Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[merged small][ocr errors][merged small]
[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

STANFORD LIBRARY

5

5

5

Liber

Tertiu si

876.

In Graeciae ruinam.

Graecia bellorum longa succussa ruina
Concidit, inmodice viribus usa suis.
Fama manet, fortuna perit; cinis ipse iacentis
Visitur, et tumulo est nunc quoque sacra suo.
Exigua ingentis retinet vestigia famae,

Et magnum infelix nil nisi nomen habet.

877.

In Athenas.

Quisquis Cecropias hospes cognoscis Athenas,
Quae veteris famae vix tibi signa dabunt;
Hasne dei, dices, caelo petiere relicto?
Regnaque partitis haec fuit una deis.

Idem, Agamemnonias, dices, cum videris arces:
Heu victrix victa vastior urbe iaces!

Hae sunt, quas merito quondam est mirata vetustas.
Magnarum rerum magna sepulcra vides.

878.

In urbem Romam.

Quisquis ad ista moves fulgentia limina gressus,
Priscorum hic poteris venerandos cernere vultus,
Hic pacis bellique viros, quos aurea quondam
Roma tulit coeloque pares dedit inclita virtus.
Grandia si placeant tantorum gesta virorum,
Pasce tuos inspectu oculos et singula lustra.

5

879.

De ruina urbis Romae.

Vix scio, quae fuerim, vix Romae Roma recordor,
Quae populo regnis moenibus alta fui.
Cesserunt arces, cecidere palatia divum,
Iam servit populus, degeneravit eques.
Quae fueram totum quondam celebrata per orbem,
Vix sinor occasus vel meminisse mei.

880.

Postquam militia et belli sudore vacabant
Romani, et nusquam bella vel hostis erat:
Desidia et luxu robur Romana iuventus
Perdidit. Hoc cecidit inclita Roma modo.

881.

Roma vetus, veteres dum te rexere Quirites,
Nec bonus inmunis nec malus ullus erat.
Patribus extinctis successit prava iuventus,
Quorum consiliis praecipitata ruis.

882.

De ruinis villae Luculli.

Hic tibi surgebant celebres, Luculle, penates,
Pro quibus heu! vasta mole ruina iacet.
Ipse tamen paries priscae vestigia formae
Servat, et eversum grande superbit opus.
Omnia quae diro confringant dente, parabant
Exitium saxis tempora, fama negat.

883.

De villae Ruffinae fonte.

Rupe sub hac vaga lympha fui sine nomine, sed nunc
Ruffina e domini nomine lympha vocor.

Ille etenim sparsos latices collegit, et undas
Auxit et extructo fornice clausit aquas.

« ZurückWeiter »