Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Sed ferro; sed si quid habes, quod vincere ferrum
Possit; in omne nefas ego me, germana, paravi.
Aut ego, cum facibus regalia tecta cremaro,
Artificem mediis immittam Terea flammis:

Aut linguam, aut oculos,aut quae tibi membra pudorem
Abstulerunt, ferro rapiam: aut per vulnera mille
Sontem animam expellam. Magnum quodcunque
paravi;

quam

Quid sit, adhuc dubito. Peragit dum talia Procne,
Ad matrem veniebat Itys. Quid possit, ab illo
Admonita est: oculisque tuens immitibus, Ah!
Es similis patri! dixit. Nec plura locuta,
Triste parat facinus: tacitaque exaestuat ira.
Vt tamen accessit natus, matrique salutem
Attulit, et parvis adduxit colla lacertis,
Mistaque blanditiis puerilibus oscula iunxit;
Mota quidem est genetrix; infractaque constitit ira:
Invitique oculi lacrymis maduere coactis.

Sed simul ex nimia matrem pietate labare
Sensit, ab hoc iterum est ad vultus versa sororis;
Inque vicem spectans ambos, Cur admovet, inquit, ›
Alter blanditias; rapta silet altera lingua?

Quam vocat hic matrem, cur non vocat illa sororem?
Cui sis nupta vide, Pandione nata, marito.
Degeneras: scelus est pietas in coniuge Tereo.
Nec mora; traxit Ityn: veluti Gangetica cervae
Lactentem foetum per sylvas tigris opacas.
Vtque domus altae partem tenuere remotam;
Tendentemque manus, et iam sua fata videntem,
Et mater, mater, clamantem, et colla petentem
Ense ferit Procne, lateri qua pectus adhaeret.
Nec vultum avertit. Satis illi ad fata vel unum
Vulnus erat: iugulum ferro Philomela resolvit.
Vivaque adhuc, animaeque aliquid retinentia membra
Dilaniant. Pars inde cavis exsultat aënis:

Pars verubus stridet: manaut penetralia tabo.
His adhibet coniux ignarum Terea mensis:

Et patrii moris sacrum mentita, quod uni
Fas sit adire viro, comites famulosque removit,
Ipse sedens solio Tereus sublimis avito

Vescitur: inque suam sua viscera congerit alvum.
Tantaque nox animi est, Ityn huc arcessite, dixit.
Dissimulare nequit crudelia gaudia Procne:
Iamque suae cupiens exsistere nuntia cladis;
Intus habes, quod poscis, ait. Circumspicit ille,
Atque ubi sit, quaerit. Quaerenti, iterumque vocanti,
Sicut erat sparsis furiali caede capillis,
Prosiliit: Ityosque caput Philomela cruentum
Misit in ora patri: nec tempore maluit ullo
Posse loqui, et meritis testari gaudia dictis.
Thracius ingenti mensas clamore repellit,,
Vipereasque ciet Stygia de valle sorores:
Et modo, si possit, reserato pectore diras
Egerere inde dapes, demersaque viscera gestit:
Flet modo, seque vocat bustum miserabile nati:
Nunc sequitur nudo genitas Pandione ferro.
Corpora Cecropidum pennis pendere putares;
Pendebant pennis. Quarum petit altera sylvas:
Altera tecta subit. Neque adhuc de pectore caedis
Excessere notae; signataque sanguine pluma est.
Ille dolore suo, poenaeque cupidine velox,
Vertitur in volucrem; cui stant in vertice cristae:
Prominet immodicum pro longa cuspide rostrum.
Nomen Epops volucri: facies armata videtur.
Hic dolor ante diem longaeque extrema senectae
Tempora, Tartareas Pandiona misit ad umbras.
Sceptra loci, rerumque capit moderamen Erechtheus;
Iustitia dubium, validisne potentior armis.
Quattuor ille quidem iuvenes, totidemque crearat
Femineae sortis: sed erat par forma duarum.
E quibus Aeolides Cephalus te coniuge felix,
Procri, fuit: Boreae Tereus Thracesque nocebant;
Dilectaque diu caruit Deus Orithyia,

Dum rogat, et precibus mavult, quam viribus, uti.

Ast ubi blanditiis agitur nihil; horridus ira,
Quae solita est illi, nimiumque domestica, vento;
Et merito, dixit: quid enim mea tela reliqui,
Saevitiam, et vires, iramque, animosque minaces,
Admovique preces, quarum me dedecet usus?
Apta mihi vis est: vi tristia nubila pello:
Vi freta concutio, nodosaque robora verto,
Induroque nives, et terras grandine pulso.
Idem ego, cum fratres coelo sum nactus aperto,
Nam mihi campus
est, tanto molimine luctor,
Vt medius nostris concursibus intonet aether;
Exiliantque cavis elisi nubibus ignes.

