Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Sic, ubi tolluntur festis aulaea theatris,
Surgere signa solent primumque ostendere vultus,
Cetera paulatim, placidoque educta tenore

Tota patent imoque pedes in margine ponunt.
115 Territus hoste novo Cadmus capere arma parabat;
,Ne cape' de populo, quem terra creaverat, unus
Exclamat,nec te civilibus insere bellis!'

Atque ita terrigenis rigido de fratribus unum
Comminus ense ferit; iaculo cadit eminus ipse.
120 Hic quoque, qui leto dederat, non longius illo
Vivit et exspirat, modo quas acceperat, auras.
Exemploque pari furit omnis turba, suoque
Marte cadunt subiti per mutua vulnera fratres.
Iamque brevis vitae spatium sortita iuventus
125 Sanguineam tepido plangebat pectore matrem,
Quinque superstitibus, quorum fuit unus Echion.
Is sua iecit humo monitu Tritonidis arma
Fraternaeque fidem pacis petiitque deditque.
Hos operis comites habuit Sidonius hospes,
130 Cum posuit iussam Phoebeïs sortibus urbem.

Iam stabant Thebae; poteras iam, Cadme, videri Exsilio felix: soceri tibi Marsque Venusque Contigerant; huc adde genus de coniuge tanta, Tot natos natasque et, pignora cara, nepotes, 135 Hos quoque iam iuvenes. Sed scilicet ultima semper Exspectanda dies homini, dicique beatus Ante obitum nemo supremaque funera debet.

11. Bacchus und Pentheus.

v. 511-733.

Cognita res meritam vati per Achaidas urbes
Attulerat famam, nomenque erat auguris ingens.
Spernit Echionides tamen hunc, ex omnibus unus
Contemptor superum, Pentheus praesagaque ridet
515 Verba senis tenebrasque et cladem lucis ademptae
Obicit. Ille movens albentia tempora canis
,Quam felix esses, si tu quoque luminis huius
Orbus' ait,fieres, ne Bacchica sacra videres!

Namque dies aderit, quam non procul auguror esse,
520 Qua novus huc veniat, proles Semeleïa, Liber.
Quem nisi templorum fueris dignatus honore,
Mille lacer spargere locis et sanguine silvas
Foedabis matremque tuam matrisque sorores.
Eveniet; neque enim dignabere numen honore,
525 Meque sub his tenebris nimium vidisse quereris.'
Talia dicentem proturbat Echione natus.

Dicta fides sequitur, responsaque vatis aguntur. Liber adest, festisque fremunt ululatibus agri; Turba ruit, mixtaeque viris matresque nurusque 530 Vulgusque proceresque ignota ad sacra feruntur. ,Quis furor, anguigenae, proles Mavortia, vestras Attonuit mentes?' Pentheus ait, ,aerane tantum Aere repulsa valent et adunco tibia cornu

Et magicae fraudes, ut, quos non bellicus ensis, 535 Non tuba terruerit, non strictis agmina telis, Femineae voces et mota insania vino

Obscenique greges et inania tympana vincant?
Vosne, senes, mirer, qui longa per aequora vecti
Hac Tyron, hac profugos posuistis sede Penates,
540 Nunc sinitis sine Marte capi? vosne, acrior aetas,
O iuvenes, propiorque meae, quos arma tenere,
Non thyrsos, galeaque tegi, non fronde, decebat?
Este, precor, memores, qua sitis stirpe creati,
Illiusque animos, qui multos perdidit unus,
545 Sumite serpentis! Pro fontibus ille lacuque
Interiit; at vos pro fama vincite vestra!
Ille dedit leto fortes: vos pellite molles
Et patrium retinete decus. Si fata vetabant
Stare diu Thebas, utinam tormenta virique
550 Moenia diruerent, ferrumque ignisque sonarent!
Essemus miseri sine crimine, sorsque querenda,
Non celanda foret, lacrimaeque pudore carerent.
At nunc a puero Thebae capientur inermi,
Quem neque bella iuvant nec tela nec usus equorum,
555 Sed madidi murra crines mollesque coronae

Purpuraque et pictis intextum vestibus aurum.
Quem quidem ego actutum - modo vos absistite
Assumptumque patrem commentaque sacra fateri.

-

cogam

An satis Acrisio est animi, contemnere vanum 560 Numen et Argolicas venienti claudere portas, Penthea terrebit cum totis advena Thebis?

Ite citi famulis hoc imperat ite ducemque
Attrahite huc vinctum! iussis mora segnis abesto!"

Hunc avus, hunc Athamas, hunc cetera turba suorum 565 Corripiunt dictis, frustraque inhibere laborant. Acrior admonitu est, irritaturque retenta

Et crescit rabies, remoraminaque ipsa nocebant.
Sic ego torrentem, qua nil obstabat eunti,
Lenius et modico strepitu decurrere vidi;
570 At quacumque trabes obstructaque saxa tenebant,
Spumeus et fervens et ab obice saevior ibat.

Ecce cruentati redeunt et, Bacchus ubi esset,
Quaerenti domino Bacchum vidisse negarunt;
Hunc dixere ,tamen comitem famulumque sacrorum
575 Cepimus'; et tradunt manibus post terga ligatis
Sacra dei quendam Tyrrhena gente secutum.

