He declares that time, which makes an impression on all other things, makes none upon his sorrow, which grows more intolerable by continuance.
[Lib. iv. Eleg. 6.]
TEMPORE ruricolae patiens fit taurus aratri, Praebet et incurvo colla premenda jugo: Tempore paret equus lentis animosus habenis Et placido duros accipit ore lupos: Tempore Poenorum compescitur ira leonum Nec feritas animo quae fuit ante manet: Quaeque sui monitis obtemperat Inda magistri Bellua servitium tempore victa subit. Tempus ut extentis tumeat facit uva racemis Vixque merum capiant grana quod intus habent. Tempus et in canas semen producit aristas; Et ne sint tristi poma sapore facit. Hoc tenuat dentem terras renovantis aratri, Hoc rigidas silices hoc adamanta terit. Hoc etiam saevas paulatim mitigat iras, Hoc minuit luctus moestaque corda levat. Cuncta potest igitur tacito pede lapsa vetustas, Praeterquam curas attenuare meas.
Ut patria careo, bis frugibus area trita est, Dissiluit nudo pressa bis uva pede : Nec quaesita tamen spatio patientia longo est, Mensque mali sensum nostra recentis habet. Scilicet et veteres fugiunt juga curva juvenci; Et domitus freno saepe repugnat equus. Tristior est etiam praesens aerumna priore, Ut sit enim sibi par, crevit et aucta mora est,
25
Nec tam nota mihi quam sunt mala nostra fuerunt : Sed magis hoc, quo sunt cognitiora, gravant. Est quoque non minimum vires afferre recentes, Nec praeconsumptum temporis esse malis. Fortior in fulva novus est luctator arena
Quam cui sunt tarda brachia fessa mora. Integer est melior nitidis gladiator in armis
Quam cui tela suo sanguine tincta rubent. Fert bene praecipites navis modo facta procellas: Quamlibet exiguo solvitur imbre vetus. Nos quoque quae ferimus tulimus patientius ante, Et mala sunt longa multiplicata die. Credite, deficio nostroque a corpore quantum Auguror accedent tempora parva malis. 40 Nam neque sunt vires neque qui color esse solebat ; Vixque habeo tenuem quae tegat ossa cutem. Corpore sed mens est aegro magis aegra, malique In circumspectu stat sine fine sui.
Urbis abest facies; absunt mea cura sodales; 45 Et qua nulla mihi carior uxor abest. Vulgus adest Scythicum braccataque turba Geta-
rum.
Sic mala quae video non videoque nocent. Una tamen spes est quae me solatur in istis, Haec fore morte mea non diuturna mala.
He complains that, being now past fifty, he is deprived of the comforts of home, which he had looked for in his old age.
[Eleg. 8.]
JAM mea cygneas imitantur tempora plumas, Inficit et nigras alba senecta comas: Jam subeunt anni fragiles et inertior aetas, Jamque parum firmo me mihi ferre grave est. Nunc erat ut posito deberem fine laborum.
5
Vivere me nullo sollicitante metu: Quaeque meae semper placuerunt otia menti Carpere et in studiis molliter esse meis: Et parvam celebrare domum veteresque Penates, Et quae nunc domino rura paterna carent: 10 Inque sinu dominae carisque nepotibus inque Securus patria consenuisse mea. Haec mea sic quondam peragi speraverat aetas: Hos ego sic annos ponere dignus eram. Non ita dis visum; qui me terraque marique 15 Actum Sarmaticis exposuere locis.
In cava ducuntur quassae navalia puppes, Ne temere in mediis dissoluantur aquis. Ne cadat et multas palmas inhonestet adeptas Languidus in pratis gramina carpit equus. 20 Miles ubi emeritis non est satis utilis annis
Ponit ad antiquos quae tulit arma Lares. Sic igitur tarda vires minuente senecta
Me quoque donari jam rude tempus erat ; Tempus erat nec me peregrinum ducere coelum Nec siccam Getico fonte levare sitim:
Sed modo quos habui vacuos secedere in hortos, Nunc hominum visu rursus et Urbe frui. Sic animo quondam non divinante futura Optabam placide vivere posse senex. 30 Fata repugnarunt quae quum mihi tempora prima Mollia praebuerint posteriora gravant : Jamque decem lustris omni sine labe peractis Parte premor vitae deteriore meae: Nec procul a metis quas paene tenere videbar 35 Curriculo gravis est facta ruina meo. Ergo illum demens in me saevire coëgi
Mitius immensus quo nihil orbis habet: Ipsaque delictis victa est clementia nostris, Nec tamen errori vita negata meo: Vita procul patria peragenda sub axe Boreo, Qua maris Euxini terra sinistra jacet. Hoc mihi si Delphi Dodonaque diceret ipsa, Esse videretur vanus uterque locus.
Nil adeo validum est, adamas licet alliget illud, 45 Ut maneat rapido firmius igne Jovis.
Nil ita sublime est supraque pericula tendit Non sit ut inferius suppositumque deo. Nam quamquam vitio pars est contracta malorum, Plus tamen exitii numinis ira dedit.
50
At vos admoniti nostris quoque casibus este Aequantem Superos emeruisse virum.
He offers to forgive one who has been his enemy, if he shall show sincere repentance.
[Eleg. 9.]
Si licet et pateris nomen facinusque tacebo, Et tua Lethaeis acta dabuntur aquis: Nostraque vincetur lacrimis clementia seris, Fac modo te pateat poenituisse tui:
Fac modo te damnes cupiasque eradere vitae Tempora si possis Tisiphonaea tuae.
Sin minus et flagrant odio tua pectora nostro, Induet infelix arma coacta dolor.
Sim licet extremum sicut sum missus in orbem, Nostra suas istuc porriget ira manus. Omnia, si nescis, Caesar mihi jura reliquit, Et sola est patria poena carere mea. Et patriam modo sit sospes speramus ab illo. Saepe Jovis telo quercus adusta viret. Denique vindictae si sit mihi nulla facultas, Pierides vires et sua tela dabunt. Ut Scythicis habitem longe submotus in oris, Siccaque sint oculis proxima signa meis; Nostra per immensas ibunt praeconia gentes, Quodque querar notum qua patet orbis erit. 20 Ibit ad occasum quidquid dicemus ab ortu, Testis et Hesperiae vocis Eous erit. Trans ego tellurem trans latas audiar undas, Et gemitus vox est magna futura mei. Nec tua te sontem tantummodo saecula norint : Perpetuae crimen posteritatis eris.
« ZurückWeiter » |