The marriage of Peleus and Thetis, a poem, tr. by G.F. Ottey

Cover

Im Buch

Was andere dazu sagen - Rezension schreiben

Es wurden keine Rezensionen gefunden.

Ausgewählte Seiten

Andere Ausgaben - Alle anzeigen

Beliebte Passagen

Seite 30 - prospicit, evoe, Prospicit, et magnis curarum fluctuat undis, Non flavo retinens subtilem vertice mitram, Non contecta levi velatum pectus amictu, Non tereti strophio luctantes vincta papillas : 65 Omnia quae toto delapsa e corpore passim Ipsius ante pedes fluctus salis alludebant. Sed neque tum mitrae, neque tum fluitantis amictus Ilia vicem
Seite 34 - nihil promittere parcunt: Sed simul ac cupidae mentis satiata libido est, Dicta nihil metuere, nihil perjuria curant. Certe ego te in medio versantem turbine leti Eripui, et potius germanum amittere crevi, 150 Quam tibi fallaci supremo in tempore deessem. Pro quo dilaceranda feris dabor, alitibusque Praeda, neque injecta
Seite 29 - vero divae geniale locatur Sedibus in mediis, Indo quod dente politum Tincta tegit roseo conchyli purpura fuco. Haec vestis priscis hominum variata figuris, 50 Heroum mira virtutes indicat arte. Namque fluentisono prospectans litore Diae Thesea cedentem celeri cum classe tuetur Indomitos in corde gerens Ariadna furores,
Seite 33 - dixisse querelis, 130 Frigidulos udo singultus ore cientem : Siccine me patriis avectam, perfide, ab oris, Perfide, deserto liquisti in litore, Theseu ? Siccine discedens neglecto numine divum Immemor ah devota domum perjuria portas? 135 Nullane res potuit crudelis flectere mentis Consilium ? tibi nulla fuit clementia praesto ? Immite ut nostri vellet mitescere
Seite 45 - Armatas hominum est praesens hortata catervas. Sed postquam tellus scelere est imbuta nefando, Justitiamque omnes cupida de mente fugarunt: Perfudere manus fraterno sanguine fratres : Destitit exstinctos natus lugere parentes : 400 Optavit genitor primaevi funera nati, Liber ut innuptae poteretur flore novercae : Ignaro mater substernens se impia nato Irnpia non
Seite 32 - multa cum laude reflexit, Errabunda regens tenui vestigia 'filo ; Ne labyrintheis e flexibus egredientem Tecti frustraretur inobservabilis error. 115 Sed quid ego a primo digressus carmine, plura Commemorem ? ut linquens genitoris filia voltum, Ut consanguineae complexum, ut denique matris, Quae misera
Seite 41 - lana retinebat amictum ; Dextera tum leviter deducens fila supinis Formabat digitis, tum prono in pollice torquens Libratum tereti versabat turbine fusum: Atque ita decerpens aequabat semper opus dens, 315 Laneaque aridulis haerebant morsa labellis, Quae prius in leni fuerant exstantia filo. Ante pedes autem candentis mollia
Seite 36 - meas audite querelas; 195 Quas ego, vae miserae, extremis proferre medullis Cogor inops, ardens, amenti caeca furore. Quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo, Vos nolite pati nostrum vanescere luctum : Sed quali solam Theseus me mente reliquit, 200 Tali mente, deae, funestet seque suosque. Has postquam
Seite 39 - tortis serpentibus incingebant; Pars obscura cavis celebrabant orgia .cistis, Orgia quae frustra cupiunt audire profani. 260 Plangebant aliae proceris tympana palmis, Aut tereti tenues tinnitus aere ciebant. Multi raucisonos efflebant cornua bombos, Barbaraque horribili stridebat tibia cantu. Talibus
Seite 37 - Inde infecta vago suspendam lintea malo, 225 Nostros ut luctus, nostraeque incendia mentis, Carbasus obscurata dicet ferrugine Hibera. Quod tibi si sancti concesserit incola Itoni, Quae nostrum genus, ac sedes defendere Erechthei Annuit, ut tauri respergas sanguine dextram : 230

Bibliografische Informationen