Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[ocr errors]
[ocr errors]

Risit et ,Hos usus praestet tibi' dixit ,alumnus.' 525 Imminet aequoribus scopulus; pars ima cavatur

Fluctibus et tectas defendit ab imbribus undas,
Summa riget frontemque in apertum porrigit aequor.
Occupat hunc vires insania fecerat Ino,

Seque super pontum nullo tardata timore
530 Mittit onusque suum; percussa recanduit unda.

At Venus immeritae neptis miserata labores
Sic patruo blandita suo est: ,0 numen aquarum,
Proxima cui caelo cessit, Neptune, potestas,

Magna quidem posco, sed tu miserere meorum, 535 lactari quos cernis in Ionio immenso,

Et dis adde tuis. Aliqua et mihi gratia ponto est,
Si tamen in dio quondam concreta profundo
Spuma fui Graiumque manet mihi nomen ab illa.

Annuit oranti Neptunus et abstulit illis,
540 Quod mortale fuit, maiestatemque verendam

Imposuit nomenque simul faciem que novavit
Leucotheëque deum cum matre Palaemona dixit.

Sidoniae comites, quantum valuere, secutae
Signa pedum primo videre novissima saxo;
545 Nec dubium de morte ratae Cadmeïda palmis

Deplanxere domum, scissae cum veste capillos,
Utque parum iustae nimiumque in paelice saevae
Invidiam fecere deae. Convicia Iuno
Non tulit et Faciam vos ipsas maxima' dixit

,
550 ,Saevitiae monimenta meae. Res dicta secuta est.

Nam quae praecipue fuerat pia, ,Prosequar' inquit
In freta reginam!' saltumque datura moveri
Haud usquam potuit scopuloque affixa cohaesit.

Altera, dum solito temptat plangore ferire 555 Pectora, temptatos sensit riguisse lacertos.

Illa, manus ut forte tetenderat in maris undas,
Saxea facta manus in easdem porrigit undas.
Huius, ut arreptum laniabat vertice crinem,

Duratos subito digitos in crine videres.
560 Quo quaeque in gestu deprensa est, haesit in illo.

Pars volucres factae; quae nunc quoque gurgite in illo
Aequora destringunt summis Ismenides alis.

METAMORPHOSEON

LIBER V.

13. Ceres und Proserpina.

v. 339—571. Calliope querulas praetemptat pollice chordas, 340 Atque haec percussis subiungit carmina nervis:

,Prima Ceres unco glaebam dimovit aratro, Prima dedit fruges alimentaque mitia terris, Prima dedit leges: Cereris sunt omnia munus.

Illa canenda mihi est. Utinam modo dicere possem 345 Carmina digna dea: certe dea carmine digna est.

Vasta Giganteis ingesta est insula membris,
Trinacris, et magnis subiectum molibus urguet
Aetherias ausum sperare Typhoëa sedes.

Nititur ille quidem pugnatque resurgere saepe, 350 Dextra sed Ausonio manus est subiecta Peloro,

Laeva, Pachyne, tibi, Lilybaeo crura premuntur,
Degravat Aetna caput; sub qua resupinus harenas
Eiectat flammamque ferox vomit ore Typhoeus.

Saepe remoliri luctatur pondera terrae
355 Oppidaque et magnos devolvere corpore montes,

Inde tremit tellus, et rex pavet ipse silentum,
Ne pateat latoque solum retegatur hiatu
Immissusque dies trepidantes terreat umbras.

Hanc metuens cladem tenebrosa sede tyrannus 360 Exierat, curruque atrorum vectus equorum

Ambibat Siculae cautus fundamina terrae.
Postquam exploratum satis est loca nulla labare,
Depositique metus, videt hunc Erycina vagantem
Monte suo residens, natumque amplexa volucrem

365 „Arma manusque meae, mea, nate, potentia,“ dixit

„Illa, quibus superas omnes, cape tela, Cupido,
Inque dei pectus celeres molire sagittas,
Cui triplicis cessit fortuna novissima regni.

Tu superos ipsumque Iovem, tu numina ponti 370 Victa domas ipsumque, regit qui numina ponti.

Tartara quid cessant? cur non matrisque tuumque
Imperium profers? agitur pars tertia mundi.
Et tamen in caelo, quae iam patientia nostra est,

Spernimur, ac mecum vires minuuntur Amoris. 375 Pallada nonne vides iaculatricemque Dianam

Abscessisse mihi? Cereris quoque filia virgo,
Si patiemur, erit; nam spes affectat easdem.
At tu pro socio, si qua est ea gratia, regno

lunge deam patruo.“ Dixit Venus; ille pharetram 380 Solvit et arbitrio matris de mille sagittis

Unam seposuit, sed qua nec acutior ulla
Nec minus incerta est nec quae magis audiat arcus;
Oppositoque genu curvavit flexile cornum

Inque cor hamata percussit harundine Ditem. 385 Haud procul Hennaeis lacus est a moenibus altae,

Nomine Pergus, aquae. Non illo plura Caystros
Carmina cycnorum labentibus audit in undis.
Silva coronat aquas cingens latus omne suisque

Frondibus ut velo Phoebeos summovet ignes; 390 Frigora dant rami, Tyrios humus umida flores;

