Sive die laxatur humus seu frigida lucent
Sidera, prospicio quis freta ventus agat: Et quaecumque procul venientia lintea vidi, 125 Protinus illa meos auguror esse deos. In freta procurro vix me retinentibus undis, Mobile qua primas porrigit aequor aquas. Quo magis accedunt, minus et minus utilis adsto; Linquor et ancillis excipienda cado.
130
Est sinus adductos modice falcatus in arcus:
Ultima praerupta cornua mole rigent. Hinc mihi suppositas immittere corpus in undas Mens fuit, et quoniam fallere pergis erit. Ad tua me fluctus projectam littora portent, 135 Occurramque oculis intumulata tuis. Duritia ferrum ut superes adamantaque teque, Non tibi sic dices, Phylli, sequendus eram. Saepe venenorum sitis est mihi, saepe cruenta Trajectam gladio morte perire juvat. Colla quoque infidis quae se nectenda lacertis Praebuerunt, laqueis implicuisse libet. Stat nece matura tenerum pensare pudorem; In necis electum parva futura mora est. Inscribere meo causa invidiosa sepulchro : Aut hoc aut simili carmine notus eris: Phyllida Demophoon leto dedit hospes amantem : Ille neci causam praebuit illa manum.
METAMORPHOSES.
The adventures of Cadmus, and misfortunes of his family.
Europa, sister of Cadmus, is carried off by Jupiter under the form of a bull, and Agenor their father sends Cadmus in quest of her. Unable to find his sister, and afraid to return without her, he seeks guidance from Apollo, and is directed by him to Bootia (1-27), where he finds and slays the dragon of Mars (28-94), and sows the dragon's teeth, from which armed men spring up, and fighting destroy one another, all but five, with whose help Cadmus builds Thebes (95-130); his grandson Acteon sees Diana bathing, and is transformed into a stag, and devoured by his own dogs (138-250); his daughter Semele is destroyed, and Bacchus, prematurely born, is hid in the thigh of Jupiter (253-315); Tiresias of Thebes deciding a dispute between Jupiter and Juno, is struck blind by the one, and gifted with prophecy by the other (316-338); he shows his prophetic power by foretelling the fate of Narcissus, whose story is told (339-510); and the fate of Pentheus, grandson of Cadmus, who, intending to expel Bacchus from Thebes, sends his servants to seize him at his orgies (528571); they bring him to Pentheus under the form of Acœtes, who relates the story of a crew of pirates changed into fish by Bacchus (572-700); Pentheus then intrudes upon the orgies himself, and is killed by the Bacchanals (701-fin).
[Lib. iii] JAMQUE deus posita fallacis imagine tauri Se confessus erat Dictaeaque rura tenebat ; Quum pater ignarus Cadmo perquirere raptam Imperat, et poenam si non invenerit addit
Exsilium, facto pius et sceleratus eodem. Orbe pererrato (quis enim deprendere possit Furta Jovis?) profugus patriamque iramque parentis
Vitat Agenorides, Phoebique oracula supplex Consulit et quae sit tellus habitanda requirit. Bos tibi, Phoebus ait, solis occurret in arvis Nullum passa jugum curvique immunis aratri. Hac duce carpe vias, et qua requieverit herba Moenia fac condas Boeotiaque illa vocato.
Vix bene Castalio Cadmus descenderat antro: Incustoditam lente videt ire juvencam, 15 Nullum servitii signum cervice gerentem. Subsequitur pressoque legit vestigia gressu ; Auctoremque viae Phoebum taciturnus adorat. Jam vada Cephisi Panopesque evaserat arva: Bos stetit et tollens spatiosam cornibus altis Ad coelum frontem mugitibus impulit auras: Atque ita respiciens comites sua terga sequentes Procubuit, teneraque latus submisit in herba. Cadmus agit grates peregrinaeque oscula terrae Figit et ignotos montes agrosque salutat. Sacra Jovi facturus erat: jubet ire ministros. Et petere e vivis libandas fontibus undas. Silva vetus stabat nulla violata securi. Est specus in medio virgis ac vimine densus, Efficiens humilem lapidum compagibus arcum, 30 Uberibus fecundus aquis; ubi conditus antro Martius anguis erat cristis praesignis et auro. Igne micant oculi; corpus tumet omne veneno; Tresque vibrant linguae; triplici stant ordine
dentes.
Quem postquam Tyria lucum de gente profecti 35 Infausto tetigere gradu demissaque in undas Urna dedit sonitum, longum caput extulit antro Caeruleus serpens horrendaque sibila misit. Effluxere urnae manibus sanguisque relinquit Corpus et attonitos subitus tremor occupat artus. 40 Ille volubilibus squamosos nexibus orbes Torquet et immensos saltu sinuatur in arcus: At media plus parte leves erectus in auras Despicit omne nemus tantoque est corpore quanto
Si totum spectes geminas qui separat Arctos. Nec mora: Phoenicas, sive illi tela parabant Sive fugam sive ipse timor prohibebat utrumque, Occupat; hos morsu, longis complexibus illos, Hos necat afflatos funesti tabe veneni. Fecerat exiguas jam sol altissimus umbras: Quae mora sit sociis miratur Agenore natus Vestigatque viros. Tegimen derepta leoni Pellis erat: telum splendenti lancea ferro Et jaculum; teloque animus praestantior omni. Ut nemus intravit letataque corpora vidit Victoremque supra spatiosi corporis hostem Tristia sanguinea lambentem vulnera lingua : Aut ultor vestrae, fidissima corpora, mortis Aut comes, inquit, ero. Dixit: dextraque molarem Sustulit et magnum magno conamine misit. 60 Illius impulsu quum turribus ardua celsis Moenia mota forent, serpens sine vulnere mansit: Loricaeque modo squamis defensus et atrae Duritia pellis validos cute reppulit ictus. At non duritia jaculum quoque vicit eadem ;
55
65
Quod medio lentae spinae curvamine fixum Constitit, et toto descendit in ilia ferro. Ille dolore ferox caput in sua terga retorsit, Vulneraque adspexit, fixumque hastile momordit. Idque ubi vi multa partem labefecit in omnem 70 Vix tergo eripuit: ferrum tamen ossibus haeret. Tum vero postquam solitas accessit ad iras Plaga recens, plenis tumuerunt guttura venis, Spumaque pestiferos circumfluit albida rictus, Terraque rasa sonat squamis: quique halitus
75
exit
Ore niger Stygio vitiatas inficit auras. Ipse modo immensum spiris facientibus orbem Cingitur interdum longa trabe rectior exstat. Impete nunc vasto, ceu concitus imbribus amnis, Fertur et obstantes proturbat pectore silvas. 80 Cedit Agenorides paulum spolioque leonis Sustinet incursus, instantiaque ora retardat Cuspide praetenta. Furit ille et inania duro Vulnera dat ferro, figitque in acumine dentes. Jamque venenifero sanguis manare palato Coeperat, et virides adspergine tinxerat herbas : Sed leve vulnus erat quia se retrahebat ab ictu, Laesaque colla dabat retro, plagamque sedere Cedendo arcebat nec longius ire sinebat: Donec Agenorides conjectum in gutture fer-
85
90
rum
Usque sequens pressit, dum retro quercus eunti Obstitit, et fixa est pariter cum robore cervix. Pondere serpentis curvata est arbor, et imae Parte flagellari gemuit sua robora caudae. Dum spatium victor victi considerat hostis,
D
« ZurückWeiter » |