec miserata vagantem

[ocr errors]
[ocr errors]

190 Hospita tu terris erras, ego" dixit in undis"
Instabilemque locum Delos dedit. Illa duorum
Facta parens: uteri pars haec est septima nostri.
Sum felix; quis enim neget hoc? felixque manebo;
Hoc quoque quis dubitet? tutam me copia fecit.
195 Maior sum, quam cui possit Fortuna nocere;

Multaque ut eripiat, multo mihi plura relinquet.
Excessere metum mea iam bona. Fingite demi
Huic aliquid populo natorum posse meorum,
Non tamen ad numerum redigar spoliata duorum,
200 Latonae turbam; qua quantum distat ab orba?
Ite, satis, propere ite, sacri est laurumque capillis
Ponite. Deponunt infectaque sacra relinquunt,
Quodque licet, tacito venerantur murmure numen.
Indignata dea est, summoque in vertice Cynthi
205 Talibus est dictis gemina cum prole locuta:
,En ego vestra parens, vobis animosa creatis,
Et, nisi Iunoni, nulli cessura dearum,

An dea sim, dubitor, perque omnia saecula cultis
Arceor, o nati, nisi vos succurritis, aris.

210 Nec dolor hic solus: diro convicia facto
Tantalis adiecit vosque est postponere natis
Ausa suis, et me, quod in ipsam reccidat, orbam

« ZurückWeiter »