Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

5

-XV. (96.)

Si quicquam mutis gratum acceptumve sepulcris
accidere a nostro, Calve, dolore potest,
quo desiderio veteres renovamus amores
atque olim missas flemus amicitias,
certe non tanto mors immatura dolori est
Quintiliae, quantum gaudet amore tuo.

-XVI. (101.)

Multas per gentes et multa per aequora vectus
advenio has miseras, frater, ad inferias,
ut te postremo donarem munere mortis

et mutam nequicquam alloquerer cinerem. Quandoquidem fortuna mihi tete abstulit ipsum, heu miser indigne frater adempte mihi,

nunc tamen interea haec prisco quae more parentum tradita sunt tristi munere ad inferias,

accipe fraterno multum manantia fletu,

atque in perpetuum, frater, ave atque vale.

5

ΙΟ

T. LUCRETI CARI

DE RERUM NATURA.

A

LIBER PRIMUS.

ENEADUM genetrix, hominum divomque voluptas, alma Venus, caeli subter labentia signa

quae mare navigerum, quae terras frugiferentis

5

concelebras, per te quoniam genus omne animantum concipitur visitque exortum, lumina solis : te, dea, te fugiunt venti, te nubila caeli adventumque tuum, tibi suavis daedala tellus summittit flores, tibi rident aequora ponti placatumque nitet diffuso lumine caelum. Quae quoniam rerum naturam sola gubernas nec sine te quicquam dias in luminis oras exoritur neque fit laetum neque amabile quicquam, te sociam studeo scribendis versibus esse quos ego de rerum natura pangere conor Memmiadae nostro, quem tu, dea, tempore in omni 15 omnibus ornatum voluisti excellere rebus.

Quo magis aeternum da dictis, diva, leporem.

ΙΟ

20

(25)

Quod superest, vacuas auris animumque sagacem (50) semotum a curis adhibe veram ad rationem, ne mea dona tibi studio disposta fideli, intellecta prius quam sint, contempta relinquas. Nam tibi de summa caeli ratione deumque disserere incipiam et rerum primordia pandam,

(55)

unde omnis natura creet res auctet alatque
quove eadem rursum natura perempta resolvat,
quae nos materiem et genitalia corpora rebus
reddunda in ratione vocare et semina rerum
appellare suëmus et haec eadem usurpare
corpora prima, quod ex illis sunt omnia primis.
Humana ante oculos foede cum vita iaceret
in terris oppressa gravi sub religione
quae caput a caeli regionibus ostendebat
horribili super aspectu mortalibus instans,
primum Graius homo mortalis tollere contra
est oculos ausus primusque obsistere contra,
quem neque fama deum nec fulmina nec minitanti
murmure compressit caelum, sed eo magis acrem
inritat animi virtutem, effringere ut arta

naturae primus portarum claustra cupiret.

[blocks in formation]

Ergo vivida vis animi pervicit, et extra

40

processit longe flammantia moenia mundi

atque omne immensum peragravit mente animoque, unde refert nobis victor quid possit oriri,

(75)

quid nequeat, finita potestas denique cuique quanam sit ratione atque alte terminus haerens. Quare religio pedibus subiecta vicissim opteritur, nos exaequat victoria caelo.

Illud in his rebus vereor, ne forte rearis inpia te rationis inire elementa viamque indugredi sceleris, quod contra saepius illa religio peperit scelerosa atque impia facta. Aulide quo pacto Triviai virginis aram Iphianassai turparunt sanguine foede ductores Danaum delecti, prima virorum. Cui simul infula virgineos circumdata comptus ex utraque pari malarum parte profusast, et maestum simul ante aras adstare parentem sensit et hunc propter ferrum celare ministros

[blocks in formation]

aspectuque suo lacrimas effundere civis,

60

muta metu terram genibus summissa petebat. Nec miserae prodesse in tali tempore quibat quod patrio princeps donarat nomine regem; nam sublata virum manibus tremibundaque ad aras (95) deductast, non ut sollemni more sacrorum perfecto posset claro comitari Hymenaeo,

65

sed casta inceste nubendi tempore in ipso

hostia concideret mactatu maesta parentis, exitus ut classi felix faustusque daretur. Tantum religio potuit suadere malorum.

(100)

71

75

Hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest non radii solis neque lucida tela diei discutiant, sed naturae species ratioque. Principium cuius hinc nobis exordia sumet, nullam rem e nilo gigni divinitus umquam. Quippe ita formido mortalis continet omnis, quod multa in terris fieri caeloque tuentur quorum operum causas nulla ratione videre possunt ac fieri divino numine rentur. Quas ob res ubi viderimus nil posse creari de nilo, tum quod sequimur iam rectius inde perspiciemus, et unde queat res quaeque creari et quo quaeque modo fiant opera sine divom.

80

(150)

(155)

LIBER SECUNDUS.

SUAVE, mari magno turbantibus aequora ventis,
e terra magnum alterius spectare laborem ;
non quia vexari quemquamst iucunda voluptas,
sed quibus ipse malis careas quia cernere suave est.
Suave etiam belli certamina magna tueri

5

« ZurückWeiter »