In nova fert animus mutatas dicere formas
Corpora. Di, coeptis; nam .vos mutastis et illas;
Adspirate meis: primaque ab origine mundi
Ad mea perpetuum deducite tempora carmen.
Ante mare et tellus, et, quod tegit omnia, coelum,
Vnus erat toto Naturae vultus in orbe,
Quem dixere Chaos; rudis indigestaque moles;
Nec quidquam, nisi pondus iucrs; congestaque eodem
Non bene iunctarum discordia semina rerum.
Nullus adhuc mundo praebebat lumina Titan;
Nec nova crescendo reparabat cornua Phoebe;
Nec circumfuso pendebat in aëre tellus
Ponderibus librata suis: nec brachia longo
Margine terrarum porrexerat Amphitrite.
Quaque fuit tellus, illic et pontus et aër;
Sic erat instabilis tellus, innabilis unda,
Lucis cgcns aër: nulli sua forma manebat.
Ohstabatque aliis aliud: quia corpore in uno
Frigida pugnabant calidis, humentia siccis,
Mollia cum duris, sine pondere habentia pondus.
Hanc Deus et melior litem Natura diremit: