Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

TRISTIA.

Ovid was banished by Augustus to Tomi, a town situated on the west shore of the Euxine, for some reason which was never made public. He wrote the Tristia during his residence in that place, from whence he never returned.

He relates his feelings and the scene which occurred when he was leaving Rome.

[Lib. i. Eleg. 3.]

QUUM subit illius tristissima noctis imago
Quae mihi supremum tempus in Urbe fuit:
Quum repeto noctem qua tot mihi cara reliqui,
Labitur ex oculis nunc quoque gutta meis.
Jam prope lux aderat qua me discedere Caesar 5
Finibus extremae jusserat Ausoniae.

Nec mens nec spatium fuerant satis apta parandi:
Torpuerant longa pectora nostra mora.
Non mihi servorum, comitis non cura legendi:
Non aptae profugo vestis opisve fuit.
Non aliter stupui quam qui Jovis ignibus ictus
Vivit et est vitae nescius ipse suae.

Ut tamen hanc animi nubem dolor ipse removit,
Et tandem sensus convaluere mei;

10

Alloquor extremum moestos abiturus amicos 15 Qui modo de multis unus et alter erant.

Uxor amans flentem flens acrius ipsa tenebat
Imbre per indignas usque cadente genas.
Nata procul Libycis aberat diversa sub oris,
Nec poterat fati certior esse mei.

20

25

Quodcunque adspiceres luctus gemitusque sonabant,
Formaque non taciti funeris intus erat.
Femina virque meo pueri quoque funere moerent,
Inque domo lacrimas angulus omnis habet.
Si licet exemplis in parvo grandibus uti,
Haec facies Trojae quum caperetur erat.
Jamque quiescebant voces hominumque canumque,
Lunaque nocturnos alta regebat equos.
Hanc ego suspiciens et ab hac Capitolia cernens
Quae nostro frustra juncta fuere Lari:
Numina vicinis habitantia sedibus, inquam,
Jamque oculis nunquam templa videnda meis,
Dîque relinquendi, quos Urbs habet alta Quirini,
Este salutati tempus in omne mihi.

Et quamquam sero clipeum post vulnera sumo,
Attamen hanc odiis exonerate fugam;
Coelestique viro quis me deceperit error
Dicite, pro culpa ne scelus esse putet ;
Ut quae sentitis poenae quoque sentiat auctor.
Placato possum non miser esse deo.
Hac prece adoravi Superos ego: pluribus uxor,
Singultu medios praepediente sonos.
Illa etiam ante Lares passis prostrata capillis
Contigit exstinctos ore tremente focos:
Multaque in aversos effudit verba Penates
Pro deplorato non valitura viro.

30

40

45

Jamque morae spatium nox praecipitata negabat, Versaque ab axe suo Parrhasis Arctos erat.

Quid facerem? blando patriae retinebar amore:
Ultima sed jussae. nox erat illa fugae.
Ah quoties aliquo dixi properante, Quid urges?
Vel quo festines ire vel unde vide.

50

Ah quoties certam me sum mentitus habere
Horam propositae quae foret apta viae.
Ter limen tetigi; ter sum revocatus: et ipse 55
Indulgens animo pes mihi tardus erat.
Saepe Vale dicto rursus sum multa locutus;
Et quasi discedens oscula summa dedi.

60

Saepe eadem mandata dedi: meque ipse fefelli
Respiciens oculis pignora cara meis.
Denique, Quid propero? Scythia est, quo mittimur
inquam:

65

Roma relinquenda est: utraque justa mora. Uxor in aeternum vivo mihi viva negatur; Et domus et fidae dulcia membra domus: Quosque ego fraterno dilexi more sodales, O mihi Thesea pectora juncta fide! Dum licet amplectar: nunquam fortasse licebit Amplius. In lucro quae datur hora mihi est. Nec mora sermonis verba imperfecta relinquo Complectens animo proxima quaeque meo. 70 Dum loquor et flemus coelo nitidissimus alto Stella gravis nobis Lucifer ortus erat.

Dividor haud aliter quam si mea membra relinquam,
Et pars abrumpi corpore visa suo est.

Tum vero exoritur clamor gemitusque meorum 75
Et feriunt moestae pectora nuda manus.
Tum vero conjux humeris abeuntis inhaerens
Miscuit haec lacrimis tristia dicta suis:

Non potes avelli: simul ah! simul ibimus, inquit,
Te sequar et conjux exsulis exsul ero.

80

Et mihi facta via est et me capit ultima tellus :
Accedam profugae sarcina parva rati.
Te jubet e patria discedere Caesaris ira;

Me pietas. Pietas haec mihi Caesar erit.
Talia tentabat: sic et tentaverat ante:

Vixque dedit victas utilitate manus. Egredior sive illud erat sine funere ferri, Squalidus immissis hirta per ora comis. Illa dolore amens tenebris narratur obortis Semianimis media procubuisse domo ; Utque resurrexit foedatis pulvere turpi Crinibus et gelida membra levavit humo, Se modo desertos modo deplorasse Penates, Nomen et erepti saepe vocasse viri:

85

90

Nec gemuisse minus quam si nataeve meumve 95
Vidisset structos corpus habere rogos:
Et voluisse mori et moriendo ponere sensus,
Respectuque tamen non periisse mei.

Vivat et absentem, quoniam sic fata tulerunt,
Vivat et auxilio sublevet usque suo.

100

He describes the stormy weather he met with on his voyage.

[Eleg. 4.]

TINGUITUR Oceano custos Erymanthidos Ursae
Aequoreasque suo sidere turbat aquas:
Nos tamen Ionium non nostra findimus aequor
Sponte, sed audaces cogimur esse metu.

Me miserum! quantis nigrescunt aequora ventis 5
Erutaque ex imis fervet arena vadis!

Monte nec inferior prorae puppique recurvae
Insilit et pictos verberat unda deos!
Pinea texta sonant; pulsi stridore rudentes ;
Adgemit et nostris ipsa carina malis.
Navita confessus gelido pallore timorem

Jam sequitur victam non regit arte ratem:
Utque parum validus non proficientia rector
Cervicis rigidae frena remittit equo,

10

Sic non quo voluit sed quo rapit impetus undae 15
Aurigam video vela dedisse rati.

Quod, nisi mutatas emiserit Aeolus auras,
In loca jam nobis non adeunda ferar.
Nam procul Illyriis laeva de parte relictis
Interdicta mihi cernitur Italia.
Desinat in vetitas quaeso contendere terras
Et mecum magno pareat illa deo.
Dum loquor et cupio pariter timeoque repelli,
Increpuit quantis viribus unda latus!
Parcite caerulei vos saltem numina ponti
Infestumque mihi sit satis esse Jovem.
Vos animam saevae fessam subducite morti,
Si modo qui periit non periisse potest.

20

25

He reproaches a friend with having forsaken him in his misfortunes.

[Eleg. 8.]

IN caput alta suum labentur ab aequore retro
Flumina, conversis Solque recurret equis;
Terra feret stellas; coelum findetur aratro ;
Unda dabit flammas; et dabit ignis aquas:

« ZurückWeiter »