Anthologia veterum latinorum epigrammatum et poematum, Band 2

Cover
apud G. Fleischerum, 1835

Im Buch

Was andere dazu sagen - Rezension schreiben

Es wurden keine Rezensionen gefunden.

Ausgewählte Seiten

Andere Ausgaben - Alle anzeigen

Häufige Begriffe und Wortgruppen

Beliebte Passagen

Seite 48 - Lucifero. rara pruinosis canebat gemma frutetis, ad primi radios interitura die. ambigeres, raperetne rosis Aurora ruborem an daret et flores tingeret orta dies, ros unus, color unus, et unum mane duorum. sideris et floris nam domina una Venus, forsan et unus odor: sed celsior ille per auras difflatur, spirat proximus iste magis.
Seite 204 - Nulla salus bello ; pacem te poscimus omnes, Turne, simul pacis solum inviolabile pignus. Primus ego, invisum quem tu tibi fingis, et esse Nil moror, en supplex venio. Miserere tuorum, 365 Pone animos, et pulsus abi.
Seite 220 - Mavors illum, per quem valet, occulit ensem, nec latet in tepido Palladis hasta sinu. num pudet auratas Phoebum portare sagittas? clamne solet pharetram ferre Diana suam? num tegit Alcides nodosae robora clavae? sub tunica virgam num deus ales habet? quis Bacchum gracili vestem praetendere thyrso, quis te celata cum face vidit, Amor? nec mihi sit crimen, quod mentula semper aperta est: hoc mihi si telum desit, inermis ero. 'Why be my parts obscene displayed without cover?
Seite 48 - Quam modo nascentem rutilus conspexit Eous, Hanc rediens sero vespere vidit anum. Sed bene, quod, paucis licet interitura diebus, Succedens aevum prorogat ipsa suum. Collige, virgo, rosas, dum flos novus, et nova pubes, Et memor esto, aevum sic properare tuum.
Seite 40 - Foeda est in coitu et brevis voluptas, et taedet Veneris statim peractae. Non ergo ut pecudes libidinosae caeci protinus irruamus illuc; nam languescit amor peritque flamma; sed sic sic sine fine feriati et tecum jaceamus osculantes.
Seite 43 - Spiritus duco ex aperto tramite 5 animula (et) aegra et saucia cucurrit ad labeas mihi, rictumque in oris pervium et labra pueri mollia, rimata itineri transitus, 10 ut transiliret, nititur.
Seite 48 - Et dum nascentur, consenuisse rosas. Ecce et defluxit rutili coma punica floris, Dum loquor et tellus tecta rubore micat. Tot species, tantosque ortus, variosque novatus Una dies aperit, conficit una dies. Conquerimur, Natura, brevis quod gratia florum est: Ostentata oculis illico dona rapis. Quam longa una dies, aetas tam longa rosarum; Quas pubescentes juncta senecta premit.
Seite 38 - Quis locus insidiis dabitur mihi tutus amoris, frigore concreta si latet ignis aqua? lulia sola potes nostras extinguere flammas : non niue, non glacie, sed potes igne pari.
Seite 124 - ... puram ac pudicam sorte mortis eximens in templa ducis ac famulam divis dicas. te teste cunctis imbuor mysteriis, tu Dindymenes Atteosque antistitem teletis honoras taureis consors pius, Hecates ministram trina secreta edoces1 Cererisque Graiae tu sacris dignam paras.
Seite 38 - Fande, puella, pande capillulos Flavos, lucentes ut aurum nitidum. Pande, puella, collum candidum Productum bene candidis humeris. Pande, puella, stellatos oculos, Flexaque super nigra cilia. Pande, puella, genas roseas, Perfusas rubro purpurse Tyriae.

Bibliografische Informationen