Idem ego, cum subii convexa foramina terrae,
Supposuique ferox imis mea terga cavernis;
Sollicito manes, totumque tremoribus orbem.
Hac ope debueram thalamos petiisse: socerque
Non orandus erat, sed vi faciendus, Erechtheus.
Haec Boreas, aut his non inferiora locutus,
Excussit pennas. Quarum iactatibus omnis
Afflata est tellus, latumque perhorruit aequor.
Pulvereamque trahens per summa cacumina pallam,
Verrit humum: pavidamque metu caligine tectus
Orithyian amans fulvis amplectitur alis.
Dum volat; arserunt agitati fortius ignes.
Nec prius aërii cursus suppressit habenas,
Quam Ciconum tenuit populos, sua moenia, raptor."
Illic et gelidi coniux Actaea tyranni,

Et genetrix facta est, partus enixa gemellos,
Caetera qui matris, pennas genitoris haberent,
Non tamen has una memorant cum corpore natas:
Barbaque dum rutilis aberat submissa capillis;
Implumes Calaisque puer, Zetesque, fuerunt.
Mox pariter ritu pennae coepere volucrum
Cingere utrumque latus; pariter flavescere malae.
Ergo, ubi concessit tempus puerile.iuventae,
Vellera cum Minyis nitido radiantia villo
Per mare non motum prima petiere carina.

[ocr errors]

P. OVIDII NASONIS

METAMORPHOSEON

LIBER SEPTIMV-S.

Iamque fretum Minyae Pagasaea puppe secabant,
Perpetuaque trahens inopem sub nocte senectam
Phineus visus erat; invenesque Aquilone creati
Virgineas volucres miseri senis ore fugarant;
Multaque perpessi claro sub läsone, tandem
Contigerant rapidas limosi Phasidos undas.
Dumque adeunt regem, Phryxeaque vellera poscunt,
Lexque datur numeris magnorum horrenda laborum;
Concipit interea validos Aeetias ignes :

Et luctata diu, postquam ratione furorem
Vincere non poterat; Frustra, Medea, repugnas;
Nescio quis Deus obstat, ait: mirumque, nisi hoc est,
Aut aliquid certe simile huic, quod amare vocatur.
Nam cur iussa patris nimium mihi dura videntur?
Sunt quoque dura nimis. Cur, quem modo denique
vidi,

Ne

pereat, timeo? quae tanti caussa timoris ?
Excute virgineo conceptas pectore flammas,
Si potes, infelix. Si possem, sanior essem.
Sed trahit invitam nova vis; aliudque Cupido,
Mens aliud suadet. Video meliora, proboque;

Deteriora sequor. Quid in hospite, regia virgo,
Vreris? et thalamos alieni concipis orbis?

Haec quoque terra potest, quod ames, dare. Vivat, an'ille
Occidat, in Dis est: vivat tamen; idque precari
Vel sine amore licet. Quid enim commisit Iäson?
Quam, nisi crudelem, non tangat läsonis aetas,
Et genus, et virtus? quam non, ut caetera desint,
Forma movere potest? certe mea pectora movit.
At, nisi opem tulero, taurorum afflabitur ore:
Concurretque suae segeti, tellure creatis
Hostibus: aut avido dabitur fera praeda draconi.

Hoc ego si patiar, tum me de tigride natam,

Tum ferrum et scopulos gestare in corde fatebor.
Cur non et specto pereuntem? oculosque videndo
Conscelero? cur non tauros exhortor in illum,
Terrigenasque feros, insopitumque draconem?
Di meliora velint. Quamquam non ista precanda,
Sed facienda mihi. Prodamne ego regna parentis,
Atque ope nescio quis servabitur advena nostra,
Vt per me sospes, sine me, det lintea ventis,
Virque sit alterius; poenae Medea relinquar?
Si facere hoc, aliamve potest praeponere nobis,
Occidat ingratus. Sed non is vultus in illo,
Non ea nobilitas animo est, ea gratia formae,
Vt timeam fraudem, meritique oblivia nostri.
Et dabit ante fidem: cogamque in foedera testes
Esse Deos. Quid tuta times? accingere; et omnem
Pelle moram. Tibi se semper debebit läson,
Te face sollenni iunget sibi: perque Pelasgas
Servatrix urbes matrum celebrabere turba.
Ergo ego germanam, fratremque, patremque, Deosque,
Et natale solum, ventis ablata, relinquam?

Nempe pater saevus, nempe est mea barbara tellus,
Frater adhuc infans: stant mecum vota sororis.,
Maximus intra me Deus est. Non magna relinquam;
Magna sequar: titulum servatae pubis Achiyae,
Notitiamque loci melioris, et oppida, quorum

« ZurückWeiter »