Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Omnia naturae praepostera legibus ibunt;
Parsque suum mundi nulla tenebit iter:
Omnia jam fient fieri quae posse negabam,

Et nihil est de quo non sit habenda fides:
Haec ego vaticinor quia sum deceptus ab illo
Laturum misero quem mihi rebar opem.
Tantane te, fallax, cepere oblivia nostri,

Afflictumne fuit tantus adire timor, Ut neque respiceres nec solarere jacentem, Dure, neque exsequias prosequerere meas? Illud amicitiae sanctum ac venerabile nomen Re tibi pro vili, sub pedibusque jacet. Quid fuit ingenti prostratum mole sodalem Visere et alloquii parte levare tui, Inque meos si non lacrimam dimittere casus, Pauca tamen ficto verba dolore queri, Idque quod ignoti faciunt valedicere saltem, Et vocem populi publicaque ora sequi? Denique lugubres vultus numquamque videndos Cernere supremo dum licuitque die? Dicendumque semel toto non amplius aevo Accipere et parili reddere voce, Vale? At fecere alii nullo mihi foedere juncti

Et lacrimas animi signa dedere sui. Quid nisi convictu causisque valentibus essem Temporis et longi vinctus amore tibi ? Quid nisi tot lusus et tot mea seria nosses, Tot nossem lusus seriaque ipse tua? Quid si duntaxat Romae mihi cognitus esses, Adscitus toties in genus omne joci ? Cunctane in aequoreos abierunt irrita ventos? 35 Cunctane Lethaeis mersa feruntur aquis?

5

10

15

20

25

30

Non ego te placida genitum reor urbe Quirini;
Urbe meo quae jam non adeunda pede est:
Sed scopulis Ponti quos haec habet ora sinistri,
Inque feris Scythiae Sarmaticisque jugis.
Et tua sunt silicis circum praecordia venae,
Et rigidum ferri semina pectus habent.
Quaeque tibi quondam tenero ducenda palato
Plena dedit nutrix ubera tigris erat.

At mala nostra minus quam nunc aliena putares,
Duritiaeque mihi non agerere reus.

Sed quoniam accedit fatalibus hoc quoque damnis,
Ut careant numeris tempora prima suis;
Effice peccati ne sim memor hujus et illo
Officium laudem quo queror ore tuum.

40

50

He describes his desire to return, and his miserable condition in exile.

[Lib. iii. Eleg. 8.]

NUNC ego Triptolemi cuperem conscendere currus
Misit in ignotam qui rude semen humum:
Nunc ego Medeae vellem frenare dracones

Quos habuit fugiens arce, Corinthe, tua: Nunc ego jactandas optarem sumere pennas, Sive tuas Perseu, Daedale sive tuas: Ut tenera nostris cedente volatibus aura Adspicerem patriae dulce repente solum : Desertaeque domus vultum memoresque sodales Caraque praecipue conjugis ora mihi. Stulte, quid O frustra votis puerilibus optas Quae non ulla tibi fertque feretque dies?

10

5

Si semel optandum est, Augustum numen adora
Et quem sensisti rite precare deum.

Ille tibi pennasque potest currusque volucres.
Tradere. Det reditum, protinus ales eris.
Si precer haec (neque enim possum majora precari),
Ne mea sint timeo vota modesta parum.
Forsitan hoc olim, quum se satiaverit ira,

Tum quoque sollicita mente rogandus erit. 20
Quod minus interea est instar mihi muneris ampli,
Ex his me jubeat quolibet ire locis.

Nec coelum nec aquae faciunt nec terra nec aurae
Et mihi perpetuus corpora languor habet.
Seu vitiant artus aegrae contagia mentis:
Sive mei causa est in regione mali:
Ut tetigi Pontum vexant insomnia vixque
Ossa tegit macies nec juvat ora cibus:
Quique per autumnum percussis frigore primo
Est color in foliis quae nova laesit hiems,
Is mea membra tenet nec viribus allevor ullis ;
Et nunquam queruli causa doloris abest.
Nec melius valeo quam corpore mente, sed aegra

30

est

15

25

Utraque pars aeque binaque damna fero:
Haeret et ante oculos veluti spectabile corpus 35
Adstat Fortunae forma legenda meae.
Quumque locum moresque hominum cultusque

sonumque

Cernimus, et quid sim quid fuerimque subit;
Tantus amor necis est querar ut cum Caesaris ira
Quod non offensas vindicet ense suas.
At quoniam semel est odio civiliter usus,
Mutato levior sit fuga nostra loco.

40

[ocr errors]

He describes the opening of spring, and hopes for the arrival of ships with tidings from Rome.

[Eleg. 12.]

FRIGORA jam Zephyri minuunt annoque peracto
Longior antiquis visa Maeotis hiems:
Impositamque sibi qui non bene pertulit Hellen
Tempora nocturnis aequa diurna facit.
Jam violam puerique legunt hilaresque puellae, 5
Rustica quam nullo terra serente gerit,
Prataque pubescunt variorum flore colorum,
Indocilique loquax gutture vernat avis:
Utque malae crimen matris deponat hirundo

Sub trabibus cunas parvaque tecta facit: Herbaque quae latuit Cerealibus obruta sulcis Exserit e tepida molle cacumen humo: Quoque loco est vitis de palmite gemma movetur, Nam procul a Getico littore vitis abest. Quoque loco est arbor turgescit in arbore ramus, Nam procul a Geticis finibus arbor abest. Otia nunc istic, junctisque ex ordine ludis Cedunt verbosi garrula bella fori.

Lusus equo nunc est, levibus nunc luditur armis; Nunc pila nunc celeri volvitur orbe trochus. 20 Nunc ubi perfusa est oleo labente juventus Defessos artus Virgine tinguit aqua.

10

Scena viget studiisque favor distantibus ardet:
Proque tribus resonant terna theatra Foris.
O quater et quoties non est numerare beatum 25

Non interdicta cui licet Urbe frui!

At mihi sentitur nix verno sole soluta,
Quaeque lacu duro vix fodiantur aquae.
Nec mare concrescit glacie nec ut ante per
Istrum
Stridula Sauromates plaustra bubulcus agit. 30
Incipient aliquae tamen huc adnare carinae,
Hospitaque in Ponti littore puppis erit.
Sedulus occurram nautae, dictaque salute
Quid veniat quaeram quisve quibusve locis.
Ille quidem mirum nisi de regione propinqua 35
Non nisi vicinas tutus ararit aquas.
Rarus ab Italia tantum mare navita transit,

Littora rarus in haec portubus orba venit. Sive tamen Graeca scierit sive ille Latina Voce loqui (certe gratior hujus erit), Fas quoque ab ore freti longaeque Propontidos undis

40

Huc aliquem certo vela dedisse Noto: Quisquis is est memori rumorem voce referre Et fieri famae parsque gradusque potest. Is precor auditos possit narrare triumphos Caesaris et Latio reddita vota Jovi; Teque rebellatrix tandem Germania magni Triste caput pedibus supposuisse ducis. Haec mihi qui referet quae non vidisse dolebo, Ille meae domui protinus hospes erit. Heu mihi! jamne domus Scythico Nasonis in orbe est?

50

45

Jamque suum mihi dat pro Lare poena locum? Di faciant Caesar non hic penetrale domumque, Hospitium poenae sed velit esse meae.

« ZurückWeiter »