Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Perspicit, ecce vigil rutilo patefecit ab ortu
Purpureas Aurora fores et plena rosarum

Atria. Diffugiunt stellae, quarum agmina cogit 115 Lucifer et caeli statione novissimus exit.

Quem petere ut terras mundumque rubescere vidit
Cornuaque extremae velut evanescere lunae,
Iungere equos Titan velocibus imperat Horis.

Iussa deae celeres peragunt, ignemque vomentes, 120 Ambrosiae suco saturos praesaepibus altis

Quadrupedes ducunt adduntque sonantia frena.
Tum pater ora sui sacro medicamine nati
Contigit et rapidae fecit patientia flammae

Imposuitque comae radios, praesagaque luctus 125 Pectore sollicito repetens suspiria dixit:

,Si potes his saltem monitis parere parentis, Parce, puer, stimulis et fortius utere loris : Sponte sua properant; labor est inhibere volentes.

Nec tibi directos placeat via quinque per arcus: 130 Sectus in obliquum est lato curvamine limes,

Zonarumque trium contentus fine polumque
Effugit australem iunctamque aquilonibus Arcton.
Hac sit iter; manifesta rotae vestigia cernes.

Utque ferant aequos et caelum et terra calores, 135 Nec preme nec summum molire per aethera currum.

Altius egressus caelestia tecta cremabis,
Inferius terras: medio tutissimus ibis.
Neu te dexterior tortum declinet ad Anguem,

Neve sinisterior pressam rota ducat ad Aram, 140 Inter utrumque tene. Fortunae cetera mando,

Quae iuvet et melius, quam tu tibi, consulat opto.
Dum loquor, Hesperio positas in litore metas
Umida nox tetigit ; non est mora libera nobis :

Poscimur; effulget tenebris Aurora fugatis.
145 Corripe lora manu! - vel, si mutabile pectus

Est tibi, consiliis, non curribus utere nostris,
Dum potes et solidis etiamnunc sedibus astas,
Dumque male optatos nondum premis inscius axes.

Quae tutus spectes, sine me dare lumina terris! 150 Occupat ille levem iuvenali corpore currum

Statque super, manibusque datas contingere habenas

Gaudet, et invito grates agit inde parenti.
Interea volucres Pyrois et Eous et Aethon,

Solis equi, quartusque Phlegon hinnitibus auras 155 Flammiferis implent pedibusque repagula pulsant.

Quae postquam Tethys, fatorum ignara nepotis,
Reppulit, et facta est immensi copia mundi,
Corripuere viam pedibusque per aëra motis

Obstantes scindunt nebulas pennisque levati 160 Praetereunt ortos isdem de partibus Euros.

Sed leve pondus erat, nec quod cognoscere possent
Solis equi, solitaque iugum gravitate carebat.
Utque labant curvae iusto sine pondere naves

Perque mare instabiles nimia levitate feruntur, 165 Sic onere assueto vacuus dat in aëra saltus

Succutiturque alte similisque est currus inani.
Quod simulac sensere, ruunt tritumque relinquunt
Quadriiugi spatium nec, quo prius, ordine currunt.

Ipse pavet, nec, qua commissas flectat habenas, 170 Nec scit, qua sit iter, nec, si sciat, imperet illis.

Tum primum radiis gelidi caluere Triones
Et vetito frustra temptarunt aequore tingi.
Quaeque polo posita est glaciali proxima Serpens,

Frigore pigra prius nec formidabilis ulli, 175 Incaluit sumpsitque novas fervoribus iras.

Te quoque turbatum memorant fugisse, Boote,
Quamvis tardus eras et te tua plaustra tenebant.

Ut vero summo despexit ab aethere terras Infelix Phaëthon penitus penitusque iacentes, 180 Palluit, et subito genua intremuere timore,

Suntque oculis tenebrae per tantum lumen obortae. Et iam mallet equos numquam tetigisse paternos, lam cognosse genus piget et valuisse rogando;

lam Meropis dici cupiens ita fertur, ut acta 185 Praecipiti pinus borea, cui victa remisit

Frena suus rector, quam dis votisque reliquit.
Quid faciat ? Multum caeli post terga relictum,
Ante oculos plus cst; animo metitur utrumque.

Et modo, quos illi fatum contingere non est, 190 Prospicit occasus, interdum respicit ortus.

Quidque agat, ignarus stupet et nec frena remittit

Nec retinere valet nec nomina novit equorum.
Sparsa quoque in vario passim miracula caelo

Vastarumque videt trepidus simulacra ferarum. 195 Est locus, in geminos ubi bracchia concavat arcus

Scorpius et cauda flexisque utrimque lacertis
Porrigit in spatium signorum membra duorum.
Hunc puer ut nigri madidum sudore veneni

· Vulnera curvata minitantem cuspide vidit, 200 Mentis inops gelida formidine lora remisit.

Quae postquam summo tetigere iacentia tergo,
Exspatiantur equi nulloque inhibente per auras
Ignotae regionis eunt, quaque impetus egit,

Hac sine lege ruunt altoque sub aethere fixis 205 Incursant stellis rapiuntque per avia currum.

Et modo summa petunt, modo per declive viasque
Praecipites spatio terrae propiore feruntur,
Inferiusque suis fraternos currere Luna

Admiratur equos, ambustaque nubila fumant. 210 Corripitur flammis, ut quaeque altissima, tellus,

Fissaque agit rimas et sucis aret ademptis.
Pabula canescunt, cum frondibus uritur arbor,
Materiamque suo praebet seges arida damno.

Parva queror: magnae pereunt cum moenibus urbes, 215 Cumque suis totas populis incendia terras

In cinerem vertunt. Silvae cum montibus ardent:
Ardet Athos Taurusque Cilix et Tmolus et Oete
Et tum sicca, prius creberrima fontibus Ide,

Virgineusque Helicon et nondum Oeagrius Haemos; 220 Ardet in immensum geminatis ignibus Aetna,

Parnasusque biceps et Eryx et Cynthus et Othrys,
Et tandem nivibus Rhodope caritura Mimasque
Dindymaque et Mycale natusque ad sacra Cithaeron.

Nec prosunt Scythiae sua frigora: Caucasus ardet 225 Ossaque cum Pindo maiorque ambobus Olympus,

Aëriaeque Alpes et nubifer Appenninus.
Tum vero Phaëthon cunctis e partibus orbem
Aspicit accensum, nec tantos sustinet aestus

Ferventesque auras velut e fornace profunda 230 Ore trahit, currusque suos candescere sentit.

Et neque iam cineres eiectatamque favillam

Ferre potest calidoque involvitur undique fumo;
Quoque eat, aut ubi sit, picea caligine tectus

Nescit, et arbitrio volucrum raptatur equorum. 235 Sanguine tunc credunt in corpora summa vocato

Aethiopum populos nigrum traxisse colorem;
Tum facta est Libye raptis umoribus aestu
Arida; tum nymphae passis fontesque lacusque

Deflevere comis: quaerit Boeotia Dircen, 240 Argos Amymonen, Ephyre Pirenidas undas.

Nec sortita loco distantes flumina ripas
Tuta manent: mediis Tanais fumavit in undis,
Peneusque senex Teuthranteusque Caicus,

Et celer Ismenos cum Phegiaco Erymantho,
245 Arsurusque iterum Xanthus flavusque Lycormas,

Quique recurvatis ludit Maeandros in undis,
Mygdoniusque Melas et Taenarius Eurotas.
Arsit et Euphrates Babylonius, arsit Orontes,

Thermodonque citus Gangesque et Phasis et Hister, 250 Aestuat Alpheus, ripae Spercheïdes ardent,

Quodque suo Tagus amne vebit, fluit ignibus aurum;
Et quae Maeonias celebrarant carmine ripas
Flumineae volucres, medio caluere Caystro.

Nilus in extremum fugit perterritus orbem
255 Occuluitque caput, quod adhuc latet; ostia septem

Pulverulenta vacant, septem sine flumine valles.
Fors eadem Ismarios Hebrum cum Strymone siccat
Hesperiosque amnes, Rhenum Rhodanumque Padumque,

Cuique fuit rerum promissa potentia, Thybrin.
260 Dissilit omne solum, penetratque in Tartara rimis

Lumen et infernum terret cum coniuge regem.
Et mare contrahitur, siccaeque est campus harenae,
Quod modo pontus erat; quosque altum texerat aequor,

Exsistunt montes et sparsas Cycladas augent. 265 Ima petunt pisces, nec se super aequora curvi

Tollere consuetas audent delphines in auras.
Corpora phocarum summo resupina profundo
Exanimata natant. Ipsum quoque Nerea fama est

Doridaque et natas tepidis latuisse sub antris. 270 Ter Neptunus aquis cum torvo bracchia vultu

Exserere ausus erat, ter non tulit aëris ignes.

Alma tamen Tellus, ut erat circumdata ponto,
Inter aquas pelagi contractosque undique fontes,

Qui se condiderant in opacae viscera matris, 275 Sustulit oppressos collo tenus arida vultus,

Opposuitque manum fronti, magnoque tremore
Omnia concutiens paulum subsedit et infra,
Quam solet esse, fuit, siccaque ita voce locuta est:

,Si placet hoc, meruique, quid o tua fulmina cessant, 280 Summe deum? Liceat periturae viribus ignis

Igne perire tuo clademque auctore levare.
Vix equidem fauces haec ipsa in verba resolvo“,
Presserat ora vapor ,tostos en aspice crines

Inque oculis tantum, tantum super ora favillae. 285 Hosne mihi fructus, hunc fertilitatis honorem

Officiique refers, quod adunci vulnera aratri
Rastrorumque fero totoque exerceor anno,
Quod pecori frondes alimentaque mitia, fruges,

Humano generi, vobis quoque tura ministro?
290 Sed tamen exitium fac me meruisse: quid undae,

Quid meruit frater? cur illi tradita sorte
Aequora decrescunt et ab aethere longius absunt?
Quodsi nec fratris nec te mea gratia tangit,

At caeli miserere tui. Circumspice utrumque, 295 Fumat uterque polus; quos si vitiaverit ignis,

Atria vestra ruent. Atlas en ipse laborat
Vixque suis umeris candentem sustinet axem.
Si freta, si terrae pereunt, si regia caeli,

In chaos antiquum confundimur. Eripe flammis, 300 Si quid adhuc superest, et rerum consule summae.'

Dixerat haec Tellus; neque enim tolerare vaporem Ulterius potuit nec dicere plura, suumque Rettulit os in se propioraque manibus antra.

At pater omnipotens superos testatus et ipsum, 305 Qui dederat currus, nisi opem ferat, omnia fato

Interitura gravi, summam petit arduus arcem,
Unde solet latis nubes inducere terris,
Unde movet tonitrus vibrataque fulmina iactat.

Sed neque, quas posset terris inducere, nubes 310 Tunc habuit nec, quos caelo demitteret, imbres.

Intonat et dextra libratum fulmen ab aure

« ZurückWeiter »