ELEGIA VI Semper, ut inducar, blandos offers mihi vultus, post tamen es misero tristis et asper, Amor. Quid tibi saevitiae mecum est? an gloria magna est insidias homini composuisse deum? Nam mihi tenduntur casses: iam Delia furtim nescio quem tacita callida nocte fovet. Illa quidem tam multa negat, sed credere durum est: sic etiam de me pernegat usque viro. Ipse miser docui, quo posset ludere pacto custodes: heu! heu! nunc premor arte mea. Fingere tunc didicit causas, ut sola cubaret, cardine tunc tacito vertere posse fores: ELEGÍA VI Amor, tú al seducirme, el rostro blando Yo no sé á quién en la callada noche Mi Delia abrigo da, pero me engaña. tunc sucos herbasque dedi, quis livor abiret, quem facit impresso mutua dente Venus. At tu, fallacis coniunx incaute puellae, me quoque servato, peccet ut illa nihil. Neu iuvenes celebret multo sermone, caveto, neve cubet laxo pectus aperta sinu, neu te decipiat nutu, digitoque liquorem ne trahat et mensae ducat in orbe notas. Exibit quam saepe, time, seu visere dicet sacra Bonae maribus non adeunda Deae. At mihi si credas, illam sequar unus ad aras: tunc mihi non oculis sit timuisse meis. Saepe, velut gemmas eius signumque probarem, per causam memini me tetigisse manum: saepe mero somnum peperi tibi, at ipse bibebam sobria supposita pocula victor aqua. Non ego te laesi prudens: ignosce fatenti. Iussit amor: contra quis ferat arma deos? ille ego sum, nec me iam dicere vera pudebit, instabat tota cui tua nocte canis. Quid tenera tibi coniuge opus? tua si bona nescis servare, frustra clavis inest foribus. Te tenet, absentes alios suspirat amores et simulat subito condoluisse caput. At mihi servandam credas: non saeva recuso verbera, detrecto non ego vincla pedum. Tum procul absitis, quisquis colit arte capillos, et fluit effuso cui toga laxa sinu: quisquis et ocurret, ne possit crimen habere, stet procul ante, alia stet procul ante via. Y á mi debe las yerbas con que sabe No te ofendi con intención; perdona. Lo quiso Amor; ¿quién no hace lo que é manda? No me apena hoy decirlo, á mí tu perro Era á quien por las noches le ladraba. Y ¿á qué tener mujer si no la cuidas? Y que me azoten, si de mi se escapa. Sic fieri iubet ipse deus, sic magna sacerdos est mihi divino vaticinata sono. Haec ubi Bellonae motu est agitata, nec acrem flammam, non amens verbera torta timet: ipsa bipenne suos caedit violenta lacertos sanguineque effuso spargit inulta deam, statque latus praefixa veru, stat saucia pectus, et canit eventus, quos dea magna monet. «Parcite, quam custodit Amor, violare puellam, ne pigeat magno post didicisse malo. Attigerit, labentur opes, ut vulnere nostro sanguis, ut hic ventis diripiturque cinis.» Et tibi nescio quas dixit, mea Delia, poenas: si tamen admittas, sit precor illa levis. Non ego te propter parco tibi, sed tua mater me movet atque iras aurea vincit anus. Haec mihi te adducit tenebris multoque timore coniungit nostras clam taciturna manus: Haec foribusque manet noctu me adfixa proculque cognoscit strepitus me veniente pedum. Vive diu mihi, dulcis anus; propios ego tecum, sit modo fas, annos contribuisse velim. Te semper natamque tuam te propter amabo: quidquid agit, sanguis est tamen illa tuus. Sit modo casta, doce, quamvis non vitta ligatos impediat crines nec stola longa pedes. |