Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Misit in 'aurigam pariterque animaque rotisque
Expulit et saevos compescuit ignibus ignes.

Consternantur equi et saltu in contraria facto 315 Colla iugo eripiunt abruptaque lora relinquunt.

Illic frena iacent, illic temone revulsus
Axis, in hac radii fractarum parte rotarum,
Sparsaque sunt late laceri vestigia currus.

At Phaëthon, rutilos flamma populante capillos, 320 Volvitur in praeceps longoque per aëra tractu

Fertur, ut interdum de caelo stella sereno,
Etsi non cecidit, potuit cecidisse videri.
Quem procul a patria diverso maximus orbe

Excipit Eridanus fumantiaque abluit ora. 325 Naïdes Hesperiae trifida fumantia flamma

Corpora dant tumulo, signant quoque carmine saxum:
HIC.SITUS.EST.PHAETHON.CURRUS.AURIGA.PATERNI
QUEM.SI.NON.TENUIT.MAGNIS.TAMEN.EXCIDIT.AUSIS.

9. Battus. v. 680 -- 707.
680 Illud erat tempus, quo te pastoria pellis

Texit onusque fuit baculum silvestre sinistrae,
Alterius dispar septenis fistula cannis.
Dumque amor est curae, dum te tua fistula mulcet,

Incustoditae Pylios memorantur in agros
685 Processisse boves. Videt has Atlantide Maia

Natus et arte sua silvis occultat abactas.
Senserat hoc furtum nemo, nisi notus in illo
Rure senex; Battum vicinia tota vocabant.

Divitis hic saltus herbosaque pascua Nelei
690 Nobiliumque greges custos servabat equarum.

Hunc timuit blandaque manu seduxit et illi
Quisquis es, hospes', ait ,si forte armenta requiret
Haec aliquis, vidisse nega; neu gratia facto

Nulla rependatur, nitidam cape praemia vaccam.' 695 Et dedit. Accepta voces has reddidit: Hospes,

Tutus eas; lapis iste prius tua furta loquetur,“
Et lapidem ostendit. Simulat love natus abire;
Mox redit et versa pariter cum voce figura
,Rustice, vidisti si quas hoc limite' dixit

[ocr errors]

6

700,Ire boves, fer opem furtoque silentia deme;

Íuncta suo pariter dabitur tibi femina tauro.
At senior, postquam est merces geminata, Sub illis
Montibus' inquit ,erunt,' et erant sub montibus illis.

Risit Atlantiades et Me mihi, perfide, prodis? 705 Me mihi prodis ?' ait periuraque pectora vertit

In durum silicem, qui nunc quoque dicitur index,
Inque nihil merito vetus est infamia saxo.

METAMORPHOSEON

LIBER III.

10. Cadmus. v. 1--137. Iamque deus posita fallacis imagine tauri Se confessus erat Dictaeaque rura tenebat, Cum pater ignarus Cadmo perquirere raptam Imperat et poenam, si non invenerit, addit 5 Exsilium, facto pius et sceleratus eodem.

Orbe pererrato quis enim deprendere possit Furta Iovis? – profugus patriamque iramque parentis Vitat Agenorides, Phoebique oracula supplex

Consulit et, quae sit tellus habitanda, requirit. 10,Bos tibi' Phoebus ait ,solis occurret in arvis,

Nullum passa iugum curvique immunis aratri.
Hac duce carpe vias et, qua requieverit herba,
Moenia fac condas, Boeotiaque illa vocato.'

Vix bene Castalio Cadmus descenderat antro, 15 Incustoditam lente videt ire iuvencam

Nullum servitii signum cervice gerentem.
Subsequitur pressoque legit vestigia gressu,
Auctoremque viae Phoebum taciturnus adorat.

lam vada Cephisi Panopesque evaserat arva: 20 Bos stetit et tollens speciosam cornibus altis

Ad caelum frontein mugitibus impulit auras,
Atque ita respiciens comites sua terga sequentes
Procubuit teneraque latus summisit in herba.

Cadmus agit grates peregrinaeque oscula terrae 25 Figit et ignotos montes agrosque salutat.

Sacra Iovi facturus erat; iubet ire ministros
Et petere e vivis libandas fontibus undas.

