Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

72 P. OVIDII NASON. METAM. LIB.III. (718) ·
Iam se damnantem, iam se peccasse fatentem.
Saucius ille tamen, Fer opem, matertera, dixit,
Autonoë: moveant animos Actaeonis umbrae.
Illa, quid Actaeon, nescit; dextramque precanti
Abstulit: Inoo lacerata est altera raptu.
Non habet infelix quae matri brachia tendat:
Trunca sed ostendens disiectis corpora membris,
Adspice, mater, ait. Visis ululavit Agave;
Collaque iactavit, movitque per aëra crinem:
Avulsumque caput digitis complexa cruentis
Clamat, lo comites, opus haec victoria nostrum est.
Non citius frondes autumno frigore tactas,

Iamque male haerentes alta rapit arbore ventus;
Quam sunt membra viri manibus direpta nefandis.
Talibus exemplis monitae nova sacra frequentant,
Turaque dant, sanctasque colunt Ismenides aras.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

At non Alcithoë Minyeïas orgia censet
Accipienda Dei: sed adhuc temeraria Bacchum
Progeniem negat esse Iovis: sociasque sorores
Impietatis habet. Festum celebrare sacerdos,
Immunesque operum dominas, famulasque suorum
Pectora pelle tegi, crinales solvere vittas,
Serta coma, manibus frondentes sumere thyrsos
Jusserat: et saevum laesi forė numiuis iram
Vaticinatus erat. Parent matresque nurusque;
Telasque, calathosque, infectaque pensa reponunt:
Turaque dant: Bacchumque vocaut, Bromiumque,
Lyaeumque,

Ignigenamque, satumque iterum, solumque bimatiem.
Additur his Nyseus, indetonsusque Thyonens,
Et cum Lenaeo genialis consitor uvae,

Et

Nycteliusque, Eleleusque parens, et läcchus, et Evan:
quae praeterea per Graias plurima gentes
Nomina, Liber, habes. Tibi enim inconsumta iuventas
Tu puer aeternus, tu formosissimus alto

Conspiceris coelo: tibi, cum sine cornibus adstas,
Virgineum caput est: Oriens tibi victus, adusque

Decolor extremo qua tingitur India Gange.

Penthea tu, venerande, bipenniferumque Lycurgum
Sacrilegos mactas; Tyrrhenaque mittis in aequor
Corpora. Tu biiugum pictis insignia frenis
Colla premis lyncum: Bacchae Satyrique sequuntur:
Quique senex ferala titubantes ebrius artus
Sustinet; et pando non fortiter haeret asello.
Quacunque ingrederis; clamor iuvenilis, et una
Femineae voces, impulsaque tympana palmis,
Concavaque aera sonant, longoque foramine buxus.
Pacatus mitisque, rogant Ismenides, adsis:
Iussaque sacra colunt. Sociae Minyeïdes intus,
Intempestiva turbantes festa Minerva,

Aut ducunt lanas, aut stamina pollice versant,
Aut haerent telae, famulasque laboribus urgent.
E quibus una levi deducens pollice filum:

Dum cessant aliae, commentaque sacra frequentant,
Nos quoque, quas Pallas, melior Dea, detinet, inquit,
Vtile opus manuum vario sermone levemus:
Perque vices aliquid, quod tempora longa videri
Non sinat, in medium vacuas referamus ad aures.
Dicta probaut, primamque iubent narrare sorores.
Illa, quid e multis referat, nam plurima norat,
Cogitat; et dubia est, de te, Babylonia, narret,
Derceti, quam versa squamis velantibus artus
Stagna Palaestini credunt celebrasse figura:
An magis ut sumtis illius filia pennis
Extremos albis in turribus egerit annos.
Nais an ut cantu, nimiumque potentibus herbis,
Verterit in tacitos iuvenilia corpora pisces:
Donec idem passa est: au, quae poma alba ferebat,
Vt nunc nigra ferat contractu sanguinis arbor.
Haec placet; hanc, quoniam vulgaris fabula non est,
Talibus orsa modis, lana sua fila sequente:

Pyramus et Thisbe, iuvenum pulcherrimus alter, Altera, quas Oriens habuit, praelata puellis, Contiguas tenuere domos: ubi dicitur altam

Coctilibus muris cinxisse Semiramis urbem.

