Mollirique mora mollitaque ducere formam. Contigit, ut quaedam, sic non manifesta, videri 405 Forma potest hominis, sed, uti de marmore coepta, Non exacta satis rudibusque simillima signis. Quod solidum est flectique nequit, mutatur in ossa; 410 Quae modo vena fuit, sub eodem nomine mansit; Inque brevi spatio superorum numine saxa Inde genus durum sumus experiensque laborum 415 Et documenta damus, qua simus origine nati. 7. Erneuerung der Tierwelt. Python. v. 416-451. Intumuere aestu, fecundaque semina rerum 420 Vivaci nutrita solo, ceu matris in alvo, Creverunt faciemque aliquam cepere morando. Aetherioque recens exarsit sidere limus, 425 Plurima cultores versis animalia glaebis Inveniunt, et in his quaedam modo coepta sub ipsum Altera pars vivit, rudis est pars altera tellus. 430 Quippe ubi temperiem sumpsere umorque calorque, Concipiunt, et ab his oriuntur cuncta duobus; Cumque sit ignis aquae pugnax, vapor umidus omnes Res creat, et discors concordia fetibus apta est. Ergo ubi diluvio tellus lutulenta recenti 435 Solibus aetheriis altoque recanduit aestu, Edidit innumeras species, partimque figuras Illa quidem nollet, sed te quoque, maxime Python, Tum genuit, populisque novis, incognite serpens, 440 Terror eras: tantum spatii de monte tenebas. Hunc deus arcitenens, et numquam talibus armis Perdidit effuso per vulnera nigra veneno. 445 Neve operis famam posset delere vetustas, Instituit sacros celebri certamine ludos, Vicerat, aesculeae capiebat frondis honorem. 450 Nondum laurus erat, longoque decentia crine Tempora cingebat de qualibet arbore Phoebus. METAMORPHOSEON LIBER II. 8. Phaethon. v. 1-328. Regia Solis erat sublimibus alta columnis, Clara micante auro flammasque imitante pyropo, Cuius ebur nitidum fastigia summa tegebat, Argenti bifores radiabant lumine valvae. 5 Materiam superabat opus; nam Mulciber illic Aequora caelarat medias cingentia terras Terrarumque orbem caelumque, quod imminet orbi. Caeruleos habet unda deos, Tritona canorum Proteaque ambiguum ballaenarumque prementem 10 Aegaeona suis immania terga lacertis, Doridaque et natas, quarum pars nare videtur, Nec diversa tamen, qualem decet esse sororum. 15 Terra viros urbesque gerit silvasque ferasque Fluminaque et nymphas et cetera numina ruris. Haec super imposita est caeli fulgentis imago, Signaque sex foribus dextris totidemque sinistris. Quo simul acclivo Clymeneïa limite proles 20 Venit et intravit dubitati tecta parentis, Protinus ad patrios sua fert vestigia vultus Consistitque procul; neque enim propiora ferebat Lumina. Purpurea velatus veste sedebat In solio Phoebus claris lucente smaragdis. Saeculaque et positae spatiis aequalibus Horae, Stabat et Autumnus, calcatis sordidus uvis, 30 Et glacialis Hiems, canos hirsuta capillos. Inde loco medius rerum novitate paventem Quae que ,viae tibi causa ? quid hac' ait ,arce petisti, Progenies, Phaëthon, haud infitianda parenti ?' 35 Ille refert: ,0 lux immensi publica mundi, Phoebe pater, si das huius mihi nominis usum, Credar, et hunc animis errorem detrahe nostris. 40 Dixerat. At genitor circum caput omne micantes Deposuit radios propiusque accedere iussit, Quoque minus dubites, quodvis pete munus, ut illud 45 Me tribuente feras; promissis testis adesto Dis iuranda palus, oculis incognita nostris.' Paenituit iurasse patrem; qui terque quaterque 50 Concutiens illustre caput ,Temeraria' dixit Vox mea facta tua est. Utinam promissa liceret Magna petis, Phaëthon, et quae nec viribus istis 55 Munera conveniant nec tam puerilibus annis. Sors tua mortalis, non est mortale, quod optas. Non tamen ignifero quisquam consistere in axe 60 Me valet excepto. Vasti quoque rector Olympi, Qui fera terribili iaculatur fulmina dextra, Enitantur equi; medio est altissima caelo, 65 Unde mare et terras ipsi mihi saepe videre Fit timor et pavida trepidat formidine pectus. Ne ferar in praeceps, Tethys solet ipsa vereri. 70 Adde quod assidua rapitur vertigine caelum Sideraque alta trahit celerique volumine torquet. Nitor in adversum, nec me, qui cetera, vincit Finge datos currus: quid ages ? poterisne rotatis 75 Obvius ire polis, ne te citus auferat axis ? Forsitan et lucos illic urbesque deorum Utque viam teneas nulloque errore traharis, 80 Per tamen adversi gradieris cornua Tauri Haemoniosque arcus violentique ora Leonis Nec tibi quadrupedes animosos ignibus illis, In promptu regere est; vix me patiuntur, ubi acres Nate, cave, dum resque sinit, tua corrige vota. 90 Scilicet ut nostro genitum te sanguine credas, Pignora certa petis: do pignora certa timendo Inserere et patrias intus deprendere curas! Eque tot ac tantis caeli terraeque marisque Non honor est: poenam, Phaëthon, pro munere poscis ! 100 Quid mea colla tenes blandis, ignare, lacertis ? Ne dubita, dabitur - Stygias iuravimus undas! - Finierat monitus; dictis tamen ille repugnat Propositumque premit flagratque cupidine currus. 105 Ergo, qua licuit, genitor cunctatus ad altos Deducit iuvenem, Vulcania munera, currus. Per iuga chrysolithi positaeque ex ordine gemmae 110 Clara repercusso reddebant lumina Phoebo. Dumque ea magnanimus Phaëthon miratur opusque |