Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Misit in aurigam pariterque animaque rotisque
Expulit et saevos compescuit ignibus ignes.
Consternantur equi et saltu in contraria facto
315 Colla iugo eripiunt abruptaque lora relinquunt.
Illic frena iacent, illic temone revulsus

Axis, in hac radii fractarum parte rotarum,
Sparsaque sunt late laceri vestigia currus.

At Phaethon, rutilos flamma populante capillos,
320 Volvitur in praeceps longoque per aëra tractu
Fertur, ut interdum de caelo stella sereno,
Etsi non cecidit, potuit cecidisse videri.
Quem procul a patria diverso maximus orbe
Excipit Eridanus fumantiaque abluit ora.
325 Naïdes Hesperiae trifida fumantia flamma

680

Corpora dant tumulo, signant quoque carmine saxum:

HIC.SITUS.EST.PHAETHON.CURRUS. AURIGA.PATERNI

QUEM.SI.NON.TENUIT.MAGNIS.TAMEN.EXCIDIT.AUSIS.

9. Battus. v. 680-707.

Illud erat tempus, quo te pastoria pellis Texit onusque fuit baculum silvestre sinistrae, Alterius dispar septenis fistula cannis.

Dumque amor est curae, dum te tua fistula mulcet, Incustoditae Pylios memorantur in agros

685 Processisse boves. Videt has Atlantide Maia Natus et arte sua silvis occultat abactas. Senserat hoc furtum nemo, nisi notus in illo Rure senex; Battum vicinia tota vocabant. Divitis hic saltus herbosaque pascua Nelei 690 Nobiliumque greges custos servabat equarum. Hunc timuit blandaque manu seduxit et illi ,Quisquis es, hospes', ait,si forte armenta requiret Haec aliquis, vidisse nega; neu gratia facto Nulla rependatur, nitidam cape praemia vaccam.' 695 Et dedit. Accepta voces has reddidit: ,Hospes, ,Tutus eas; lapis iste prius tua furta loquetur,' Et lapidem ostendit. Simulat love natus abire; Mox redit et versa pariter cum voce figura ,Rustice, vidisti si quas hoc limite' dixit

700,Ire boves, fer opem furtoque silentia deme; Iuncta suo pariter dabitur tibi femina tauro.'

[ocr errors]

At senior, postquam est merces geminata,,Sub illis Montibus' inquit,erunt, et erant sub montibus illis. Risit Atlantiades et ,Me mihi, perfide, prodis? 705 Me mihi prodis?' ait periuraque pectora vertit In durum silicem, qui nunc quoque dicitur index, Inque nihil merito vetus est infamia saxo.

METAMORPHOSEON

LIBER III.

10. Cadmus. v. 1-137.

Iamque deus posita fallacis imagine tauri

Se confessus erat Dictaeaque rura tenebat,
Cum pater ignarus Cadmo perquirere raptam
Imperat et poenam, si non invenerit, addit
5 Exsilium, facto pius et sceleratus eodem.

Orbe pererrato - quis enim deprendere possit
Furta Iovis? profugus patriamque iramque parentis
Vitat Agenorides, Phoebique oracula supplex
Consulit et, quae sit tellus habitanda, requirit.
10,Bos tibi Phoebus ait,solis occurret in arvis,
Nullum passa iugum curvique immunis aratri.
Hac duce carpe vias et, qua requieverit herba,
Moenia fac condas, Boeotiaque illa vocato.'

Vix bene Castalio Cadmus descenderat antro,
15 Incustoditam lente videt ire iuvencam
Nullum servitii signum cervice gerentem.
Subsequitur pressoque legit vestigia gressu,
Auctoremque viae Phoebum taciturnus adorat.
Iam vada Cephisi Panopesque evaserat arva:
20 Bos stetit et tollens speciosam cornibus altis
Ad caelum frontem mugitibus impulit auras,
Atque ita respiciens comites sua terga sequentes
Procubuit teneraque latus summisit in herba.
Cadmus agit grates peregrinaeque oscula terrae
25 Figit et ignotos montes agrosque salutat.
Sacra Iovi facturus erat; iubet ire ministros
Et petere e vivis libandas fontibus undas.