Notitiam, primosque gradus vicinia fecit;

Tempore crevit amor: taedae quoque iure coissent:
Sed vetuere patres. Quod non potuere vetare,
Ex aequo captis ardebant mentibus ambo.
Conscius omnis abest: nutu, signisque loquuntur.
Quoque magis tegitur, tectus magis aestuat ignis.
Fissus erat tenui rima, quam duxerat olim,
Cum fieret, paries domui communis utrique.
Id vitium nulli per saecula longa notatum;
Quid non sentit amor? primi sensistis amantes,
Et voci fecistis iter: tutaeque per illud

Murmure blanditiae minimo transire solebant.
Saepe, nt constiterant, hinc Thisbe, Pyramus illinc:
Inque vicem fuerat captatus anhelitus oris;
Invide, dicebant, paries, quid amantibus obstas?
Quantum erat, ut sineres nos toto corpore iungi!
Aut hoc si nimium, vel ad oscula danda pateres!
Nec sumus ingrati: tibi nos debere fatemur,
Quod datus est verbis ad amicas transitus aures.
Talia diversa nequidquam sede locuti,
Snb noctem dixere Vale: partique dedere
Oscula quisque suae, non pervenientia contra.
Postera nocturnos Aurora removerat ignes,
Solque pruinosas radiis siccaverat herbas:
Ad solitum coiere locum. Tum murmure parvo
Multa prius questi, statuunt, ut nocte silenti
Fallere custodes, foribusque excedere tentent:
Cumque domo exierint, urbis quoque claustra relin-
quant:

Neve sit errandum lato spatiantibus arvo,

Conveniant ad busta Nini: lateantque sub umbra
Arboris. Arbor ibi, niveis uberrima pomis,
Ardua morus, erat, gelido contermina fonti.
Pacta placent: et lux, tarde decedere visa,
Praecipitatur aquis, et aquis nox surgit ab isdem.
Callida per tenebras, versato cardine, Thisbe

Egreditur, fallitque suos: adopertaquc vultum
Pervenit ad tumulum: dictaque sub arbore sedit.
Audacem faciebat amor. Venit ecce! recenti
Caede leaena boum spumantes oblita rictus,
Depositura stitim vicini fontis in unda.

Quam procul ad Lunae radios Babylonia Thisbe
Vidit: et obscurum trepido pede fugit in antrum.
Dumque fugit, tergo velamina lapsa relinquit.
Vt lea saeva sitim multa compescuit unda,
Dum redit in sylvas, inventos forte sine ipsa
Ore cruentato tenues laniavit amictus.
Serius egressus vestigia vidit in alto

Pulvere certa ferae, totoque expalluit ore
Pyramus. Vt vero vestem quoque sanguine tinctam
Reperit; Vna duos nox, inquit, perdet amantes:
E quibus illa fuit longa dignissima vita.

Nostra nocens anima est: ego te, miseranda, peremi,
In loca plena metus qui iussi nocte venires:
Nec prior huc veni. Nostrum divellite corpus,
Et scelerata fero consumite viscera morsu,
O! quicunque sub hac habitatis rupe, leones.
Sed timidi est optare necem. Velamina Thisbes
Tollit, et ad pactae secum fert arboris umbram.
Vtque dedit notae lacrymas, dedit oscula, vesti:
Accipe nunc, inquit, nostri quoque sanguinis haustus,
Quoque erat accinctus; demittit in ilia ferrum.
Nec mora; ferventi moriens e vulnere traxit.
Vt iacuit resupinus humi; cruor emicat alte;
Non aliter, quam cum vitiato fistula plumbo
Scinditur, et tenues stridente foramine longe
Eiaculatur aquas; atque ictibus aëra rumpit.
Arborei foetus adspergine caedis in atram
Vertuntur faciem: madefactaque sanguine radix
Puniceo tingit pendentia mora colore.

Ecce! metu nondum posito ne fallat amantem, Illa redit: iuvenemque oculis, animoque requirit: Quantaque vitarit narrare pericula gestit.

« ZurückWeiter »