Metamorphoses; Auswahl für den Schulgebrauch von I. Meuser. 4 e

Cover
Druck + verlag von Ferdinand Schoningh, 1889 - 11 Seiten

Im Buch

Was andere dazu sagen - Rezension schreiben

Es wurden keine Rezensionen gefunden.

Ausgewählte Seiten

Beliebte Passagen

Seite 9 - Sanctius his animal mentisque capacius altae deerat adhuc et quod dominari in cetera posset: natus homo est, sive hunc divino semine fecit ille opifex rerum, mundi melioris origo, sive recens tellus seductaque nuper ab alto aethere cognati retinebat semina caeli; quam satus lapeto mixtam pluvialibus undis finxit in effigiem moderantum cuncta deorum, pronaque cum spectent animalia cetera terram, os homini sublime dedit caelumque videre iussit et erectos ad sidera tollere vultus.
Seite 67 - Calymne, cum puer audaci coepit gaudere volatu deseruitque ducem caelique cupidine tractus altius egit iter. rapidi vicinia solis mollit odoratas, pennarum vincula, ceras; tabuerant cerae : nudos quatit ille lacertos, remigioque carens non ullas percipit auras, oraque caerulea patrium clamantia nomen excipiuntur aqua, quae nomen traxit ab illo. at pater infelix, nee iam pater, "Icare", dixit, "Icare", dixit "ubi es?
Seite 7 - Ante mare et terras et, quod tegit omnia, caelum unus erat toto naturae vultus in orbe, quem dixere Chaos, rudis indigestaque moles nec quicquam nisi pondus iners congestaque eodem non bene iunctarum discordia semina rerum.
Seite 14 - ... esse quoque in fatis reminiscitur, adfore tempus, quo mare, quo tellus, correptaque regia caeli ardeat, et mundi moles operosa laboret.
Seite 10 - ... ver erat aeternum, placidique tepentibus auris mulcebant zephyri natos sine semine flores.
Seite 10 - ... non tuba directi, non aeris cornua flexi, non galeae, non ensis erant: sine militis usu mollia securae peragebant otia gentes.
Seite 86 - Orbe locus medio est inter terrasque fretumque caelestesque plagas, triplicis confinia mundi: unde quod est usquam, quamvis regionibus absit, inspicitur, penetratque cavas vox omnis ad aures. Fama tenet summaque domum sibi legit in arce, innumerosque aditus ac mille foramina tectis addidit, et nullis inclusit limina portis. nocte dieque patet. tota est ex aere sonanti, tota fremit vocesque refert iteratque, quod audit.
Seite 20 - Regia Solis erat sublimibus alta columnis, clara micante auro flammasque imitante pyropo, cuius ebur nitidum fastigia summa tegebat, argenti bifores radiabant lumine valvae. materiam superabat opus; nam Mulciber illic aequora caelarat medias cingentia terras terrarumque orbem caelumque, quod inminet orbi.
Seite 45 - Caystros carmina cygnorum labentibus audit in undis. silva coronat aquas cingens latus omne, suisque frondibus ut velo Phoebeos submovet ictus. frigora dant rami, varios humus umida flores: perpetuum ver est. quo dum Proserpina luco ludit et aut violas aut candida lilia carpit...
Seite 103 - In medium discenda dabat, coetusque silentum Dictaque mirantum magni primordia mundi Et rerum causas et, quid natura, docebat, Quid deus, unde nives, quae fulminis esset origo, 7Oluppiter an venti discussa nube tonarent, Quid quateret terras, qua sidera lege mearent, Et quodcumque latet.

Bibliografische Informationen