Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[ocr errors]

Murmura compressit, tenuere silentia cuncti.
Substitit ut clamor, pressus gravitate regentis,
Juppiter hoc iterum sermone silentia rupit:

Ille quidem poenas - curam hanc dimittite solvit. 210 Quod tamen admissum, quae sit vindicta, docebo.

Contigerat nostras infamia temporis aures;
Quam cupiens falsam summo delabor Olympo
Et deus humana lustro sub imagine terras.

Longa mora est, quantum noxae sit ubique repertum | 215 Enumerare: minor fuit ipsa infamia vero.

Maenala transieram, latebris horrenda ferarum,
Et cum Cyllene gelidi pineta Lycaei.
Arcadis hinc sedes et in hospita tecta tyranni

Ingredior, traherent cum sera crepuscula noctem. 220 Signa dedi venisse deum, vulgusque precari

Coeperat: irridet primo pia vota Lycaon,
Mox ait: „Experiar, deus hic, discrimine aperto,
An sit mortalis; nec erit dubitabile verum.“

Nocte gravem somno necopina perdere morte 225 Me parat: haec illi placet experientia veri.

Nec contentus eo, missi de gente Molossa
Obsidis unius iugulum mucrone resolvit,
Atque ita semineces partim ferventibus artus

Mollit aquis, partim subiecto torruit igni.
230 Quos simul imposuit mensis, ego vindice flamma

In domino dignos everti tecta Penates.
Territus ipse fugit, nactusque silentia ruris
Exululat frustraque loqui conatur; ab ipso

Colligit os rabiem, solitaeque cupidine caedis
235 Vertitur in pecudes et nunc quoque sanguine gaudet.

In villos abeunt vestes, in crura lacerti:
Fit lupus et veteris servat vestigia formae.
Canities eadem est, eadem violentia vultus,

Idem oculi lucent, eadem feritatis imago.
240 Occidit una domus; sed non domus una perire

Digna fuit: qua terra patet, fera regnat Erinys.
In facinus iurasse putes. Dent ocius omnes,
Quas meruere pati, sic stat sententia, poenas.“

Dicta Iovis pars voce probant stimulosque frementi 245 Adiciunt, alii partes assensibus implent.

Est tamen humani generis iactura dolori
Omnibus, et, quae sit terrae mortalibus orbae
Forma futura, rogant; quis sit laturus in aras

Tura? ferisne paret populandas tradere terras? 250 Talia quaerentes sibi enim fore cetera curae

Rex superum trepidare vetat, subolemque priori
Dissimilem populo promittit origine mira.

[ocr errors]

6. Das Diluvium. Deucalion und Pyrrba. v. 253-413. Iamque erat in totas sparsurus fulmina terras; Sed timuit, ne forte sacer tot ab ignibus aether 255 Conciperet flammas, longusque ardesceret axis.

Esse quoque in fatis reminiscitur, adfore tempus,
Quo mare, quo tellus correptaque regia caeli
Ardeat et mundi moles operosa laboret.

Tela reponuntur manibus fabricata Cyclopum: 260 Poena placet diversa, genus mortale sub undis

Perdere et ex omni nimbos demittere caelo.
Protinus Aeoliis Aquilonem claudit in antris
Et quaecumque fugant inductas flamina nubes,

Emittitque Notum. Madidis Notus evolat alis, 265 Terribilem picea tectus caligine vultum;

Barba gravis nimbis, canis fluit unda capillis,
Fronte sedent nebulae, rorant pennaeque sinusque.
Utque manu late pendentia nubila pressit,

Fit fragor; hinc densi funduntur ab aethere nimbi. 270 Nuntia Iunonis varios induta colores

Concipit Iris aquas alimentaque nubibus affert.
Sternuntur segetes, et deplorata colonis
Vota iacent, longique perit labor irritus anni.

Nec caelo contenta suo est Iovis ira, sed illum 275 Caeruleus frater iuvat auxiliaribus undis.

Convocat hic amnes; qui postquam tecta tyranni
Intravere sui ,Non est hortamine longo
Nunc ait , utendum: vires effundite vestras,

Sic opus est; aperite domos ac mole remota 280 Fluminibus vestris totas immittite habenas'.

Iusserat. Hi redeunt ac fontibus ora relaxant,

Et defrenato volvuntur in aequora cursu.
Ipse tridente suo terram percussit; at illa

Intremuit) motuque vias patefecit aquarum. 285 Exspatiata ruunt per apertos flumina campos,

Cumque satis arbusta simul pecudesque virosque
Tectaque, cumque suis rapiunt penetralia sacris.
Si qua domus mansit potuitque resistere tanto

Indeiecta malo, culmen tamen altior huius
290 Unda tegit, pressaeque latent sub gurgite turres.

Iamque mare et tellus nullum discrimen habebant: Omnia pontus erant; deerant quoque litora ponto. Occupat hic collem, cumba sedet alter adunca

Et ducit remos illic, ubi nuper ararat;
295 Ille supra segetes aut mersae culmina villae

Navigat, hic summa piscem deprendit in ulmo.
Figitur in viridi, si fors tulit, ancora prato,
Aut subiecta terunt curvae vineta carinae.

Et, modo qua graciles gramen carpsere capellae, 300 Nunc ibi deformes ponunt sua corpora phocae.

