L. Annaei Senecae Dialogorum libros XII ad codicem praecipue ambrosianum

Cover
in Libraria gyldendaliana, (F. Hegel & fil.), 1886 - 443 Seiten

Im Buch

Andere Ausgaben - Alle anzeigen

Häufige Begriffe und Wortgruppen

Beliebte Passagen

Seite 149 - Tarentum petatur laudatusque portus et hiberna caeli mitioris et regio vel antiquae satis opulenta turbae.' *nimis diu a plausu et fragore aures vacaverunt, nrvat ю iam et humano sanguine frui: *4am flectamus cursum 14 ad urbem.'* aliud ex alio iter suscipitur et spectacula spectaculis mutantur. ut ait Lucretius: hoc se quisque modo semper fugit.
Seite 71 - ... est; id enim potest aut bonum aut malum esse, quod aliquid est; quod vero ipsum nihil est et omnia in nihilum redigit, nulli nos fortunae tradit; mala enim bonaque circa aliquam versantur materiam.
Seite 45 - ... est. faciebat hoc Sextius, ut consummato die, cum se ad nocturnam quietem recepisset, interrogaret animum suum: "quod hodie malum tuum sanasti? cui vitio obstitisti? qua parte melior es?
Seite 110 - Hoc, malignissima capita et optimo cuique inimicissima, Platoni obiectum est, obiectum Epicuro, obiectum Zenoni ; omnes enim isti dicebant non quemadmodum ipsi viverent, sed quemadmodum esset ipsis vivendum.
Seite 160 - Sed quoniam non est nobis tantum roboris, angustanda certe sunt patrimonia, ut minus ad iniurias fortunae simus expositi. Habiliora sunt corpora in bello ilia, quae in arma sua contrahi possunt, quam quae superfunduntur et undique magnitude sua vulneribus obicit. Optimus pecuniae modus est, qui nee in paupertatem cadit, nee procul a paupertate discedit.
Seite 154 - Longe itaque optimum est miscere otium rebus, quotiens actuosa vita impedimentis fortuitis aut civitatis condicione prohibebitur ; numquam enim usque eo interclusa sunt omnia, ut nulli actioni locus honestae sit.
Seite 180 - nullum magnum ingenium sine mixtura dementiae fuit ' : non potest grande aliquid et super ceteros loqui nisi mota mens. 11 Cum vulgaria et solita contempsit instinctuque sacro surrexit excelsior, tune demum aliquid cecinit grandius ore mortali. Non potest sublime quicquam et in arduo positum contingere, quam diu apud se est ; desciscat oportet a solito et efferatur et mordeat frenos et rectorem rapiat suum eoque ferat, quo per se timuisset escendere.
Seite 177 - Ilia nobis faciet hominum desiderium, haec nostri, et erit altera alterius remedium ; odium turbae sanabit solitudo, taedium solitudinis turba.
Seite 146 - Ergo quaerimus, quomodo animus semper aequali secundoque cursu eat propitiusque sibi sit et sua laetus aspiciat et hoc gaudium non interrumpat, sed placido statu maneat nec adtollens se umquam nec deprimens. Id tranquillitas erit.

Bibliografische Informationen