Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

66

tem; magnifica scilicet et eximia de futuro mundi pacifico statu prædicentem, •dum reverâ nil, nisi bella et armorum strepitus, per totum Christianum orbem oculis et auribus hominum se offert. Sic enim argumenta sua instituunt: “ Con“ sulas sacros Codices de Christi regno “ hariolantes, et tempora verè aurea pol“ licentur; illa nimirum, quæ placidè et " nullo turbine commota fuerent, talem

que pacati orbis statum, qualem, nas

cente Pollioni puero, Virgilius, ille poeos tarum princeps, divino carmine celebra66 vit: At vero mores hominum veramque “ mundi effigiem contempleris, et immane

quantum discrepat præsens rerum ordo « ab isto, quem prædixerunt scriptores « θεόπνευστοι sub auspiciis Christi oriturum: " Aut vana igitur et falsa pronunciave

runt, aut nondum ille pacis Princeps, “ de quo tam magnifica loquuntur, ad“ ventu suo beavit orbem,” Nostrum sit, venerandi patres fratresque reverendi, has Judæorum calumnias refellere, ut sacris codicibus suus stet honos, nostræ verò religioni stabilis et fixa maneat confirmatio.

Hoc

Hoc consilio, quid sibi disertè velint illa de futuro Messiæ regno jamjam allata, primo exquiramus; ex quibus abunde pateat, aliquâ ex parte huic cælestis militiæ prædictioni respondisse primævum Christiani orbis statum ; Aut, si novi hujusce mundi vestigia minus clara et conspicua appareant, Christi tamen religionem indole suâ et naturâ ad pacem in terra promovendam esse mirificè accommodatam, et quàmvis dissidia et tumultus alto silentio nondum compresserit, tandem aliquando Prophetiam suis numeris absolutam fore, cùm, ut ait Propheta Esaias,

non nocebunt in monte sancto, quia “ repleta est terra scientiâ Domini,'

66

Primo igitur notare liceat, scriptores DEÓT VEVGT85, cùm in variis sacrorum Codicum locis, illa Evangelii tempora describant, quæ Messiæ regnum ornarent, et præstantissima pacis munera humano ge-' neri sponderent, non strictè nimis, et intra arctissimos interpretationis terminos, esse cohibendos.

Cum

Cùm enim, poetico more, et cum solenni linguarum orientalium pompâ, novi hujusce regni splendorem celebrare suscipiant, et inter lupum et oves, inter leonem et vitulos, animalia sibi invicem maximè discrepantia, concordiam prænuntient, hoc tantùm intelligi certè velint, fore tempus, cum populi, immanitate barbari, naturâ feroces, nil nisi bella et dissidia spirantes, adveniente Christo, statim mitescerent, odia et iras deponerent, et amicitiam, quantùmvis indole et genio alieni, firmissimâ lege inter sese stabilirent. Haud enim illa, quam sibi quidam ex infimâ plebe Judæorum promiserunt, ex-. pectanda est naturæ permutatio, quæ bruta et pecudes molliret, quæ leones lupumve cum agno et hædo conjungeret: Has talesque nugas, delirorum somnia, meritò rejicerunt è Judæis veritatis magis studiosi; vel luce clariùs perspicientes, non de bestiis illove genere animalium quæstionem instituisse Prophetas, sed de hominibus ratione præditis, quorum vita, mores, indolesque has miras insignesque vices subirent. At verò sistamus paululum, et anquiramus quid effecit ille pacis

Princeps

Princeps, aut quid profuit ista religio, quam, è cælo ductam, humano generi commendavit.

Et quidem, si ad primordia mundi,

, Christiani scilicet, recurramus, et ex fonte ipso, non ex derivato flumine variis mix| turis inquinato, de aquarum puritate dijudicemus, videre erit miram novæ hujusce disciplinæ virtutem, et fæliciter jacta temporum verè pacificorum fundamenta. Licet enim inter Judæos et Ethnicos fatalis quædam valeret discordia, mutuisque odiis et feritate alii in alios sævirent, non citiùs è cælo descendit spiritus ille a Messia promissus, quam effrænata illa evanuit injuriarum libido, et varii animorum motus, in pacem requiemque compositi, siluerunt.

Inde nova illuxit rerum facies ; videlicet, επί γης ειρήνη : non ad be

: manus accingunt, sed ad pacis munera fruenda læti conveniunt Christiani : “ Unus enim 66 fuit omnium animus, una mens; nec “ quisquam aliquid eorum quæ posside

66 bat,

“ bat, sibi proprium esse dicebat, sed “ erant illis omnia communia.”.

Non solùm verò hæc de Apostolorum temporibus dicenda sunt: idem pacis amor eademque voluntatum consensio futura etiam sæcula ornabant. Non enim cum Christò et Apostolis in cælum redierunt illa beatæ vitæ munera, sed quorum animos doctrina et disciplina Christi formavit, eos etiam benevolos pacisque studiosos effecit. Inde, benevolo esse animo mitique ingenio, certissimum semper fuit Christiani indicium, et tanti nominis quasi pignus indubitabile..“ Videatis, quo ani

mo, quo amore alii alios amplectantur, de Christianis ore uno celebratum est. Et si testes adhibeamus, certè in hac re non parvi æstimandos, Patres scilicet, quibus in illis temporibus feliciter vixisse contigit, unà consentientes audiemus, illos, qui nomina Christo dederunt, non, ut olim, mutuis decertare injuriis, sed amore erga se invicem universo affectos, varia vitæ officia libenter et ad communem omnium utilitatem præstare.

[ocr errors]

8

De

« ZurückWeiter »