Silva vetus stabat nulla violata securi,
Et specus in media, virgis ac vimine densus,
30 Efficiens humilem lapidum compagibus arcum,

Uberibus fecundus aquis, ubi conditus antro Martius anguis erat, cristis praesignis et auro; Igne micant oculi, corpus tumet omne veneno, Tresque vibrant linguae, triplici stant ordine dentes. 35 Quem postquam Tyria lucum de gente profecti Infausto tetigere gradu, demissaque in undas Urna dedit sonitum, longo caput extulit antro. Caeruleus serpens horrendaque sibila misit. Effluxere urnae manibus, sanguisque relinquit 40 Corpus, et attonitos subitus tremor occupat artus. Ille volubilibus squamosos nexibus orbes Torquet et immensos saltu sinuatur in arcus, Ac media plus parte leves erectus in auras Despicit omne nemus, tantoque est corpore, quanto, 45 Si totum spectes, geminas qui separat Arctos. Nec mora, Phoenicas, sive illi tela parabant, Sive fugam, sive ipse timor prohibebat utrumque, Occupat: hos morsu, longis amplexibus illos, Hos necat afflati funesta tabe veneni.

50 Fecerat exiguas iam sol altissimus umbras: Quae mora sit sociis, miratur Agenore natus Vestigatque viros. Tegumen direpta leoni Pellis erat, telum splendenti lancea ferro Et iaculum, teloque animus praestantior omni. 55 Ut nemus intravit letataque corpora vidit Victoremque supra spatiosi corporis hostem Tristia sanguinea lambentem vulnera lingua, ,Aut ultor vestrae, fidissima corpora, mortis, Aut comes' inquit,ero. Dixit, dextraque molarem 60 Sustulit et magnum magno conamine misit. Illius impulsu cum turribus ardua celsis.

Moenia mota forent: serpens sine vulnere mansit, Loricaeque modo squamis defensus et atrae Duritia pellis validos cute reppulit ictus. 65 At non duritia iaculum quoque vicit eadem, Quod medio lentae spinae curvamine fixum Constitit, et totum descendit in ilia ferrum. Ille dolore ferox caput in sua terga retorsit, Vulneraque aspexit fixumque hastile momordit, 70 Idque ubi vi multa partem labefecit in omnem,

Ovid. Metam. 4. Aufl.

3

Vix tergo eripuit; ferrum tamen ossibus haesit.
Tum vero postquam solitas accessit ad iras
Causa recens, plenis tumuerunt guttura venis,
Spumaque pestiferos circumfluit albida rictus,
75 Terraque rasa sonat squamis, quique halitus exit
Ore niger Stygio, vitiatas inficit auras.

Ipse modo immensum spiris facientibus orbem
Cingitur, interdum longa trabe rectior astat,
Impete nunc vasto, ceu concitus imbribus amnis,
80 Fertur et obstantes proturbat pectore silvas.
Cedit Agenorides paulum spolioque leonis
Sustinet incursus instantiaque ora retardat
Cuspide praetenta. Furit ille et inania duro
Vulnera dat ferro figitque in acumine dentes.
85 Iamque venenifero sanguis manare palato

Coeperat et virides aspergine tinxerat herbas;
Sed leve vulnus erat, quia se retrahebat ab ictu
Laesaque colla dabat retro plagamque sedere
Cedendo arcebat nec longius ire sinebat:
90 Donec Agenorides coniectum in guttura ferrum
Usque sequens pressit, dum retro quercus eunti
Obstitit, et fixa est pariter cum robore cervix.
Pondere serpentis curvata est arbor et ima
Parte flagellari gemuit sua robora caudae.

95 Dum spatium victor victi considerat hostis,

Vox subito audita est; neque erat cognoscere promptum, Unde, sed audita est:,Quid, Agenore nate, peremptum Serpentem spectas? et tu spectabere serpens.' Ille diu pavidus pariter cum mente colorem 100 Perdiderat, gelidoque comae terrore rigebant. Ecce viri fautrix superas delapsa per auras Pallas adest motaeque iubet supponere terrae Vipereos dentes, populi incrementa futuri.

Paret et, ut presso sulcum patefecit aratro, 105 Spargit humi iussos, mortalia semina, dentes. Inde, fide maius, glaebae coepere moveri, Primaque de sulcis acies apparuit hastae, Tegmina mox capitum picto nutantia cono, Mox umeri pectusque onerataque bracchia telis 110 Exsistunt, crescitque seges clipeata virorum.

« ZurückWeiter »