Parcite praecipue uitia exprobrare puellis, Vtile quae multis dissimulasse fuit.
Nec suus Andromedae color est obiectus ab illo, Mobilis in gemino cui pede pinna fuit. 645 Omnibus Andromache uisast spatiosior aequo, Vnus, qui modicam diceret, Hector erat. Quod male fers, adsuesce, feres bene. multa uetustas Lenit. at incipiens omnia sentit amor.
Dum nouus in uiridi coalescit cortice ramus, Concutiat tenerum quaelibet aura, cadet. Mox eadem uentis spatio durata resistet, Firmaque adoptiuas arbor habebit opes. Eximit ipsa dies omnis e corpore mendas, Quodque fuit uitium, desinit esse mora. 655 Ferre nouae nares taurorum terga recusant. Adsiduo domitas tempore fallit odor. Nominibus mollire licet mala. fusca uocetur, Nigrior Illyrica cui pice sanguis erit,
Si crassast, Veneris similis, si raua, Mineruae. 660 Sit gracilis, macie quae male uiua suast. Dic habilem, quaecumque breuis, quae turgida, plenam, Et lateat uitium proximitate boni.
Nec quotus annus eat nec quo sit nata require Consule, quae rigidus munera censor habet, 665 Praecipue si flore caret, meliusque peractum Tempus, et albentes iam leget illa comas. Vtilis, o iuuenes, aut haec aut serior aetas. Iste feret segetes, iste serendus ager.
675 Adde, quod est illis operum prudentia maior, Solus et artifices qui facit usus adest. Illae munditiis annorum damna rependunt, Et faciunt cura, ne uideantur anus. Vtque uelis, uenerem iungunt per mille figuras. 680 Inuenit plures nulla tabella modos. Illis sentitur non inritata uoluptas.
Quod iuuet, ex aequo femina uirque ferant. Odi concubitus, qui non utrumque resoluunt. Hoc est, cur pueri tangar amore minus. 685 Odi quae praebet, quia sit praebere necesse, Siccaque de lana cogitat ipsa sua.
Quae datur officio, non est mihi grata uoluptas. Officium faciat nulla puella mihi.
Me uoces audire iuuat sua gaudia fassas, Vtque morer memet sustineamque roget. Aspiciam dominae uictos amentis ocellos. Langueat et tangi se uetet illa diu.
Haec bona non primae tribuit natura iuuentae, Quae cito post septem lustra uenire solent. 695 Qui properant, noua musta bibant. mihi fundat auitum Consulibus priscis condita testa merum.
Nec platanus nisi sera potest obsistere phoebo, Et laedunt nudos prata nouella pedes. Scilicet Hermionen Helenae praeponere posses, Et melior Gorge quam sua mater erat? At uenerem quicumque uoles adtingere seram, Si modo duraris, praemia digna feres.
669 Dum uires annique sinunt, tolerate labores Iam ueniet tacito curua senecta pede. Aut mare remigiis aut uomere findite terras Aut fera belligeras addite in arma manus Aut latus et uires operamque adferte puellis.
Hoc quoque militiast, hoc quoque quaerit opes. 703 Conscius, ecce, duos accepit lectus amantes Ad thalami clausas, Musa, resiste fores.
705 Sponte sua sine te celeberrima uerba loquentur, Nec manus in lecto laeua iacebit iners. Inuenient digiti, quod agant in partibus illis, In quibus occulte spicula tingit Amor.
Fecit in Andromache prius hoc fortissimus Hector, Nec solum bellis utilis ille fuit.
Fecit et in capta Lyrneside magnus Achilles,
Cum premeret mollem lassus ab hoste torum. Illis te tangi manibus, Brisei, sinebas,
Imbutae Phrygia quae nece semper erant? 715 An fuit hoc ipsum, quod te, lasciua, iuuaret, Ad tua uictrices membra uenire manus? Crede mihi, non est ueneris properanda uoluptas, Sed sensim tarda prolicienda mora.
Cum loca reppereris, quae tangi femina gaudet, Non obstet, tangas quo minus illa, pudor. Aspicies oculos tremulo fulgore micantes,
Vt sol a liquida saepe refulget aqua. Accedent questus, accedet amabile murmur, Et dulces gemitus aptaque uerba ioco.
725 Sed neque tu dominam uelis maioribus usus Desine, nec cursus ante eat illa tuos.
Ad metam properate simul. tum plena uoluptas, Cum pariter uicti femina uirque iacent. Hic tibi uersandus tenor est, cum libera dantur Otia, furtiuum nec timor urguet opus. Cum mora non tutast, totis incumbere remis Vtile et admisso subdere calcar equo.
Finis adest operi. palmam date, grata iuuentus, Sertaque odoratae myrtea ferte comae.
735 Quantus apud Danaos Podalirius arte medendi, Aeacides dextra, pectore Nestor erat, Quantus erat Calchas extis, Telamonius armis, Automedon curru, tantus amator ego. Me uatem celebrate, uiri, mihi dicite laudes, Cantetur toto nomen in orbe meum.
Arma dedi uobis. dederat Vulcanus Achilli. Vincite muneribus, uicit ut ille, datis. Sed quicumque meo superarit Amazona ferro, Inscribat spoliis Naso magister erat.'
745 Ecce, rogant tenerae sibi dem praecepta puellae. Vos eritis chartae proxima cura meae.
Arma dedi Danais in Amazonas. arma supersunt, Quae tibi dem et turmae, Penthesilea, tuae. Ite in bella pares. uincant, quibus alma Dione Fauerit et toto qui uolat orbe puer.
5 Non erat armatis aequum concurrere nudas. Sic etiam uobis uincere turpe, uiri.
Dixerit e multis aliquis 'quid uirus in anguis Adicis et rabidae tradis ouile lupae?' Parcite paucarum diffundere crimen in omnes. Spectetur meritis quaeque puella suis. Si minor Atrides Helenen, Helenesque sororem Quo premat Atrides crimine maior habet, Si scelere Oeclides Talaioniae Eriphylae Viuus et in uiuis ad Styga uenit equis, 15 Est pia Penelope lustris errante duobus Et totidem lustris bella gerente uiro. Respice Phylaciden et quae comes isse marito Fertur et ante annos occubuisse suos. Fata Pheretiadae coniunx Pagasia redemit, Proque uirost uxor funere lata uiri.
Accipe me, Capaneu, cineres miscebimus' inquit Iphias in medios desiluitque rogos.
Ipsa quoque et cultust et nomine femina Virtus. Non mirum, populo si placet illa suo.
« ZurückWeiter » |