Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

15

Littora marmoreis pedibus signanda puellae.
Hactenus est tutum: caetera caeca via est.
Et vobis alii ventorum proelia narrent,
Quas Scylla infestet quasve Charybdis aquas:
Et quibus emineant violenta Ceraunia saxis:
Quo lateant Syrtes quove Malea sinu.
Haec alii referant: at vos quod quisque loquetur
Credite credenti nulla procella nocet.
Sero respicitur tellus ubi fune soluto

20

25

Currit in immensum panda carina salum.
Navita sollicitus jam ventos horret iniquos,
Et prope tam letum quam prope cernit aquam.
Quid si concussas Triton exasperet undas?
Quam tibi sit toto nullus in ore color!
Tum generosa voces fecundae sidera Ledae,
Et Felix dicas quem sua terra tenet!
Tutius est fovisse torum, legisse libellos,
Threiciam digitis increpuisse lyram.

At si vana ferunt volucres mea dicta procellae,
Aequa tamen puppi sit Galatea tuae.
Vestrum crimen erit talis jactura puellae,

Nereïdesque deae Nereïdumque pater.

Vade memor nostri vento reditura secundo:
Impleat illa tuos fortior aura sinus.

30

35

Tunc mare in haec magnus proclinet littora

Nereus:

40

Huc venti spirent: huc agat aestus aquas. Ipsa roges Zephyri veniant in lintea pleni : Ipsa tua moveas turgida vela manu. Primus ego adspiciam notam de littore pinum, Et dicam, Nostros advehit illa deos: Excipiamque humeris et multa sine ordine carpam Oscula. Pro reditu victima vota cadet.

Inque tori formam molles sternentur arenae,
Et tumulus mensae quilibet instar erit:
Illic apposito narrabis multa Lyaeo,

Paene sit ut mediis obruta navis aquis:

50

Dumque ad me properas nec iniquae tempora noctis

Nec te praecipites extimuisse Notos.

Omnia pro veris credam, sint ficta licebit:

Cur ego non votis blandiar ipse meis?

Haec mihi quamprimum coelo nitidissimus alto 55 Lucifer admisso tempora portet equo.

On the Death of Tibullus.

[Lib. iii. Eleg. 9.]

MEMNONA si mater, mater ploravit Achillen,
Et tangunt magnas tristia fata deas;
Flebilis indignos Elegeïa solve capillos.

Ah nimis ex vero nunc tibi nomen erit!
Ille tui vates operis tua fama Tibullus
Ardet in exstructo corpus inane rogo.
Ecce puer Veneris fert eversamque pharetram
Et fractos arcus et sine luce facem.
Adspice demissis ut eat miserabilis alis,

Pectoraque infesta tundat aperta manu.
Excipiunt sparsi lacrimas per colla capilli,
Oraque singultu concutiente sonant.
Fratris in Aeneae sic illum funere dicunt
Egressum tectis, pulcher Iüle, tuis.

5

10

Nec minus est confusa Venus moriente Tibullo 15 Quam juvenis rupit quum ferus inguen aper.

At sacri vates et divum cura vocamur:

Sunt etiam qui nos numen habere putent. Scilicet omne sacrum mors importuna profanat: Omnibus obscuras injicit illa manus.

Quid pater Ismario quid mater profuit Orpheo?
Carmine quid victas obstupuisse feras?
Aelinon in silvis idem pater aelinon altis
Dicitur invita concinuisse lyra.

Adspice Maeoniden a quo ceu fonte perenni
Vatum Pieriis ora rigantur aquis;

20

25

Hunc quoque summa dies nigro submersit Averno:
Diffugiunt avidos carmina sola rogos.
Durat opus vatum Trojani fama laboris,
Tardaque nocturno tela retexta dolo.

Sic Nemesis longum sic Delia nomen habebunt,
Altera cura recens, altera primus amor.

30

Quid vos sacra juvant? quid nunc Aegyptia prosunt Sistra? quid in vacuo secubuisse toro?

Quum rapiant mala fata bonos (ignoscite fasso) 35
Sollicitor nullos esse putare deos.

Vive pius, moriere pius. Cole sacra, colentem
Mors gravis a templis in cava busta trahet.
Carminibus confide bonis; jacet ecce Tibullus.
Vix manet e tanto parva quod urna capit.
Tene, sacer vates, flammae rapuere rogales,
Pectoribus pasci nec timuere tuis?
Aurea sanctorum potuissent templa deorum
Urere, quae tantum sustinuere nefas.
Avertit vultus Erycis quae possidet arces.

Sunt quoque qui lacrimas continuisse negant.
Sed tamen hoc melius quam si Phaeacia tellus
Ignotum vili supposuisset humo.

40

45

Hinc certe madidos fugientis pressit ocellos
Mater et in cineres ultima dona tulit.

Hinc soror in partem misera cum matre doloris
Venit inornatas dilaniata comas:

50

Cumque tuis sua junxerunt Nemesisque priorque Oscula nec solos destituere rogos.

Delia discedens Felicius inquit amata

Sum tibi: vixisti dum tuus ignis eram.

55

Cui Nemesis, Quid ais? Tibi sint mea damna dolori,

Me tenuit moriens deficiente manu.

60

Si tamen e nobis aliquid nisi nomen et umbra
Restat, in Elysia valle Tibullus erit.
Obvius huic venies hedera juvenilia cinctus
Tempora cum Calvo, docte Catulle, tuo:
Tu quoque, si falsum est temerati crimen amici,
Sanguinis atque animae prodige Galle tuae.
His comes umbra tua est, si qua est modo corporis
umbra.

Auxisti numeros, culte Tibulle, pios.

Ossa quieta, precor, tuta requiescite in urna,
Et sit humus cineri non onerosa tuo.

Description of a Procession at the Festival of
Juno at Falerii.

[Eleg. 13.]

QUUM mihi pomiferis conjux foret orta Faliscis,
Moenia contigimus victa, Camille, tibi.
Casta sacerdotes Junoni festa parabant
Per celebres ludos indigenamque bovem.

Grande morae pretium ritus cognoscere, quamvis
Difficilis clivis huc via praebet iter.
Stat vetus et densa praenubilus arbore lucus.
Adspice, concedas numinis esse locum.
Accipit ara preces votivaque tura piorum,
Ara per antiquas facta sine arte manus.
Huc, ubi praesonuit sollenni tibia cantu,
per
velatas annua pompa vias.
Ducuntur niveae populo plaudente juvencae
Quas aluit campis herba Falisca suis,

It

Et vituli nondum metuenda fronte minaces,
Et minor ex humili victima porcus hara,
Duxque gregis cornu per tempora dura recurvo.
Invisa est dominae sola capella deae.
Illius indicio silvis inventa sub altis
Dicitur inceptam destituisse fugam.
Nunc quoque per pueros jaculis incessitur index,
Et pretium auctori vulneris ipsa datur.
Qua ventura dea est juvenes timidaeque puellae
Praeverrunt latas veste jacente vias.
Virginei crines auro gemmaque premuntur,
Et tegit auratos palla superba pedes.
More patrum sancto velatae vestibus albis
Tradita supposito vertice sacra ferunt.
Ore favent populi tunc quum venit aurea pompa,
Ipsa sacerdotes subsequiturque suas.
Argiva est pompae facies. Agamemnone caeso
Et scelus et patrias fugit Halesus opes.
Jamque pererratis profugus terraque fretoque
Moenia felici condidit alta manu.

Ille suos docuit Junonia sacra Faliscos.

Sint mihi sint populo semper amica suo.

10

15

20

25

30

35

« ZurückWeiter »