Mirantur sub aqua lucos urbesque domosque
Nereïdes, silvasque tenent delphines et altis

Incursant ramis agitataque robora pulsant.
* Nat lupus inter oves, fulvos vehit unda leones,
305 Unda vehit tigres; nec vires fulminis apro,

Crura nec ablato prosunt velocia cervo.
Quaesitisque diu terris, ubi sistere detur,
In mare lassatis volucris vaga decidit alis.

Obruerat tumulos immensa licentia ponti,
310 Pulsabantque novi montana cacumina fluctus.

Maxima pars unda rapitur; quibus unda pepercit,
Illos longa domant inopi ieiunia victu.

Separat Aonios Oetaeis Phocis ab arvis, Terra ferax, dum terra fuit, sed tempore in illo 315 Pars maris et latus subitarum campus aquarum.

Mons ibi verticibus petit arduus astra duobus,
Nomine Parnasus, superantque cacumina nubes.
Hic ubi Deucalion nam cetera texerat aequor

Cum consorte tori parva rate vectus adhaesit, 320 Corycidas nymphas et numina montis adorant Fatidicamque Themin, quae tunc oracla tenebat.

Ovid, Metam. 4. Aui.

2

Non illo melior quisquam nec amantior aequi
Vir fuit, aut illa metuentior ulla deorum.

Iuppiter ut liquidis stagnare paludibus orbem, 325 Et superesse virum de tot modo milibus unum,

Et superesse videt de tot modo milibus unam,
Innocuos ambos, cultores numinis ambos,
Nubila disiecit, nimbisque aquilone remotis

Et caelo terras ostendit et aethera terris.
330 Nec maris ira manet, positoque tricuspide telo

Mulcet aquas rector pelagi, supraque profundum
Exstantem atque umeros innato murice tectum
Caeruleum Tritona vocat conchaeque sonanti

Inspirare iubet fluctusque et flumina signo
335 Iam revocare dato. Cava bucina sumitur illi,

Tortilis in latum quae turbine crescit ab imo,
Bucina, quae medio concepit ubi aëra ponto,
Litora voce replet sub utroque iacentia Phoebo.

Tunc quoque, ut ora dei madida rorantia barba 340 Contigit et cecinit iussos inflata receptus,

Omnibus audita est telluris et aequoris undis,
Et quibus est undis audita, coërcuit omnes.
Flumina subsidunt, collesque exire videntur;

Iam mare litus habet, plenos capit alveus amnes; 345 Surgit humus, crescunt loca decrescentibus undis.

Postque diem longam nudata cacumina silvae
Ostendunt limumque tenent in fronde relictum.

Redditus orbis erat. Quem postquam vidit inanem, Et desolatas agere alta silentia terras, 350 Deucalion lacrimis ita Pyrrham affatur obortis:

,0 soror, o coniunx, o femina sola superstes, Quam commune mihi genus et patruelis origo, Deinde torus iunxit, nunc ipsa pericula iungunt,

Terrarum, quascumque vident occasus et ortus, 355 Nos duo turba sumus; possedit cetera pontus.

Haec quoque adhuc vitae non est fiducia nostrae
Certa satis; terrent etiam nunc nubila mentem.
Quis tibi, si sine me fatis erepta fuisses,

Nunc animus, miseranda, foret? quo sola timorem 360 Ferre modo posses? quo consolante doleres ?

Namque ego, crede mihi, si te quoque pontus haberet,

Te sequerer, coniunx, et me quoque pontus haberet.
O utinam possem populos reparare paternis

Artibus atque animas formatae infundere terrae! 365 Nunc genus in nobis restat mortale duobus ? Sic visum superis hominumque exempla manemus. “

Dixerat, et flebant. Placuit caeleste precari
Numen et auxilium per sacras quaerere sortes.

Nulla mora est; adeunt pariter Cephisidas undas, 370 Ut nondum liquidas, sic iam vada nota secantes.

Inde ubi libatos irroravere liquores
Vestibus et capiti, flectunt vestigia sanctae
Ad delubra deae, quorum fastigia turpi

Pallébant musco stabantque sine ignibus arae. 375 Ut templi tetigere gradus, procumbit uterque

Pronus humi gelidoque påvens dedit oscula saxo,
Atque ita ,Si precibus' dixerunt ,numina iustis
Victa remollescunt, si flectitur ira deorum,

Dic, Themi, qua generis damnum reparabile nostri 380 Arte sit, et mersis fer opem, mitissima, rebus.'

Mota dea est sortemque dedit: ,Discedite templo
Et velate caput cinctasque resolvite vestes
Ossaque post tergum magnae iactate parentis.

Obstipuere diu, rumpitque silentia voce 385 Pyrrha prior iussisque deae parere recusat,

Detque sibi veniam, pavido rogat ore, pavetque
Laedere iactatis maternas ossibus umbras.
Interea repetunt caecis obscura latebris

Verba datae sortis secum inter seque volutant. 390 Inde Promethides placidis Epimethida dictis

Mulcet et Aut fallax' ait ,est sollertia vobis,
Aut pia sunt nullumque nefas oracula suadent.
Magna parens terra est; lapides in corpore terrae

Ossa reor dici; iacere hos post terga iubemur.' 395 Coniugis augurio quamquam Titania mota est,

Spes tamen in dubio est: adeo caelestibus ambo
Diffidunt monitis. Sed quid temptare nocebit?
Discedunt velantque caput tunicasque recingunt

Et iussos lapides sua post vestigia mittunt. 400 Saxa – quis hoc credat, nisi sit pro teste vetustas?

Ponere duritiem coepere suumque rigorem

6

« ZurückWeiter »