Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

10

Quid, quod in ancilla siquis delinquere possit,
Illum ego contendi mente carere bona?
Thessalus ancillae facie Briseïdos arsit:

Serva Mycenaco Phoebas amata duci.

Nec sum ego Tantalide maior, nec maior Achille. Quod decuit reges, cur mihi turpe putem? 15 Ut tamen iratos in te defixit ocellos,

20

Vidi te totis erubuisse genis.

At quanto, sì forte refers, praesentior ipse
Per Veneris feci numina magna fidem!
Tu, dea, tu iubeas animi periuria puri

Carpathium tepidos per mare ferre notos.
Pro quibus officiis pretium mihi dulce repende
Concubitus hodie, fusca Cypassi, tuos.
Quid renuis, fingisque novos, ingrata, timores?
Unum est e dominis emeruisse satis.

25 Quod si stulta negas, index anteacta fatebor,
Et veniam culpae proditor ipse meae,
Quoque loco tecum fuerim, quotiensque, Cypassi,
Narrabo dominae, quotque quibusque modis.

90 numquam pro me satis indignate Cupido,

O in corde meo desidiose puer,

Quid me, qui miles numquam tua signa reliqui,
Laedis, et in castris vulneror ipse meis?

5 Cur tua fax urit, figit tuus arcus amicos?
Gloria pugnantes vincere maior erat.

Quid, non Haemonius quem cuspide perculit, heros Confossum medica postmodo iuvil ope? Venator sequitur fugientia, capta relinquit, 10 Semper et inventis ulteriora petit. Nos tua sentimus, populus tibi deditus, arma: Pigra reluctanti cessat in hoste manus. Quid iuvat in nudis hamata retundere tela Ossibus? ossa mihi nuda relinquit amor. 15 Tot sine amore viri, tot sunt sine amore puellae: Hinc tibi cum magna laude triumphus eat. Roma, nisi inmensum vires movisset in orbem,

20

Stramineis esset nunc quoque tecta casis. Fessus in acceptos miles deducitur agros,

Mittitur in saltus carcere liber equus. Longaque subductam celant navalia pinum: Tutaque deposito poscitur ense rudis. Me quoque, qui totiens merui sub amore puellae, Defunctum placide vivere tempus erat.

25 'Vive' deus 'posito' siquis mihi dicat 'amore', Deprecer. usque adeo dulce puella malum est. Cum bene pertaesum est, animoque relanguit ardor, Nescio quo miserae turbine mentis agor.

30

Ut rapit in praeceps dominum spumantia frustra
Frena retentantem durior oris equus:

Ut subitus, prope iam prensa tellure, carinam
Tangentem portus ventus in alta rapit:
Sic me saepe refert incerta cupidinis aura,
Notaque purpureus tela resumit Amor.
35 Fige, puer. positis nudus tibi praebeor armis :
Hic tibi sunt vires. hic tua dextra facit.
Huc, tamquam iussae, veniunt iam sponte sagittae:
Vix illis prae me nota pharetra sua est.
Infelix, tota quicumque quiescere nocte
40 Sustinet, et somnos praemia magna vocat.
Stulte, quid est somnus, gelidae nisi mortis imago?
Longa quiescendi tempora fata dabunt.

Me modo decipiant voces fallacis amicae,
Sperando certe gaudia magna feram :

45 Et modo blanditias dicat, modo iurgia nectat,
Saepe fruar domina, saepe repulsus eam.

50

Quod dubius Mars est, per te, privigne Cupido, est Et movet exemplo vitricus arma tuo.

Tu levis es multoque tuis ventosior alis,

Gaudiaque ambigua dasque negasque fide.

Si tamen exaudis pulchra cum matre rogantem,
Indeserta meo pectore regna gere.

Accedant regno, nimium vaga turba, puellae.
Ambobus populis sic venerandus eris.

10 Tu mihi, tu certe ... memini.. Graecine, negabas
Uno posse aliquem tempore amare duas.
Per te ego decipior. per te deprensus inermis,
Ecce, duas uno tempore turpis amo.

5 Utraque formonsa est. operosae cultibus ambae:
Artibus in dubio est, haec sit, an illa prior.
Pulchrior hac illa est. haec est quoque pulchrior illa
Eɩ magis haec nobis, et magis illa placet.
Errant, ut ventis discordibus acta phaselos,
Dividuumque tenent alter et alter amor.

10

Quid geminas, Erycina, meos sine fine dolores?
Non erat in curas una puella satis?

Quid folia arboribus, quid pleno sidera caelo,
In freta collectas alta quid addis aquas?

15 Sed tamen hoc melius, quam si sine amore iacerem. Hostibus eveniat vita severa meis.

20

Hostíbus eveniat viduo dormire cubili,
Et medio laxe ponere membra toro.
At mihi saevus amor somnos abrumpat inertes,
Simque mei lecti non ego solus onus.