Perpetuum ver est. Quo dum Proserpina luco
Ludit et aut violas aut candida lilia carpit,
Dumque puellari studio calathosque sinumque

Implet et aequales certat superare legendo,
395 Paene simul visa est dilectaque raptaque Diti:

Usque adeo est properatus amor. Dea territa maesto
Et matrem et comites, sed matrem saepius, ore
Clamat; et ut summa vestem laniarat ab ora,

Collecti flores tunicis cecidere remissis;
400 Tantaque simplicitas puerilibus affuit annis,

Haec quoque virgineum movit iactura dolorem.
Raptor agit currus, et nomine quemque vocando
Exhortatur equos, quorum per colla iubasque
Excutit obscura tinctas ferrugine habenas,

405 Perque lacus altos et olentia sulphure fertur

Stagna Palicorum, rupta ferventia terra,
Et qua Bacchiadae, bimari gens orta Corintho,
Inter inaequales posuerunt moenia portus.

Est medium Cyanes et Pisaeae Arethusae, 410 Quod coit angustis inclusum cornibus aequor.

Hic fuit, a cuius stagnum quoque nomine dictum est,
Inter Sicelidas Cyane celeberrima nymphas.
Gurgite quae medio summa tenus exstitit alvo

Agnovitque deam ,,Nec longius ibitis !" inquit, 415 , Non potes invitae Cereris gener esse: roganda,

Non rapienda fuit. Quodsi componere magnis
Parva mihi fas est, et me dilexit Anapis,
Exorata tamen, nec, ut haec, exterrita nupsi.“

Dixit, et in partes diversas bracchia tendens 420 Obstitit. Haud ultra tenuit Saturnius iram,

Terribilesque hortatus equos in gurgitis ima
Contortum valido sceptrum regale lacerto
Condidit. Icta viam tellus in Tartara fecit

Et pronos currus medio cratere recepit.
425 At Cyane raptamque deam contemptaque fontis

Iura sui maerens inconsolabile vulnus
Mente gerit tacita lacrimisque absumitur omnis,
Et, quarum fuerat magnum modo numen, in illas

Extenuatur aquas. Molliri membra videres, 430 Ossa pati flexus, ungues posuisse rigorem;

Primaque de tota tenuissima quaeque liquescunt,
Caerulei crines digitique et crura pedesque;
Nam brevis in gelidas membris exilibus undas

Transitus est. Post haec umeri tergusque latusque 435 Pectoraque in tenues abeunt evanida rivos.

Denique pro vivo vitiatas sanguine venas
Lympha subit, restatque nihil, quod prendere possis.

Interea pavidae nequiquam filia matri Omnibus est terris, omni quaesita profundo. 440 Illam non udis veniens Aurora capillis

Cessantem vidit, non Hesperus. Illa duabus
Flammiferas pinus manibus succendit ab Aetna
Perque pruinosas tulit irrequieta tenebras;
Rursus ubi alma dies hebetarat sidera, natam

445 Solis ab occasu solis quaerebat ad ortus.

Fessa labore sitim collegerat, oraque nulli
Colluerant fontes, cum tectam stramine vidit
Forte casam parvasque fores pulsavit. At inde

Prodit anus divamque videt lymphamque roganti 450 Dulce dedit, tosta quod texerat ante polenta.

Dum bibit illa datum, duri puer oris et audax
Constitit ante deam risitque avidamque vocavit.
Offensa est, neque adhuc epota parte loquentem

Cum liquido mixta perfudit diva polenta.
455 Combibit os maculas, et quae modo bracchia gessit,

Crura gerit; cauda est mutatis addita membris,
Inque brevem formam, ne sit vis magna nocendi,
Contrahitur, parvaque minor mensura lacerta est.

Mirantem flentemque et tangere monstra parantem 460 Fugit anum latebramque petit; aptumque pudori Nomen habet, variis stellatus corpora guttis.

Quas dea per terras et quas erraverit undas,
Dicere longa mora est: quaerenti defuit orbis.

Sicaniam repetit, dumque omnia lustrat eundo, 465 Venit et ad Cyanen. Ea ni mutata fuisset,

Omnia parrasset; sed et os et lingua volenti
Dicere non aderant, nec, quo loqueretur, habebat.
Signa tamen manifesta dedit, notamque parenti,

Illo forte loco delapsam in gurgite sacro,
470 Persephones zonam summis ostendit in undis.

Quam simul agnovit, tamquam tunc denique raptam
Scisset, inornatos laniavit diva capillos
Et repetita suis percussit pectora palmis.

Nescit adhuc, ubi sit; terras tamen increpat omnes 475 Ingratasque vocat nec frugum munere dignas,

Trinacriam ante alias, in qua vestigia damni
Repperit. Ergo illic saeva vertentia glaebas
Fregit aratra manu, parilique irata colonos

Ruricolasque boves leto dedit, arvaque iussit 480 Fallere depositum vitiataque semina fecit.

Fertilitas terrae latum vulgata per orbem
Falsa iacet: primis segetes moriuntur in herbis,
Et modo sol nimius, nimius modo corripit imber,
Sideraque ventique nocent, avidaeque volucres

Ovid Metam. 4. Aufl.

4

« ZurückWeiter »