Aspicit hunc Pentheus oculis, quos ira tremendos Fecerat, et quamquam poenae vix tempora differt, ,0 periture tuaque aliis documenta dature 580 Morte,' ait,ede tuum nomen nomenque parentum Et patriam, morisque novi cur sacra frequentes.' Ille metu vacuus,Nomen mihi' dixit,Acoetes, Patria Maeonia est, humili de plebe parentes. Non mihi, quae duri colerent, pater, arva iuvenci, 585 Lanigerosve greges, non ulla armenta reliquit. Pauper et ipse fuit, linoque solebat et hamis Decipere et calamo salientes ducere pisces. Ars illi sua census erat. Cum traderet artem, ,,Accipe, quas habeo, studii successor et heres," 590 Dixit,,opes"; moriensque mihi nil ille reliquit Praeter aquas: unum hoc possum appellare paternum. Mox ego, ne scopulis haererem semper in isdem, Addidici regimen dextra moderante carinae Flectere, et Oleniae sidus pluviale capellae 595 Taygetenque Hyadasque oculis Arctonque notavi Ventorumque domos et portus puppibus aptos. Forte petens Delon Chiae telluris ad oras Applicor et dextris adducor litora remis,

Doque leves saltus udaeque immittor harenae. 600 Nox ubi consumpta est aurora rubescere primo Coeperat exsurgo laticesque inferre recentes Admoneo monstroque viam, quae ducat ad undas. Ipse, quid aura mihi tumulo promittat ab alto, Prospicio comitesque voco repetoque carinam. 605,,Adsumus en!" inquit sociorum primus Opheltes, Utque putat, praedam deserto nactus in agro, Virginea puerum ducit per litora forma. Ille mero somnoque gravis titubare videtur Vixque sequi. Specto cultum faciemque gradumque: 610 Nil ibi, quod credi posset mortale, videbam, Et sensi et dixi sociis:,,Quod numen in isto Corpore sit, dubito; sed corpore numen in isto est. Quisquis es, o faveas nostrisque laboribus adsis; His quoque des veniam." ,,Pro nobis mitte precari!" 615 Dictys ait, quo non alius conscendere summas Ocior antemnas prensoque rudente relabi.

Hoc Libys, hoc flavus, prorae tutela, Melanthus, Hoc probat Alcimedon, et qui requiemque modumque Voce dabat remis, animorum hortator Epopeus, 620 Hoc omnes alii: praedae tam caeca cupido est. ,,Non tamen hanc sacro violari pondere pinum Perpetiar" dixi:,,pars hic mihi maxima iuris." Inque aditu obsisto. Furit audacissimus omni De numero Lycabas, qui Tusca pulsus ab urbe 625 Exsilium dira poenam pro caede luebat.

Is mihi, dum resto, iuvenali guttura pugno
Rupit, et excussum misisset in aequora, si non
Haesissem, quamvis amens, in fune retentus.

Impia turba probat factum. Tum denique Bacchus 630 Bacchus enim fuerat veluti clamore solutus Sit sopor aque mero redeant in pectora sensus, ,,Quid facitis? quis clamor?" ait, „,qua, dicite, nautae, Huc ope perveni? quo me deferre paratis ?" ,,Pone metum" Proreus ,,et quos contingere portus

635 Ede velis" dixit: ,,terra sistere petita."

,,Naxon" ait Liber,,cursus advertite vestros; Illa mihi domus est; vobis erit hospita tellus." Per mare fallaces perque omnia numina iurant

Sic fore, meque iubent pictae dare vela carinae. 640 Dextera Naxos erat; dextra mihi lintea danti

,,Quid facis, o demens? quis te furor -?" inquit Opheltes; Pro se quisque timet. ,,Laevam pete!" maxima nutu Pars mihi significat, pars, quid velit, aure susurrat. Obstipui,,Capiat" que ,,aliquis moderamina" dixi 645 Meque ministerio scelerisque artisque removi. Increpor a cunctis, totumque immurmurat agmen. E quibus Aethalion,,Te scilicet omnis in uno Nostra salus posita est!" ait et subit ipse meumque Explet opus Naxoque petit diversa relicta.

650 Tum deus illudens, tamquam modo denique fraudem Senserit, e puppi pontum prospectat adunca

[ocr errors]

Et flenti similis,,Non haec mihi litora, nautae,
Promisistis" ait, „non haec mihi terra rogata est.
Quo merui poenam facto? quae gloria vestra est,
655 Si puerum iuvenes, si multi fallitis unum ?"
Iamdudum flebam; lacrimas manus impia nostras
Ridet et impellit properantibus aequora remis.
Per tibi nunc ipsum nec enim praesentior illo
Est deus adiuro, tam me tibi vera referre,
660 Quam veri maiora fide: stetit aequore puppis
Haud aliter, quam si siccum navale teneret.
Illi admirantes remorum in verbere perstant
Velaque deducunt geminaque ope currere temptant.
Impediunt hederae remos nexuque recurvo
665 Serpunt et gravidis distinguunt vela corymbis.
Ipse racemiferis frontem circumdatus uvis
Pampineis agitat velatam frondibus hastam;
Quem circa tigres simulacraque inania lyncum
Pictarumque iacent fera corpora pantherarum.
670 Exsiluere viri, sive hoc insania fecit,

[ocr errors]

Sive timor, primusque Medon nigrescere coepit
Corpore et expresso spinae curvamine flecti.
Incipit huic Lycabas: ,,In quae miracula" dixit
Verteris?" et lati rictus et panda loquenti
675 Naris erat, squamamque cutis durata trahebat.
At Libys, obstantes dum vult obvertere remos,
In spatium resilire manus breve vidit et illas
Iam non esse manus, iam pinnas posse vocari.

« ZurückWeiter »