Favole scelte dalle Metamorfosi ...

Cover
E. Loescher, 1913

Im Buch

Ausgewählte Seiten

Inhalt

Häufige Begriffe und Wortgruppen

Beliebte Passagen

Seite 19 - Jamque nocens ferrum, ferroque nocentius aurum prodierat ; prodit Bellum, quod pugnat utroque, sanguineaque manu crepitantia concutit arma. vivitur ex rapto : non hospes ab hospite tutus, non socer a genero ; fratrum quoque gratia rara est. imminet exitio vir conjugis, ilia mariti ; lurida terribiles miscent aconita novercae ; filius ante diem patrios inquirit in annos. victa jacet pietas ; et virgo caede madentes, ultima caelestum, terras Astraea reliquit.
Seite 71 - Iam cinis est; et de tam magno restat Achille Nescio quid, parvam quod non bene compleat urnam. At vivit, totum quae gloria compleat orbem. Haec illi mensura viro respondet, et hac est Par sibi Pelides, nec inania Tartara sentit.
Seite 15 - Jovis arbore glandes. ver erat aeternum, placidique tepentibus auris mulcebant zephyri natos sine semine flores.
Seite 82 - Nam genus et proavos et quae non fecimus ipsi, vix ea nostra voco; sed enim quia rettulit Aiax esse lovis pronepos, nostri quoque sanguinis auctor luppiter est, totidemque gradus distamus ab illo.
Seite 67 - Orbe locus medio est inter terrasque fretumque caelestesque plagas, triplicis confinia mundi: unde quod est usquam, quamvis regionibus absit, inspicitur, penetratque cavas vox omnis ad aures. Fama tenet summaque domum sibi legit in arce, innumerosque aditus ac mille foramina tectis addidit, et nullis inclusit limina portis. nocte dieque patet. tota est ex aere sonanti, tota fremit vocesque refert iteratque, quod audit. nulla quies intus nullaque silentia parte.
Seite 45 - Phaethon miratur, opusque perspicit, ecce vigil rutilo patefecit ab ortu purpureas Aurora fores et plena rosarum atria ; diffugiunt stellae, quarum agmina cogit Lucifer, et caeli statione novissimus exit.
Seite 42 - Ardua prima via est et qua vix mane recentes enitantur equi. Medio est altissima caelo, unde mare et terras ipsi mihi saepe videre 65 fit timor, et pavida trepidat formidine pectus. Ultima prona via est et eget moderamine certo ; tune etiam, quae me subiectis excipit undis, ne ferar in praeceps, Tethys solet ipsa vereri.
Seite 110 - Herculeis similes, fluidos pendere lacertos ; flet quoque, ut in speculo rugas aspexit aniles, Tyndaris, et secum cur sit bis rapta requirit. Tempus edax rerum, tuque invidiosa Vetustas, omnia destruitis, vitiataque dentibus aevi 235 paulatim lenta consumitis omnia morte.
Seite 13 - ... nondum caesa suis, peregrinum ut viseret orbem, montibus in liquidas pinus descenderat undas, nullaque mortales praeter sua litora norant; nondum praecipites cingebant oppida fossae; non tuba directi, non aeris cornua flexi, non galeae, non ensis erant: sine militis usu mollia securae peragebant otia gentes.
Seite 68 - Juppiter atras increpuit nubes, extrema tonitrua reddunt. atria turba tenet : veniunt leve vulgus, euntque ; mixtaque cum veris passim commenta vagantur milia rumorum, confusaque verba volutant.

Bibliografische Informationen