Et liquidum spisso secrevit ab aëre caelum. Quae postquam evolvit caecoque exemit acervo, 25 Dissociata locis concordi pace ligavit. Ignea convexi vis et sine pondere caeli Densior his tellus elementaque grandia traxit 30 Et pressa est gravitate sua; circumfluus umor Ultima possedit solidumque coërcuit orbem. c) Gestaltung der Erdoberfläche. Sic ubi dispositam, quisquis fuit ille deorum, Cura dei, totidemque plagae tellure premuntur. Quarum quae media est, non est habitabilis aestu; 50 Nix tegit alta duas; totidem inter utramque locavit Temperiemque dedit mixta cum frigore flamma. d) Luft und Äther. Imminet his aër. Qui, quanto est pondere terrae Pondus aquae levius, tanto est onerosior igni. Illic et nebulas, illic consistere nubes 55 Iussit et humanas motura tonitrua mentes Et cum fulminibus facientes frigora ventos. Cum sua quisque regant diverso flamina tractu, 60 Quin lanient mundum: tanta est discordia fratrum. Eurus ad auroram Nabataeaque regna recessit Persidaque et radiis iuga subdita matutinis; Vesper et occiduo quae litora sole tepescunt, Proxima sunt Zephyro; Scythiam septemque trionem 65 Horrifer invasit Boreas; contraria tellus Nubibus assiduis pluvioque madescit ab Austro. Haec super imposuit liquidum et gravitate carentem Aethera nec quicquam terrenae faecis habentem. e) Belebung der Schöpfung. Vix ita limitibus dissaepserat omnia certis, 70 Cum, quae pressa diu massa latuere sub illa, Sidera coeperunt toto effervescere caelo. Neu regio foret ulla suis animantibus orba, f) Erschaffung des Menschen. Sanctius his animal mentisque capacius altae Deerat adhuc et quod dominari in cetera posset. Natus homo est, sive hunc divino semine fecit Ille opifex rerum, mundi melioris origo, 80 Sive recens tellus seductaque nuper ab alto Aethere cognati retinebat semina caeli; Quam satus Iapeto, mixtam fluvialibus undis, Finxit in effigiem moderantum cuncta deorum. Pronaque cum spectent animalia cetera terram, 85 Os homini sublime dedit, caelumque tueri Iussit et erectos ad sidera tollere vultus. Sic, modo quae fuerat rudis et sine imagine, tellus Induit ignotas hominum conversa figuras. 3. Die vier Zeitalter. v. 89-150. Aurea prima sata est actas, quae vindice nullo, 90 Sponte sua, sine lege fidem rectumque colebat. Poena metusque aberant, nec verba minacia fixo Aere legebantur, nec supplex turba timebat Iudicis ora sui, sed erant sine vindice tuti. Nondum caesa suis, peregrinum ut viseret orbem, 95 Montibus in liquidas pinus descenderat undas, Nullaque mortales praeter sua litora norant. Nondum praecipites cingebant oppida fossae; Non tuba directi, non aeris cornua flexi, Non galeae, non ensis erant: sine militis usu 100 Mollia securae peragebant otia gentes. Ipsa quoque immunis rastroque intacta nec ullis Saucia vomeribus per se dabat omnia tellus; Contentique cibis nullo cogente creatis Arbuteos fetus montanaque fraga legebant 105 Cornaque et in duris haerentia mora rubetis Et quae deciderant patula Iovis arbore glandes. Ver erat aeternum, placidique tepentibus auris Mulcebant zephyri natos sine semine flores. Mox etiam fruges tellus inarata ferebat, 110 Nec renovatus ager gravidis canebat aristis. Flumina iam lactis, iam flumina nectaris ibant, Flavaque de viridi stillabant ilice mella. Postquam Saturno tenebrosa in Tartara misso Sub love mundus erat, subiit argentea proles, 115 Auro deterior, fulvo pretiosior aere. Iuppiter antiqui contraxit tempora veris, Perque hiemes aestusque et inaequales autumnos Et breve ver spatiis exegit quattuor annum. Tum primum siccis aër fervoribus ustus 120 Canduit, et ventis glacies adstricta pependit. Tum primum subiere domus. Domus antra fuerunt Et densi frutices et vinctae cortice virgae. Semina tum primum longis Cerealia sulcis Obruta sunt, pressique iugo gemuere iuvenci. Tertia post illam successit aenea proles, Saevior ingeniis et ad horrida promptior arma, Non scelerata tamen. De duro est ultima ferro. Protinus irrupit venae peioris in aevum 125 Omne nefas: fugere pudor verumque fidesque; 130 In quorum subiere locum fraudesque dolique Insidiaeque et vis et amor sceleratus habendi. Vela dabant ventis, nec adhuc bene noverat illos 135 Communemque prius ceu lumina solis et auras Iamque nocens ferrum ferroque nocentius aurum Prodierat: prodit bellum, quod pugnat utroque Sanguineaque manu crepitantia concutit arma. Vivitur ex rapto; non hospes ab hospite tutus, 145 Non socer a genero, fratrum quoque gratia rara est. Imminet exitio vir coniugis, illa mariti; Lurida terribiles miscent aconita novercae; Filius ante diem patrios inquirit in annos. Victa iacet pietas, et Virgo caede madentes 150 Ultima caelestum terras Astraea reliquit. 4. Die Giganten. v. 151-162. Neve foret terris securior arduus aether, Adfectasse ferunt regnum caeleste Gigantas Altaque congestos struxisse ad sidera montes. Tum pater omnipotens misso perfregit Olympum 155 Fulmine et excussit subiectae Pelion Ossae. Obruta mole sua cum corpora dira iacerent, Perfusam multo natorum sanguine Terram Immaduisse ferunt calidumque animasse cruorem Et, ne nulla suae stirpis monimenta manerent, 160 In faciem vertisse hominum. Sed et illa propago Contemptrix superum saevaeque avidissima caedis Et violenta fuit: scires e sanguine natos. 5. Lycaon. v. 163-252. Quae pater ut summa vidit Saturnius arce, Ingemit et facto nondum vulgata recenti 165 Foeda Lycaoniae referens convivia mensae Ingentes animo et dignas Iove concipit iras, Ergo ubi marmoreo superi sedere recessu, 185 Nam quamquam ferus hostis erat, tamen illud ab uno Corpore et ex una pendebat origine bellum. Nunc mihi, qua totum Nereus circumsonat orbem, Per flumina iuro Infera sub terra Stygio labentia luco, 190 Cuncta prius temptata. Sed inmedicabile vulnus Confremuere omnes studiisque ardentibus ausum 200 Talia deposcunt. Sic, cum manus impia saevit Sanguine Caesareo Romanum exstinguere nomen, Attonitum tanto subitae terrore ruinae Humanum genus est, totusque perhorruit orbis. Nec tibi grata minus pietas, Auguste, tuorum est, 205 Quam fuit illa Iovi. Qui postquam voce manuque |