Me mea disperdat nullo prohibente puella,

Si satis una potest. si minus una, duae.
Sufficiam. graciles, non sunt sine viribus artus.
Pondere, non nervis corpora nostra carent.
25 Et lateri dabit in vires alimenta voluptas.
Decepta est opera nulla puella mea.

30

Saepe ego, lascivae consumpto tempore noctis,
Utilis et forti corpore mane fui.

Felix, quem Veneris certamina mutua perdunt.
Di faciant, leti causa sit ista mei!

Induat adversis contraria pectora telis

Miles, et aeternum sanguine nomen emat.
Quaerat avarus opes, et quae lassarit arando
Aequora, periuro naufragus ore bibat.

35 At mihi contingat veneris languescere motu,
Cum moriar, medium solvar et inter opus.
Atque aliquis, nostro lacrimans in funere, dicat
'Conveniens vitae mors fuit ista tuae.'

OVID. I.

3

1 Prima malas docuit, mirantibus aequoris undis,
Peliaco pinus vertice caesa vias,
Quae concurrentis inter temeraria cautes
Conspicuam fulvo vellere vexit ovem.
50 utinam, nequis remo freta longa moveret
Argo funestas pressa bibisset aquas!
Ecce, fugit notumque torum sociosque penates,
Fallacisque vias ire Corinna parat.

10

Quid tibi... me miserum!... zephyros eurosque amebo
Et gelidum borean egelidumque notum?
Non illic urbes, non tu mirabere silvas.

Una est iniusti caerula forma maris.

Nec medius tenuis conchas pictosque lapilios
Pontus habet. bibuli litoris illa mora est.
15 Litora marmoreis pedibus signate, puellae:
Hactenus est tutum. cetera caeca via est.
Et vobis alii ventorum proelia narrent,
Quas Scylla infestet, quasve Charybdis aquas,
Et quibus emineant violenta Ceraunia saxis,
Quo lateant Syrtes magna minorque sinu.
Haec alii referant. at vos quod quisque loquetur,
Credite. credenti nulla procella nocet.

20

Sero respicitur tellus, ubi fune soluto

Currit in inmensum panda carina salum. 25 Navita sollicitus quia ventos horret iniquos,

Et prope tam letum, quam prope cernit aquam.
Quod si concussas Triton exasperet undas,

Quam tibi sit toto nullus in ore color!
Tum generosa voces fecundae sidera Ledae,
30 Et felix,' dicas 'quem sua terra tenet!'
Tutius est fovisse torum, legisse libellos,
Threiciam digitis increpuisse lyram.
At si vana ferunt volucres mea dicta procellae,
Aequa tamen puppi sit Galatea tuae.
35 Vestrum crimen erit talis iactura puellae,
Nereïdes que deae Nereïdumque pater.

Vade memor nostri, vento reditura secundo.

[ocr errors]

40

Impleat illa tuos fortior aura sinus.

Tum mare in haec magnus proclinet litora Nereus,
Huc venti spirent, huc agat aestus aquas,

Ipsa roges, zephyri veniant in lintea soli, tail
Ipsa tua moveas turgida vela manu.

Primus ego aspiciam notam de litore puppim,{

Et dicam nostros advehit illa deos':

45 Excipiamque umeris, et multa sine ordine carpam
Oscula. pro reditu victima vota cadet.
Inque tori formam molles sternentur harenae,
Et tumulus mensae quilibet instar erit.

50

Illic adposito narrabis multa lyaeo:

Paene sit ut mediis obruta navis aquis,

Dumque ad me properas, neque iniquae tempora noctis Nec te praecipites extimuisse notos. Omnia pro veris credam, sint ficta licebit. Cur ego non votis blandiar ipse meis? 55 Haec mihi quamprimum caelo nitidissimus alto Lucifer admisso tempora portet equo.

12 Ite triumphales circum mea tempora laurus.

Vicimus. in nostro est ecce Corinna sinu,
Quam vir, quam custos, quam ianua firma, tot hostes,
Servabant, nequa posset ab arte capi.

5 Haec est praecipuo victoria digna triumpho,

10

In qua, quaecumque est, sanguine praeda caret.
Non humiles muri, non parvis oppida fossis
Cincta, sed est ductu capta puella meo.
Pergama cum caderent bello superata bilustri,
Ex tot in Atridis pars quota laudis erat?
At mea seposita est et ab omni milite dissors
Gloria, nec titulum muneris alter habet.
Me duce ad hanc voti finem, me milite veni:
Ipse eques, ipse pedes, signifer ipse fui.
15 Nec casum fortuna meis inmiscuit actis.

Huc ades, o cura parte Triumphe mea!
Nec belli est nova causa mei. Nisi rapta fuisset
Tyndaris, Europae pax Asiaeque foret.

3*

« ZurückWeiter »