Et mihi cedet Amor, quamuis mea uulneret arcu Quo me fixit Amor, quo me uiolentius ussit, 25 Non ego, Phoebe, datas a te mihi mentiar artes, 30 Vera canam. coeptis, mater Amoris, ades! Este procul, uittae tenues, insigne pudoris, Quaeque tegis medios, instita longa, pedes. Nos uenerem tutam concessaque furta canemus, Inque meo nullum carmine crimen erit. 35 Principio quod amare uelis reperire labora, Qui noua nunc primum miles in arma uenis. Proximus huic labor est placitam exorare puellam. Tertius, ut longo tempore duret amor. Hic modus. haec nostro signabitur area curru. 40 Haec erit admissa meta premenda rota. Dum licet, et loris passim potes ire solutis, Elige cui dicas 'tu mihi sola places.' Haec tibi non tenues ueniet delapsa per auras. Quaerendast oculis apta puella tuis. 45 Scit bene uenator, ceruis ubi retia tendat, Scit bene, qua frendens ualle moretur aper. Aucupibus noti frutices. qui sustinet hamos, Nouit, quae multo pisce natentur aquae. 50 Tu quoque, materiam longo qui quaeris amori, Nec tibi, ut inuenias, longa terenda uiast. Andromedan Perseus nigris portarit ab Indis, Raptaque sit Phrygio Graia puella uiro. 55 Tot tibi tamque dabit formosas Roma puellas, 'Haec habet' ut dicas 'quicquid in orbe fuit.' Gargara quot segetes, quot habet Methymna racemos, Aequore quot pisces, fronde teguntur aves, 60 Quot caelum stellas, tot habet tua Roma puellas, Seu caperis primis et adhuc crescentibus annis, Siue cupis iuuenem, iuuenes tibi mille placebunt, 65 Seu te forte iuuat sera et sapientior aetas, 70 Hoc quoque crede mihi plenius agmen erit. Tu modo Pompeia lentus spatiare sub umbra, Aut ubi muneribus nati sua munera mater Nec tibi uitetur, quae priscis sparsa tabellis Quaque parare necem miseris patruelibus ausae 80 - Amori, Nec fuge linigerae Memphitica templa iuuencae. 85 Illo saepe loco desunt sua uerba diserto, 90 Resque nouae ueniunt, causaque agenda suast. Hunc Venus e templis, quae sunt confinia, ridet. Qui modo patronus, nunc cupit esse cliens. Sed tu praecipue curuis uenare theatris. Haec loca sunt uoto fertiliora tuo. Illic inuenies, quod ames, quod ludere possis, 95 Aut ut apes saltusque suos et olentia nactae 110 105 Illic quas tulerant nemorosa Palatia frondes, 120 Constitit in nulla qui fuit ante color. Nam timor unus erat, facies non una timoris. Pars laniat crines. pars sine mente sedet. Altera maesta silet. frustra uocat altera matrem. Haec queritur. stupet haec. haec manet. illa fugit. 125 Ducuntur raptae, genialis praeda, puellae, Et potuit multas ipse decere timor. 130 Siqua repugnarat nimium comitemque negabat, Atque ita 'quid teneros lacrimis corrumpis ocellos? Scilicet ex illo sollemnia more theatra Nunc quoque formosis insidiosa manent. 135 Nec te nobilium fugiat certamen equorum. 140 Multa capax populi commoda circus habet. Et moueant primos publica uerba sonos. 150 Et si nullus erit puluis, tamen excute nullum. Quaelibet officio causa sit apta tuo. Pallia si terra nimium demissa iacebunt, Collige et inmunda sedulus effer humo. 155 Protinus officii pretium patiente puella Contingent oculis crura uidenda tuis. Respice praeterea, post uos quicumque sedebit, Ne premat opposito mollia terga genu. Parua leuis capiunt animos. fuit utile multis Puluinum facili composuisse manu. 160 |