Silva vetus stabat nulla violata securi,
Et specus in media, virgis ac vimine densus,
30 Efficiens humilem lapidum compagibus arcum,

Uberibus fecundus aquis, ubi conditus antro
Martius anguis erat, cristis praesignis et auro;
Igne micant oculi, corpus tumet omne veneno,

Tresque vibrant linguae, triplici stant ordine dentes. 35 Quem postquam Tyria lucum de gente profecti

Infausto tetigere gradu, demissaque in undas
Urna dedit sonitum, longo caput extulit antro
Caeruleus serpens horrendaque sibila misit.

Effluxere urnae manibus, sanguisque relinquit 40 Corpus, et attonitos subitus tremor occupat artus.

Ille volubilibus squamosos nexibus orbes
Torquet et immensos saltu sinuatur in arcus,
Ac media plus parte leves erectus in auras

Despicit omne nemus, tantoque est corpore, quanto, 45 Si totum spectes, geminas qui separat Arctos.

Nec mora, Phoenicas, sive illi tela parabant,
Sive fugam, sive ipse timor prohibebat utrumque,
Occupat: hos morsu, longis amplexibus illos,

Hos necat afflati funesta tabe veneni.
50 Fecerat exiguas iam sol altissimus umbras:

Quae mora sit sociis, miratur Agenore natus
Vestigatque viros. Tegumen direpta leoni
Pellis erat, telum splendenti lancea ferro

Et iaculum, teloque animus praestantior omni. 55 Ut nemus intravit letataque corpora vidit

Victoremque supra spatiosi corporis hostem
Tristia sanguinea lambentem vulnera lingua,
Aut ultor vestrae, fidissima corpora, mortis,

Aut comes' inquit ,ero. Dixit, dextraque molarem 60 Sustulit et magnum magno conamine misit.

Illius impulsu cum turribus ardua celsis
Moenia mota forent: serpens sine vulnere mansit,
Loricaeque modo squamis defensus et atrae

Duritia pellis validos cute reppulit ictus.
65 At non duritia iaculum quoque vicit eadem,

Quod medio lentae spinae curvamine fixum
Constitit, et totum descendit in ilia ferrum.
Ille dolore ferox caput in sua terga retorsit,

Vulneraque aspexit fixumque hastile momordit, 70 Idque ubi vi multa partem labefecit in omnem,

Ovid. Metam. 4. Aufl.

3

Vix tergo eripuit; ferrum tamen ossibus haesit.
Tum vero postquam solitas accessit ad iras
Causa recens, plenis tumuerunt guttura venis,

Spumaque pestiferos circumfluit albida rictus,
75 'Terraque rasa sonat squamis, quique halitus exit

Ore niger Stygio, vitiatas inficit auras.
Ipse modo immensum spiris facientibus orbem
Cingitur, interdum longa trabe rectior astat,

Impete nunc vasto, ceu concitus imbribus amnis, 80 Fertur et obstantes proturbat pectore silvas.

Cedit Agenorides paulum spolioque leonis
Sustinet incursus instantiaque ora retardat
Cuspide praetenta. Furit ille et inania duro

Vulnera dat ferro figitque in acumine dentes. 85 Iamque venenifero sanguis manare palato

Coeperat et virides aspergine tinxerat herbas;
Sed leve vulnus erat, quia se retrahebat ab ictu
Laesaque colla dabat retro plagamque sedere

Cedendo arcebat nec longius ire sinebat:
90 Donec Agenorides coniectum in guttura ferrum

Usque sequens pressit, dum retro quercus eunti
Obstitit, et fixa est pariter cum robore cervix.
Pondere serpentis curvata est arbor et ima

Parte flagellari gemuit sua robora caudae.
95 Dum spatium victor victi considerat hostis,

Vox subito audita est; neque erat cognoscere promptum, Unde, sed audita est: ,Quid, Agenore nate, peremptum Serpentem spectas? et tu spectabere serpens.'

Ille diu pavidus pariter cum mente colorem 100 Perdiderat, gelidoque comae terrore rigebant.

Ecce viri fautrix superas delapsa per auras
Pallas adest motaeque iubet supponere terrae
Vipereos dentes, populi incrementa futuri.

Paret et, ut presso sulcum patefecit aratro, 105 Spargit humi iussos, mortalia semina, dentes.

Inde, fide maius, glaebae coepere moveri,
Primaque de sulcis acies apparuit hastae,
Tegmina mox capitum picto nutantia cono,

Mox umeri pectusque onerataque bracchia telis 110 Exsistunt, crescitque seges clipeata virorum.

[ocr errors]
« ZurückWeiter »